Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 43.24.0. Quod vi aut clam.

Dig. 43.24.1pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Praetor ait: " quod vi aut clam factum est, qua de re agitur, id cum experiendi potestas est, restituas".

Dig. 43.24.1.1

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum restitutorium est et per hoc occursum est calliditati eorum, qui vi aut clam quaedam moliuntur: iubentur enim ea restituere.

Dig. 43.24.1.2

Ulpianus 71 ad ed.

Et parvi refert, utrum ius habuerit faciendi, an non: sive enim ius habuit sive non, tamen tenetur interdicto, propter quod vi aut clam fecit: tueri enim ius suum debuit, non iniuriam comminisci.

Dig. 43.24.1.3

Ulpianus 71 ad ed.

Denique est quaesitum, an hoc interdicto utenti exceptionem possit obicere: " quod non iure meo receperim". et magis est, ne possit: nam adversus vim vel quod clam factum est nulla iusta exceptione se tueri potest.

Dig. 43.24.1.4

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum ad ea sola opera pertinet, quaecumque in solo vi aut clam fiunt.

Dig. 43.24.1.5

Ulpianus 71 ad ed.

Quid sit vi factum vel clam factum, videamus. vi factum videri quintus mucius scripsit, si quis contra quam prohiberetur fecerit: et mihi videtur plena esse quinti mucii definitio.

Dig. 43.24.1.6

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et si quis iactu vel minimi lapilli prohibitus facere perseveravit facere, hunc quoque vi fecisse videri pedius et pomponius scribunt, eoque iure utimur.

Dig. 43.24.1.7

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et si contra testationem denuntiationemque fecerit, idem esse cascellius et trebatius putant: quod verum est.

Dig. 43.24.1.8

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et aristo ait eum quoque vi facere, qui, cum sciret se prohibitum iri, per vim molitus est, ne prohiberi possit.

Dig. 43.24.1.9

Ulpianus 71 ad ed.

Item labeo dicit, si quem facientem prohibuero isque destiterit in praesentiarum rursusque postea facere coeperit, vi eum videri fecisse, nisi permissu meo facere coeperit vel qua alia iusta causa accedente.

Dig. 43.24.1.10

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis tamen inbecillitate impeditur vel etiam, ne offenderet vel te vel eum, qui te magni faciebat, ideo non venerit ad prohibendum, non videbitur adversarius vi fecisse: et ita labeo scribit.

Dig. 43.24.1.11

Ulpianus 71 ad ed.

Idem ait et si te volentem ad prohibendum venire deterruerit aliquis ( armis forte) sine ullo dolo malo meo ac propter hoc non veneris, non videri me vim fecisse,

Dig. 43.24.2

Venonius 2 interd.

Ne in aliena potestate sit condicionem meam nihil delinquentis deteriorem facere.

Dig. 43.24.3pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Prohibere autem non utique per semet ipsum necesse est, sed et si quis per servum suum vel procuratorem prohibuerit, recte videtur prohibuisse. idem etiam si mercennarius meus prohibuerit. nec quem moveat, quod per liberam personam actio adquiri non solet: nam prohibitio haec demonstrat vi te facere, quid mirum, cum et si clam tu me feceris, habeam actionem? ergo facto magis tuo delinquentis quam alieno adquiritur mihi actio.

Dig. 43.24.3.1

Ulpianus 71 ad ed.

Illud sciendum est non omnibus momentis vim esse faciendam, sed semel inter initia facta perseverat.

Dig. 43.24.3.2

Ulpianus 71 ad ed.

Sed si permiserit, adversus eum, qui utatur interdicto, exceptio erit necessaria.

Dig. 43.24.3.3

Ulpianus 71 ad ed.

Non tantum autem si ego permisero, sed et si procurator meus vel tutor qui tutelam administrat vel curator pupilli furiosi sive adulescentis, dicendum erit exceptioni locum fore.

Dig. 43.24.3.4

Ulpianus 71 ad ed.

Plane si praeses vel curator rei publicae permiserit in publico facere, nerva scribit exceptionem locum non habere, quia etsi ei locorum, inquit, publicorum procuratio data est, concessio tamen data non est. hoc ita verum est, si non lex municipalis curatori rei publicae amplius concedat. sed et si a principe vel ab eo, cui princeps hoc ius concedendi dederit idem erit probandum.

Dig. 43.24.3.5

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis paratus sit se iudicio defendere adversus eos, qui interdicendum putant, ne opus fiat: an videatur desinere vi facere? et magis est, ut desinat, si modo satis offerat et defendere paratus est, si quis agat: et ita sabinus scribit.

