Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 44.6.0. De litigiosis.
Litigiosam rem non facit denuntiatio, quae impediendae venditionis causa fit.
Si inter primum et secundum sit lis contestata et ego a tertio emero, qui nullam controversiam patiebatur, videamus, an exceptioni locus sit. et putem subveniendum mihi, quia is, qui mihi vendidit, nullam litem habuit et quod fieri potest, ut duo in necem eius litem inter se iungant, qui cum ipso litigare non poterant. si tamen cum procuratore tutore curatoreve alicuius iudicium acceptum sit, consequens erit dicere, quasi cum ipso litigetur, ita eum ad exceptionem pertinere.
Si servus cum emerit scit, ignoravit autem dominus, vel contra, videndum est, cuius potius spectanda sit scientia. et magis est, ut scientia inspicienda sit eius qui comparavit, non eius, cui adquiretur, et ideo poena litigiosi competit, sic tamen, si non mandatu domini emit: nam si mandatu, etiamsi scit servus, dominus autem ignoravit, scientia non nocet: et ita iulianus in re litigiosa scribit.
Rem de qua controversia est prohibemur in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, nec immerito, ne liceat eo modo duriorem adversarii condicionem facere. sed duplum utrum fisco an adversario praestandum sit, nihil exprimitur: fortassis autem magis adversario, ut id veluti solacium habeat pro eo, quod potentiori adversario traditus est.