Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 44.3.0. De diversis temporalibus praescriptionibus et de accessionibus possessionum.

Dig. 44.3.1

Ulpianus 74 ad ed.

Quia tractatus de utilibus diebus frequens est, videamus, quid sit experiundi potestatem habere. et quidem in primis exigendum est, ut sit facultas agendi. neque sufficit reo experiundi secum facere potestatem, vel habere eum qui se idonee defendat, nisi actor quoque nulla idonea causa impediatur experiri. proinde sive apud hostes sit sive rei publicae causa absit sive in vinculis sit aut si tempestate in loco aliquo vel in regione detineatur, ut neque experiri neque mandare possit, experiundi potestatem non habet. plane is, qui valetudine impeditur, ut mandare possit, in ea causa est, ut experiundi habeat potestatem. illud utique neminem fugit experiundi potestatem non habere eum, qui praetoris copiam non habuit: proinde hi dies cedunt, quibus ius praetor reddit.

Dig. 44.3.2

Marcellus 6 Dig.

In tempore constituto iudicatis an intercalaris dies proficere iudicato nec ne debeat, quaeritur. item de tempore, quo lis perit, sic sine dubio existimandum est, ut auctum litis tempus intercalari die existimetur, veluti si de usucapione sit quaestio, quae tempore constituto expleri solet, aut de actionibus, quae certo tempore finiuntur, ut aediliciae pleraeque actiones. et si quis fundum ea lege vendiderit, ut, nisi in diebus triginta pretium esset solutum, inemptus esset fundus, dies intercalaris proficiet emptori. mihi contra videtur.

Dig. 44.3.3

Modestinus 6 diff.

Longae possessionis praescriptionem tam in praediis quam in mancipiis locum habere manifestum est.

Dig. 44.3.4

Iavolenus 7 epist.

Si servus hereditarius aut eius, qui in hostium potestate sit, satis acceperit, continuo dies satisdationis cedere incipiet: intueri enim debemus, an experiundi potestas fuerit adversus eum, qui obligatus est, non an is agere potuerit, qui rem in obligationem deduxerit: alioquin erit iniquissimum ex condicione actorum obligationes reorum extendi, per quos nihil factum erit, quo minus cum his agi possit.

Dig. 44.3.5pr.

Ulpianus 3 disp.

An vitium auctoris vel donatoris eiusve qui mihi rem legavit mihi noceat, si forte auctor meus iustum initium possidendi non habuit, videndum est. et puto neque nocere neque prodesse: nam denique et usucapere possum, quod auctor meus usucapere non potuit.

Dig. 44.3.5.1

Ulpianus 3 disp.

Ex facto propositum est quendam, cum rem pignori dedisset, eandem distraxisse heredemque eius redemisse: quaeritur, an heres adversus pignoris persecutionem exceptione longae possessionis uti possit. dicebam hunc heredem, qui pignus ab extraneo redemit, posse exceptione uti, quia in extranei locum successit, non in eius qui pignori dederat, quemadmodum si ante redemisset, sic deinde heres exstitisset.

Dig. 44.3.6pr.

Africanus 9 quaest.

Si duobus eandem rem separatim vendiderim, ea possessio, quae utramque venditionem praecesserit, soli priori emptori, cui et tradita sit, proficit. denique et si, quam rem tibi vendiderim, rursus a te emam et titio vendam, et meam omnem et tuam possessionem titio accessuram, videlicet quod et tu mihi et ego ei possessionem praestare debeamus.

Dig. 44.3.6.1

Africanus 9 quaest.

Vendidi tibi servum et convenit, ut, nisi certa die pecunia soluta esset, inemptus esset: quod cum evenerit, quaesitum est, quid de accessione tui temporis putares. respondit id quod servetur, cum redhibitio sit facta: hunc enim perinde haberi ac si retrorsus homo mihi venisset, ut scilicet, si venditor possessionem postea nactus sit, et hoc ipsum tempus et quod venditionem praecesserit et amplius accessio haec ei detur cum eo, quod apud eum fuit, a quo homo redhibitus sit.

Dig. 44.3.7

Marcianus 3 inst.

Si quisquam in fluminis publici deverticulo solus pluribus annis piscatus sit, alterum eodem iure uti prohibet.

Dig. 44.3.8

Ulpianus 1 reg.

In accessione temporis et id tempus, quo in fuga sit servus, domino eius procedere verum est.

Dig. 44.3.9

Marcianus 5 reg.

Rescriptis quibusdam divi magni antonini cavetur, ut in rebus mobilibus locus sit praescriptioni diutinae possessionis.

Dig. 44.3.10pr.

Papinianus 13 resp.

Intra quattuor annos vacantium bonorum delator facta denuntiatione destitit: post quattuor annos secundo delatori venienti prior nuntiatio, quo minus praescriptione temporis summoveatur, non proderit, nisi prioris praevaricatio detegetur: quo declarato praescriptio, sed et negotii quaestio peremetur.

Dig. 44.3.10.1

Papinianus 13 resp.

Quadriennii tempus, quod bonis vacantibus nuntiandis praescriptum est, non ex opinione hominum, sed de substantia vacantium bonorum dinumeratur. quattuor autem anni post irritum testamentum factum et intestati possessionem ab omnibus repudiatam, qui gradatim petere potuerunt, vel temporis finem, quod singulis praestitutum est, computabuntur.