Dig. 43.24.3.6

Ulpianus 71 ad ed.

Sed et si quis damni infecti paratus sit cavere, cum propter hoc tantum esset prohibitus, vel quia non defendebat vel damni infecti non repromittebat, consequens est dicere desinere eum vi facere.

Dig. 43.24.3.7

Ulpianus 71 ad ed.

Clam facere videri cassius scribit eum, qui celavit adversarium neque ei denuntiavit, si modo timuit eius controversiam aut debuit timere.

Dig. 43.24.3.8

Ulpianus 71 ad ed.

Idem aristo putat eum quoque clam facere, qui celandi animo habet eum, quem prohibiturum se intellexerit et id existimat aut existimare debet se prohibitum iri.

Dig. 43.24.4

Venonius 2 interd.

Servius etiam eum clam facere, qui existimare debeat sibi controversiam futuram, quia non opinionem cuius et resupinam existimationem esse oporteat, ne melioris condicionis sint stulti quam periti.

Dig. 43.24.5pr.

Ulpianus 70 ad ed.

Aut qui aliter fecit, quam denuntiavit: vel qui decepto facit eo, ad quem pertinuit non facere: vel consulto tum denuntiat adversario, cum eum scit non posse prohibere: vel tam sero pronuntiat, ut venire prohibiturus, prius quam fiat, non possit. et haec ita labeonem probare aristo ait.

Dig. 43.24.5.1

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis se denuntiaverit opus facturum, non semper non videtur clam fecisse, si post denuntiationem fecerit: debebit enim ( et ita labeo) et diem et horam denuntiatione complecti et ubi et quod opus futurum sit: neque perfusorie aut obscure dicere aut denuntiare: neque tam artare adversarium, ut intra diem occurrere ad prohibendum non possit.

Dig. 43.24.5.2

Ulpianus 70 ad ed.

Et si forte non sit, cui denuntietur, neque dolo malo factum sit ne sit, amicis denique aut procuratori aut ad domum denuntiandum est.

Dig. 43.24.5.3

Ulpianus 70 ad ed.

Sed et servius recte ait sufficere feminae viro notum facere opus se facturum: vel denique sciente eo facere: quamquam etiam illud sufficiat celandi animum non habere.

Dig. 43.24.5.4

Ulpianus 70 ad ed.

Item ait, si quis in publico municipii velit facere, sufficere ei, si curatori rei publicae denuntiet.

Dig. 43.24.5.5

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis, dum putat locum tuum esse, qui est meus, celandi tui, non mei causa fecerit, mihi interdictum competere.

Dig. 43.24.5.6

Ulpianus 70 ad ed.

Idem dicit et si servi mei vel procuratoris celandi causa factum sit, mihi interdictum competere.

Dig. 43.24.5.7

Ulpianus 70 ad ed.

Si quis, cum non denuntiasset opus se facturum eique denuntiatum esset ne faceret, fecerit, utilius puto probandum vi eum fecisse.

Dig. 43.24.5.8

Ulpianus 70 ad ed.

Haec verba " quod vi aut clam factum est" ait mucius ita esse " quod tu aut tuorum quis aut tuo iussu factum est".

Dig. 43.24.5.9

Ulpianus 70 ad ed.

Labeo autem ait plures personas contineri his verbis. nam ecce primum heredes eorum, quos enumerat mucius, contineri putat.

Dig. 43.24.5.10

Ulpianus 70 ad ed.

Idem ait et adversus procuratorem tutorem curatorem municipumve syndicum alieno nomine interdici posse.

Dig. 43.24.5.11

Ulpianus 70 ad ed.

Si quid servus meus fecit, non ob id mecum actio est, sed si id meo nomine aut suo fecit: nam si tuum servum mercennarium habuero, quidquid ab eo factum fuerit meo nomine, ob id non tecum, sed mecum, cuius iussu aut nomine id opus a servo tuo factum fuerit, agendum erit hoc interdicto.

Dig. 43.24.5.12

Ulpianus 70 ad ed.

Similiter quod iussu cuius factum erit, ob id non cum eo, sed cuius nomine iusserit, haec actio est. nam si procurator tutor curator duumvir municipii, quod eius nomine ageret, cuius negotium procuraret, fieri iusserit, ob id agendum erit cum eo, cuius nomine factum quid erit, non cum eo, qui ita iusserit. et si tibi mandavero, ut opus fieri iuberes et in ea re mihi parueris, mecum, inquit, non tecum erit actio.

Dig. 43.24.5.13

Ulpianus 70 ad ed.

Et cum interdictum sic sit scriptum " quod vi aut clam factum est", non ita " quod vi aut clam fecisti", latius porrigi quam ad has personas, quas supra numeravimus, labeo putat.

Dig. 43.24.5.14

Ulpianus 70 ad ed.

Et hoc iure utimur, ut, sive ego fecissem dive fieri iussi, interdicto quod vi aut clam tenear.

Dig. 43.24.6

Paulus 67 ad ed.

Si ego tibi mandavero opus novum facere, tu alii, non potest videri meo iussu factum: teneberis ergo tu et ille: an et ego tenear, videamus. et magis est et me, qui initium rei praestiterim, teneri: sed uno ex his satisfaciente ceteri liberantur.

Dig. 43.24.7pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Si alius fecerit me invito, tenebor ad hoc, ut patientiam praestem.

Dig. 43.24.7.1

Ulpianus 71 ad ed.

Neratius quoque scribit eum, cuius servus vi aut clam fecit, aut sua impensa ex interdicto opus restituere debere aut patientiam restituendi praestare et servum noxae dedere: plane si mortuo alienatove servo interdiceretur, patientiam dumtaxat praestare debere ait, ita ut et emptor eo interdicto possit conveniri, ut impensam praestet aut noxam det: dominoque operis sua impensa restituente aut damnato, quia non restitueret, emptorem liberari. eadem et si contra dominus servi vel opus restituisset vel litis aestimatione damnatus esset: quod si tantum noxae dedisset, adversus dominum operis utiliter interdici.

Dig. 43.24.7.2

Ulpianus 71 ad ed.

Ait iulianus: qui ante remissionem nuntiationis, contra quam prohibitus fuerit, opus fecerit, duobus interdictis tenebitur, uno, quod ex operis novi nuntiatione competit, altero quod vi aut clam. remissione autem facta intellegendus non erit vi aut clam facere, quamvis prohibeatur: licere enim debet aedificare ei, qui satisdederit, cum possessor hoc ipso constituatur: clamque facere nec ante remissionem nec postea existimandus est, cum is, qui opus novum nuntiat, non possit videri celatus et praeoccupatus, antequam controversiam faceret.

Dig. 43.24.7.3

Ulpianus 71 ad ed.

Bellissime apud iulianum quaeritur, an haec exceptio noceat in hoc interdicto " quod non tu vi aut clam feceris?" ut puta utor adversus te interdicto quod vi aut clam, an possis obicere mihi eandem exceptionem: " quod non tu vi aut clam fecisti?" et ait iulianus aequissimum esse hanc exceptionem dare: nam si tu, inquit, aedificaveris vi aut clam, ego idem demolitus fuero vi aut clam et utaris adversus me interdicto, hanc exceptionem profuturam. quod non aliter procedere debet, nisi ex magna et satis necessaria causa: alioquin haec omnia officio iudicis celebrari oportet.

Dig. 43.24.7.4

Ulpianus 71 ad ed.

Est et alia exceptio, de qua celsus dubitat, an sit obicienda: ut puta si incendii arcendi causa vicini aedes intercidi et quod vi aut clam mecum agatur aut damni iniuria. gallus enim dubitat, an excipi oporteret: " quod incendii defendendi causa factum non sit?" servius autem ait, si id magistratus fecisset, dandam esse, privato non esse idem concedendum: si tamen quid vi aut clam factum sit neque ignis usque eo pervenisset, simpli litem aestimandam: si pervenisset, absolvi eum oportere. idem ait esse, si damni iniuria actum foret, quoniam nullam iniuriam aut damnum dare videtur aeque perituris aedibus. quod si nullo incendio id feceris, deinde postea incendium ortum fuerit, non idem erit dicendum, quia non ex post facto, sed ex praesenti statu, damnum factum sit nec ne, aestimari oportere labeo ait.

Dig. 43.24.7.5

Ulpianus 71 ad ed.

Notavimus supra, quod, quamvis verba interdicti late pateant, tamen ad ea sola opera pertinere interdictum placere, quaecumque fiant in solo. eum enim, qui fructum tangit, non teneri interdicto quod vi aut clam: nullum enim opus in solo facit. at qui arbores succidit, utique tenebitur, et qui harundinem et qui salictum: terrae enim et quodammodo solo ipsi corrumpendo manus infert. idem et in vineis succisis. ceterum qui fructum aufert, furti debet conveniri. itaque si quid operis in solo fiat, interdictum locum habet. in solo fieri accipimus et si quid circa arbores fiat, non si quid circa fructum arborum.