Dig. 44.3.11

Papinianus 2 def.

Cum heres in ius omne defuncti succedit, ignoratione sua defuncti vitia non excludit, veluti cum sciens alienum illum illo vel precario possedit: quamvis enim precarium heredem ignorantem non teneat nec interdicto recte conveniatur, tamen usucapere non poterit, quod defunctus non potuit. idem iuris est, cum de longa possessione quaeritur: neque enim recte defendetur, cum exordium ei bonae fidei ratio non tueatur.

Dig. 44.3.12

Paulus 16 resp.

Creditor, qui praescriptione longae possessionis a possessore pignoris summoveri possit, pignus distraxit: quaero, an possessori salva sit exceptio adversus emptorem. paulus respondit etiam adversus emptorem eandem exceptionem competere.

Dig. 44.3.13pr.

Hermogenianus 6 iuris epit.

In omnibus fisci quaestionibus exceptis causis, in quibus minora tempora servari specialiter constitutum est, viginti annorum praescriptio custoditur.

Dig. 44.3.13.1

Hermogenianus 6 iuris epit.

Rei publicae rationes subscriptae et expunctae adversus eum quidem, qui administravit, ultra viginti, adversus heredem vero ultra decem annos retractari non possunt.

Dig. 44.3.14pr.

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

De accessionibus possessionum nihil in perpetuum neque generaliter definire possumus: consistunt enim in sola aequitate.

Dig. 44.3.14.1

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Plane tribuuntur his, qui in locum aliorum succedunt sive ex contractu sive voluntate: heredibus enim et his, qui successorum loco habentur, datur accessio testatoris.

Dig. 44.3.14.2

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Itaque si mihi vendideris servum, utar accessione tua.

Dig. 44.3.14.3

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Et si mihi pignori dederis et ego eandem rem alii pigneravi, meus creditor utetur accessione tui temporis tam adversus extraneum quam adversus te ipsum, quamdiu pecuniam mihi non exsolveris: nam qui me potior est, cum ego te superaturus sim, multo magis adversus te optinere debet. sed si pecuniam mihi solveris, hoc casu accessione tua non utetur.

Dig. 44.3.14.4

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Item si absente te is, qui negotia tua videbatur administrare, servum mihi vendiderit tuque reversus ratum habueris, omnimodo accessione utar.

Dig. 44.3.14.5

Scaevola l.S. quaest. publ. tract.

Item si mihi pignori dederis et convenerit, nisi pecuniam solvisses, licere ex pacto pignus vendere idque vendiderim, emptori accessio tui temporis dari debebit, licet invito te pignora distracta sint: iam enim illo in tempore, quo contrahebas, videri concessisse venditioni, si pecuniam non intulisses.

Dig. 44.3.15pr.

Venonius 5 interd.

In usucapione ita servatur, ut, etiamsi minimo momento novissimi diei possessa sit res, nihilo minus repleatur usucapio, nec totus dies exigitur ad explendum constitutum tempus.

Dig. 44.3.15.1

Venonius 5 interd.

Accessio possessionis fit non solum temporis, quod apud eum fuit, unde is emit, sed et qui ei vendidit, unde tu emisti. sed si medius aliquis ex auctoribus non possederit, praecedentium auctorum possessio non proderit, quia coniuncta non est, sicut nec ei, qui non possidet, auctoris possessio accedere potest.

Dig. 44.3.15.2

Venonius 5 interd.

Item adiciendum est, unde emisti, aut unde is emit, cui tu emendum mandaveras, et quod apud eum, qui vendendum mandavit. quod si is quoque, cui mandatum erat, alii vendendum mandaverit, non aliter huius, qui postea mandaverat, dandam accessionem labeo ait, quam si id ipsum dominus ei permiserit.

Dig. 44.3.15.3

Venonius 5 interd.

Sed et si a filio vel servo rem emero, accessio temporis et quo apud patrem aut dominum fuit ita danda est mihi, si aut voluntate patris dominive aut cum administrationem peculii haberet vendidit.

Dig. 44.3.15.4

Venonius 5 interd.

Item danda est accessio cum eo, quod apud pupillum fuit, a cuius tutore, cum is tutelam eius administraret, emisti. idemque in eo, qui a curatore pupilli furiosive emerit, servandum est: et si ventris nomine aut eius, quae rei servandae causa in possessione esset dotis suae nomine, deminutio facta sit: nam id quoque temporis accedit.

Dig. 44.3.15.5

Venonius 5 interd.

Hae autem accessiones non tam late accipiendae sunt quam verba earum patent, ut etiam, si post venditionem traditionemque rei traditae apud venditorem res fuerit, proficiat id tempus emptori, sed illud solum quod ante fuit, licet venditionis tempore eam rem venditor non habuerat.

Dig. 44.3.15.6

Venonius 5 interd.

Ei, cui heres rem hereditariam vendidit, et heredis tempus et defuncti debet accedere.

Dig. 44.3.16

Paulus 3 ad sab.

Accessio sine nostro tempore nobis prodesse non potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License