Dig. 43.24.7.6

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis acervum stercoris circa agrum pinguem disiecerit, cum eo " quod vi aut clam factum est" agi potest: et hoc verum est, quia solo vitium adhibitum sit.

Dig. 43.24.7.7

Ulpianus 71 ad ed.

Plane si quid agri colendi causa factum sit, interdictum quod vi aut clam locum non habet, si melior causa facta sit agri, quamvis prohibitus quis vi vel clam fecerit.

Dig. 43.24.7.8

Ulpianus 71 ad ed.

Praeterea si fossam feceris in silva publica et bos meus in eam inciderit, agere possum hoc interdicto, quia in publico factum est.

Dig. 43.24.7.9

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis aedificium demolitus fuerit, quamvis non usque ad solum, quin interdicto teneatur, dubitari desiit.

Dig. 43.24.7.10

Ulpianus 71 ad ed.

Proinde et si tegulas de aedificio sustulerit, magis est, ut interdicto teneatur,

Dig. 43.24.8

Venonius 2 interd.

Nam origo huius rei a solo proficiscitur. ceterum per se tegulae non possidentur, sed cum universitate aedificii, nec ad rem pertinet, adfixae sunt an tantum positae.

Dig. 43.24.9pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Nam et si ramos quis de arboribus abstulerit, adhuc interdictum hoc admittimus. haec ita, si de aedificio tegulas sustulerit: ceterum si non de aedificio, sed seorsum positas, cessat hoc interdictum.

Dig. 43.24.9.1

Ulpianus 71 ad ed.

Si tamen sera vel clavis vel cancellus vel specularium sit ablatum, quod vi aut clam agi non poterit.

Dig. 43.24.9.2

Ulpianus 71 ad ed.

Sed si quis aliquid aedibus adfixum evellerit, statuam forte vel quid aliud, quod vi aut clam interdicto tenebitur.

Dig. 43.24.9.3

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis clam aut vi agrum intraverit vel fossam fecerit, hoc interdicto tenebitur. et si acervum succenderit vel disperserit sic, ut non ad usum agri convertat, interdicto locus non erit,

Dig. 43.24.10

Venonius 2 interd.

Quia acervus solo non cohaeret, sed terra sustinetur, aedificia autem solo cohaerent.

Dig. 43.24.11pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Is qui in puteum vicini aliquid effuderit, ut hoc facto aquam corrumperet, ait labeo interdicto quod vi aut clam eum teneri: portio enim agri videtur aqua viva, quemadmodum si quid operis in aqua fecisset.

Dig. 43.24.11.1

Ulpianus 71 ad ed.

Quaesitum est, si statuam in municipio ex loco publico quis sustulerit vel vi vel clam, an hoc interdicto teneatur. et exstat cassii sententia eum, cuius statua in loco publico in municipio posita sit, quod vi aut clam agere posse, quia interfuerit eius eam non tolli: municipes autem etiam furti acturos, quia res eorum sit quasi publicata: si tamen deciderit, ipsi eam detrahunt: et haec sententia vera est.

Dig. 43.24.11.2

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis de monumento statuam sustulerit, an ei, ad quem ius sepulchri pertineret, agere permittitur? et placet et in his interdicto locum esse. et sane dicendum est, si qua sepulchri ornandi causa adposita sint, sepulchri esse videri. idem est et si ostium avellat vel effringat.

Dig. 43.24.11.3

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis in vineas meas venerit et inde ridicas abstulerit, hoc interdicto tenebitur.

Dig. 43.24.11.4

Ulpianus 71 ad ed.

Quod ait praetor: " quod vi aut clam factum est", ad quod tempus referatur, videamus, utrum ad praeteritum an ad praesens. quae species apud iulianum exposita est: ait enim in hoc interdicto praesentis temporis significationem accipi debere. si tamen, inquit, ex opere damnum datum fuerit aut dominus aut is, cuius fundo nocitum erit, sua impensa id sustulerit, utilius probari, quod iulianus temptat, ut et damnum sarciatur et impendia restituantur.

Dig. 43.24.11.5

Ulpianus 71 ad ed.

Interdictum complectitur id, quodcumque aut vi aut clam factum est. sed interdum evenit, ut quid et vi et clam fiat, partim et partim, in eodem opere. ut puta cum prohiberem, fundamenta posuisti: postea cum convenissem, ne reliquum opus fieret, absente et ignorante me reliquum opus perfecisti: vel contra fundamenta clam iecisti, deinde cetera prohibente me aedificasti. hoc iure utimur, ut et si vi et clam factum sit, interdictum hoc sufficiat.

Dig. 43.24.11.6

Ulpianus 71 ad ed.

Si tutoris iussu aut curatoris factum sit, cum placeat, quod cassius probat, ex dolo tutoris vel curatoris pupillum vel furiosum non teneri, eveniet, ut in ipsum tutorem curatoremque aut utilis actio competat aut etiam utile interdictum. certe ad patientiam tollendi operis utique tenebuntur pupillus et furiosus et ad noxam.

Dig. 43.24.11.7

Ulpianus 71 ad ed.

An ignoscitur servo, qui obtemperavit tutori aut curatori? nam ad quaedam, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, obtemperaverint. quod et in hoc casu admittendum est.

Dig. 43.24.11.8

Ulpianus 71 ad ed.

Si postea, quam vi aut clam factum est, venierit fundus, an venditor nihilo minus hoc interdicto experiri possit, videamus. et extat sententia existimantium nihilo minus competere ei interdictum nec finiri venditione: sed nec ex empto actione quicquam ei praestandum emptori ex eo opere, quod ante venditionem factum est: satis enim esse, quod utique propter hoc opus viliori praedium distraxerit. certe etsi non viliori vendidit, idem erit probandum.

Dig. 43.24.11.9

Ulpianus 71 ad ed.

Plane si post venditionem fundi opus factum est, etsi ipse experiatur venditor, quia nondum traditio facta est, tamen ex empto actione emptori tenebitur: omne enim et commodum et incommodum ad emptorem pertinere debet.

Dig. 43.24.11.10

Ulpianus 71 ad ed.

Si fundus in diem addictus sit, cui competat interdictum? et ait iulianus interdictum quod vi aut clam ei competere, cuius interfuit opus non fieri: fundo enim in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem, inquit, pertinet, antequam venditio transferatur, et ideo, si quid tunc vi aut clam factum est, quamvis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem sicut fructus medio tempore perceptos venditi iudicio praestare cogendum ait.

Dig. 43.24.11.11

Ulpianus 71 ad ed.

Aristo autem scribit non possessori esse denuntiandum: nam si quis, inquit, fundum mihi vendiderit et necdum tradiderit et vicinus, cum opus facere vellet et sciret me emisse et in fundo morari, mihi denuntiaverit, esse eum tutum futurum, quod ad suspicionem clam facti operis pertineret: quod sane verum est.

Dig. 43.24.11.12

Ulpianus 71 ad ed.

Ego, si post in diem addictionem factam fundus precario traditus sit, putem emptorem interdictum quod vi aut clam habere. si vero aut nondum traditio facta est aut etiam facta est precarii rogatio, non puto dubitandum, quin venditor interdictum habeat: ei enim competere debet, etsi res ipsius periculo non sit, nec multum facit, quod res emptoris periculo est: nam et statim post venditionem contractam periculum ad emptorem spectat et tamen antequam ulla traditio fiat, nemo dixit interdictum ei competere. si tamen precario sit in possessione, videamus, ne, quia interest ipsius, qualiter qualiter possidet, iam interdicto uti possit. ergo et si conduxit, multo magis: nam et colonum posse interdicto experiri in dubium non venit. plane si postea, quam melior condicio allata est, aliquid operis vi aut clam factum sit, nec iulianus dubitaret interdictum venditori competere: nam inter cassium et iulianum de illo, quod medio tempore accidit, quaestio est, non de eo opere, quod postea contigit.

Dig. 43.24.11.13

Ulpianus 71 ad ed.

Si ita praedium venierit, ut, si displicuisset, inemptum esset, facilius admittimus interdictum emptorem habere, si modo est in possessione: et si rescissio emptionis in alterius arbitrium conferatur, idem erit probandum: idemque et si ita venisset, ut, si aliquid evenisset, inemptum esset praedium: et si forte commissoria venierit, idem dicendum est.

Dig. 43.24.11.14

Ulpianus 71 ad ed.

Idem iulianus scribit interdictum hoc non solum domino praedii, sed etiam his, quorum interest opus factum non esse, competere.

Dig. 43.24.12

Venonius 2 interd.

Quamquam autem colonus et fructuarius fructuum nomine in hoc interdictum admittantur, tamen et domino id competet, si quid praeterea eius intersit.

Dig. 43.24.13pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Denique si arbores in fundo, cuius usus fructus ad titium pertinet, ab extraneo vel a proprietario succisae fuerint, titius et lege aquilia et interdicto quod vi aut clam cum utroque eorum recte experietur.

Dig. 43.24.13.1

Ulpianus 71 ad ed.

Labeo scribit, si filio prohibente opus factum sit, et te habere interdictum, ac si te prohibente opus factum est, et filium tuum nihilo minus.

Dig. 43.24.13.2

Ulpianus 71 ad ed.

Idem ait adversus filium familias in re peculiari neminem clam videri fecisse: namque, si scit eum filium familias esse, non videtur eius celandi gratia fecisse, quem certus est nullam secum actionem habere.

Dig. 43.24.13.3

Ulpianus 71 ad ed.

Si ex sociis communis fundi unus arbores succiderit, socius cum eo hoc interdicto experiri potest, cum ei competat, cuius interest.

Dig. 43.24.13.4

Ulpianus 71 ad ed.

Unde apud servium amplius relatum est, si mihi concesseris, ut ex fundo tuo arbores caedam, deinde eas alius vi aut clam ceciderit, mihi hoc interdictum competere, quia ego sim cuius interest: quod facilius erit admittendum, si a te emi vel ex aliquo contractu hoc consecutus sim, ut mihi caedere liceat.

Dig. 43.24.13.5

Ulpianus 71 ad ed.

Quaesitum est, si, cum praedium interim nullius esset, aliquid vi aut clam factum sit, an postea dominio ad aliquem devoluto interdicto locus sit: ut puta hereditas iacebat, postea adiit hereditatem titius, an ei interdictum competat? et est apud vivianum saepissime relatum heredi competere hoc interdictum eius, quod ante aditam hereditatem factum sit, nec referre labeo ait, quod non scierit, qui heredes futuri essent: hoc enim posse quem causari etiam post aditam hereditatem. ne illud quidem obstare labeo ait, quod eo tempore nemo dominus fuerit: nam et sepulchri nemo dominus fuit et tamen, si quid in eo fiat, experiri possum quod vi aut clam. accedit his, quod hereditas dominae locum optinet. et recte dicetur heredi quoque competere et ceteris successoribus, sive ante, quam successerit, sive postea aliquid sit vi aut clam admissum.

Dig. 43.24.13.6

Ulpianus 71 ad ed.

Si colonus meus opus fecerit, si quidem me volente vel ratum habente, perinde est atque si procurator meus fecisset, in quo placet, sive ex voluntate mea fecerit, teneri me, sive ratum habuero, quod procurator fecit.

Dig. 43.24.13.7

Ulpianus 71 ad ed.

Iulianus ait: si colonus arborem, de qua controversia erat, succiderat vel quid aliud opus fecerit, si quidem iussu domini id factum sit, ambo tenebuntur, non ut patientiam praestent, sed ut impensam quoque ad restituendum praebeant: si autem dominus non iusserit, colonus quidem tenebitur, ut patientiam et impensam praestet, dominus vero nihil amplius quam patientiam praestare cogendus erit.

Dig. 43.24.14

Iulianus 68 Dig.

Nam et si servus meus ignorante me opus fecerit eumque vendidero vel manumisero, mecum in hoc solum agi poterit, ut patiar opus tolli, cum emptore autem servi, ut aut noxae dedat aut impensam, quae in restitutione facta fuerit, praestet: sed et cum ipso manumisso recte agi poterit.

Dig. 43.24.15pr.

Ulpianus 71 ad ed.

Semper adversus possessorem operis hoc interdictum competit, idcircoque, si quilibet inscio vel etiam invito me opus in fundo meo fecerit, interdicto locus erit.

Dig. 43.24.15.1

Ulpianus 71 ad ed.

Is, cui fundum pastinandum locaveras, lapides sustulit et in vicini proiecit praedium. ait labeo te vi aut clam non teneri, nisi iussu tuo id factum sit: ego puto conductorem teneri, locatorem autem non alias, nisi aut patientiam praestare possit aut aliquam actionem habeat, quam praestet: ceterum teneri non oportere.

Dig. 43.24.15.2

Ulpianus 71 ad ed.

Si in sepulchro alieno terra congesta fuerit iussu meo, agendum esse quod vi aut clam mecum labeo scribit. et si communi consilio plurium id factum sit, licere vel cum uno vel cum singulis experiri: opus enim, quod a pluribus pro indiviso factum est, singulos in solidum obligare. si tamen proprio quis eorum consilio hoc fecerit, cum omnibus esse agendum, scilicet in solidum: itaque alter conventus alterum non liberabit, quin immo perceptio ab altero: superiore etenim casu alterius conventio alterum liberat. praeterea sepulchri quoque violati agi potest.

Dig. 43.24.15.3

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdictum in heredem ceterosque successores datur in id quod ad eos pervenit.

Dig. 43.24.15.4

Ulpianus 71 ad ed.

Et post annum non competit. annus autem cedere incipit, ex quo id opus factum perfectum est aut fieri desiit, licet perfectum non sit: alioquin si a principio operis coepti annum quis numeret, necesse est cum his, qui opus tardissime facerent, saepius agi.

Dig. 43.24.15.5

Ulpianus 71 ad ed.

Sed si is sit locus, in quo opus factum est, qui facile non adiretur, ut puta in sepulchro vi aut clam factum est vel in abdito alio loco, sed et si sub terra fieret opus vel sub aqua, vel cloaca aliquid factum sit, etiam post annum causa cognita competit interdictum de eo quod factum est: nam causa cognita annuam exceptionem remittendam, hoc est magna et iusta causa ignorantiae interveniente.

Dig. 43.24.15.6

Ulpianus 71 ad ed.

Si quis rei publicae causa afuisset, deinde reversus interdicto quod vi aut clam uti vellet, verius est non excludi anno eum, sed reversum annum habere. nam et si minor viginti quinque annis rei publicae causa abesse coepisset, deinde maior effectus sit, dum abest rei publicae causa, futurum, ut ex quo redit annus ei computetur, non ex quo implevit vicensimum quintum annum: et ita divus pius et deinceps omnes principes rescripserunt.

Dig. 43.24.15.7

Ulpianus 71 ad ed.

Hoc interdicto tanti lis aestimatur, quanti actoris interest id opus factum esse. officio autem iudicis ita oportere fieri restitutionem iudicandum est, ut in omni causa eadem condicio sit actoris, quae futura esset, si id opus, de quo actum est, neque vi neque clam factum esset.

Dig. 43.24.15.8

Ulpianus 71 ad ed.

Ergo nonnumquam etiam dominii ratio habenda est, ut puta si propter hoc opus, quod factum est, servitutes amittantur aut usus fructus intereat. quod non tantum tunc eveniet, cum quis opus aedificaverit, verum etiam si diruisse opus proponatur et deteriorem condicionem fecisse vel servitutium vel usus fructus vel ipsius proprietatis.

Dig. 43.24.15.9

Ulpianus 71 ad ed.

Sed quod interfuit, aut per iusiurandum, quod in litem actor iuraverit, aut, si iurare non possit, iudicis officio aestimandum est.

Dig. 43.24.15.10

Ulpianus 71 ad ed.

Eum autem, qui dolo malo fecerit, quo minus possit restituere, perinde habendum, ac si posset.

Dig. 43.24.15.11

Ulpianus 71 ad ed.

Culpam quoque in hoc interdicto venire erit probandum: quae tamen arbitrio iudicis aestimanda erit.

Dig. 43.24.15.12

Ulpianus 71 ad ed.

Quia autem hoc interdictum id quod interest continet, si quis alia actione fuerit consecutus id quod interfuit opus non esse factum, consequens erit dicere ex interdicto nihil eum consequi oportere.

Dig. 43.24.16pr.

Paulus 67 ad ed.

Competit hoc interdictum etiam his qui non possident, si modo eorum interest.

Dig. 43.24.16.1

Paulus 67 ad ed.

Si quis vi aut clam arbores non frugiferas ceciderit, veluti cupressos, domino dumtaxat competit interdictum. sed si amoenitas quaedam ex huiusmodi arboribus praestetur, potest dici et fructuarii interesse propter voluptatem et gestationem et esse huic interdicto locum.

Dig. 43.24.16.2

Paulus 67 ad ed.

In summa qui vi aut clam fecit, si possidet, patientiam et impensam tollendi operis: qui fecit nec possidet, impensam: qui possidet nec fecit, patientiam tantum debet.

Dig. 43.24.17

Paulus 69 ad ed.

Interdictum quod vi aut clam per quemvis domino adquiritur, licet per inquilinum.

Dig. 43.24.18pr.

Celsus 25 Dig.

Si inmaturam silvam caeduam cecidit quis, interdicto quod vi aut clam tenetur: si maturam similiter caeduam neque damno dominus adfectus est, nihil praestabit.

Dig. 43.24.18.1

Celsus 25 Dig.

Non absurde responsum est: si magistratum rogasses, ut adversarium tuum adesse ad iudicium iuberet, ne opus novum tibi nuntiaret, clam videris opus fecisse, quod interim feceris.

Dig. 43.24.19

Ulpianus 57 ad ed.

Interdictum quod vi aut clam competere filio familias colono arboribus succisis sabinus ait.

Dig. 43.24.20pr.

Paulus 13 ad sab.

Vi facit tam is qui prohibitus fecit quam is qui, quo minus prohibeatur, consecutus est periculo puta adversario denuntiato aut ianua puta praeclusa.

Dig. 43.24.20.1

Paulus 13 ad sab.

Prohibitus autem intellegitur quolibet prohibentis actu, id est vel dicentis se prohibere vel manum opponentis lapillumve iactantis prohibendi gratia.

Dig. 43.24.20.2

Paulus 13 ad sab.

Tamdiu autem vi facit prohibitus, quamdiu res in eodem statu permanebit: nam si postea convenerit cum adversario, desinit vi facere.

Dig. 43.24.20.3

Paulus 13 ad sab.

Item si prohibiti heres vel is, qui ab eo emerit, ignorans causam praecedentem fecerit, dicendum esse pomponius ait non incidere eum in interdictum.

Dig. 43.24.20.4

Paulus 13 ad sab.

Quod in nave fit vel in alia qualibet re vel amplissima, mobili tamen, non continetur hoc interdicto.

Dig. 43.24.20.5

Paulus 13 ad sab.

Sive in privato sive in publico opus fiat sive in loco sacro sive in religioso, interdictum competit.

Dig. 43.24.21pr.

Pomponius 29 ad sab.

Si opus, quod quis iussus est a iudice, qui ex hoc interdicto sumptus esset, restituere, alius quis vi aut clam sustulisset, nihilo minus idem ille omnimodo iubetur opus restituere.

Dig. 43.24.21.1

Pomponius 29 ad sab.

Si iussero servum meum opus facere, cum, quantum ad me pertinet, in clandestini suspicionem non veniret, servus autem meus putaverit, si rescisset adversarius, prohibiturum eum, an tenear? et non puto, cum mea persona sit intuenda.

Dig. 43.24.21.2

Pomponius 29 ad sab.

In opere novo tam soli quam caeli mensura facienda est.

Dig. 43.24.21.3

Pomponius 29 ad sab.

Si quis propter opus factum ius aliquod praedii amisit, id restitui ex hoc interdicto debet.

Dig. 43.24.22pr.

Venonius 2 interd.

Si vitem meam ex fundo meo in fundum tuum deprehenderis eaque in fundo tuo coaluerit, utile est interdictum quod vi aut clam intra annum: sed si annus praeterierit, nullam remanere actionem radices, quae in fundo meo sint, tuas fieri, quia his accessiones sint.

Dig. 43.24.22.1

Venonius 2 interd.

Si quis vi aut clam araverit, puto eum teneri hoc interdicto perinde atque si fossam fecisset: non enim ex qualitate operis huic interdicto locus est, sed ex opere facto, quod cohaeret solo.

Dig. 43.24.22.2

Venonius 2 interd.

Si ad ianuam meam tabulas fixeris et ego eas, priusquam tibi denuntiarem, refixero, deinde invicem interdicto quod vi aut clam egerimus: nisi remittas mihi, ut absolvar, condemnandum te, quasi rem non restituas, quanti mea intersit, aut certe exceptionem mihi profuturam " si non vi nec clam nec precario feceris".

Dig. 43.24.22.3

Venonius 2 interd.

Si stercus per fundum meum tuleris, cum id te facere vetuissem, quamquam nihil damni feceris mihi nec fundi mei mutaveris, tamen teneri te quod vi aut clam trebatius ait. labeo contra, ne etiam is, qui dumtaxat iter per fundum meum fecerit aut avem egerit venatusve fuerit sine ullo opere, hoc interdicto teneatur.

Dig. 43.24.22.4

Venonius 2 interd.

Si quis proiectum aut stillicidium in sepulchrum immiserit, etiamsi ipsum monumentum non tangeret, recte cum eo agi, quod in sepulchro vi aut clam factum sit, quia sepulchri sit non solum is locus, qui recipiat humationem, sed omne etiam supra id caelum: eoque nomine etiam sepulchri violati agi posse.

Dig. 43.24.22.5

Venonius 2 interd.

Si is, qui denuntiaverit se opus facturum, confestim opus fecerit, clam fecisse non intellegitur: nam si post tempus, videbitur clam fecisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License