Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 44.7.0. De obligationibus et actionibus.

Dig. 44.7.1pr.

Gaius 2 aur.

Obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex maleficio aut proprio quodam iure ex variis causarum figuris.

Dig. 44.7.1.1

Gaius 2 aur.

Obligationes ex contractu aut re contrahuntur aut verbis aut consensu.

Dig. 44.7.1.2

Gaius 2 aur.

Re contrahitur obligatio mutui datione. mutui autem datio consistit in his rebus, quae pondere numero mensurave constant, veluti vino oleo frumento pecunia numerata, quas res in hoc damus, ut fiant accipientis, postea alias recepturi eiusdem generis et qualitatis.

Dig. 44.7.1.3

Gaius 2 aur.

Is quoque, cui rem aliquam commodamus, re nobis obligatur, sed is de ea ipsa re quam acceperit restituenda tenetur.

Dig. 44.7.1.4

Gaius 2 aur.

Et ille quidem qui mutuum accepit, si quolibet casu quod accepit amiserit, nihilo minus obligatus permanet: is vero qui utendum accepit, si maiore casu, cui humana infirmitas resistere non potest, veluti incendio ruina naufragio, rem quam accepit amiserit, securus est. alias tamen exactissimam diligentiam custodiendae rei praestare compellitur, nec sufficit ei eandem diligentiam adhibere, quam suis rebus adhibet, si alius diligentior custodire poterit. sed et in maioribus casibus, si culpa eius interveniat, tenetur, veluti si quasi amicos ad cenam invitaturus argentum, quod in eam rem utendum acceperit, peregre proficiscens secum portare voluerit et id aut naufragio aut praedonum hostiumve incursu amiserit.

Dig. 44.7.1.5

Gaius 2 aur.

Is quoque, apud quem rem aliquam deponimus, re nobis tenetur: qui et ipse de ea re quam acceperit restituenda tenetur. sed is etiamsi neglegenter rem custoditam amiserit, securus est: quia enim non sua gratia accipit, sed eius a quo accipit, in eo solo tenetur, si quid dolo perierit: neglegentiae vero nomine ideo non tenetur, quia qui neglegenti amico rem custodiendam committit, de se queri debet. magnam tamen neglegentiam placuit in doli crimine cadere.

Dig. 44.7.1.6

Gaius 2 aur.

Creditor quoque, qui pignus accepit, re tenetur: qui et ipse de ea ipsa re quam accepit restituenda tenetur.

Dig. 44.7.1.7

Gaius 2 aur.

Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsu, cum quid dari fierive nobis stipulemur.

Dig. 44.7.1.8

Gaius 2 aur.

Sed aut proprio nomine quisque obligatur aut alieno: qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor vocatur. et plerumque ab eo, quem proprio nomine obligamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus, ut quod in obligationem deduximus, tutius nobis debeatur.

Dig. 44.7.1.9

Gaius 2 aur.

Si id, quod dari stipulemur, tale sit, ut dari non possit, palam est naturali ratione inutilem esse stipulationem, veluti si de homine libero vel iam mortuo vel aedibus deustis facta sit stipulatio inter eos, qui ignoraverint eum hominem liberum esse vel mortuum esse vel aedes deustas esse. idem iuris est, si quis locum sacrum aut religiosum dari sibi stipulatus fuerit.

Dig. 44.7.1.10

Gaius 2 aur.

Nec minus inutilis est stipulatio, si quis rem suam ignorans suam esse stipulatus fuerit.

Dig. 44.7.1.11

Gaius 2 aur.

Item sub impossibili condicione factam stipulationem constat inutilem esse.

Dig. 44.7.1.12

Gaius 2 aur.

Furiosum, sive stipulatur sive promittat, nihil agere natura manifestum est.

Dig. 44.7.1.13

Gaius 2 aur.

Huic proximus est, qui eius aetatis est, ut nondum intellegat, quid agatur: sed quod ad hunc benignius acceptum est: nam qui loqui potest, creditur et stipulari et promittere recte posse.

Dig. 44.7.1.14

Gaius 2 aur.

Mutum nihil pertinere ad obligationem verborum natura manifestum est.

Dig. 44.7.1.15

Gaius 2 aur.

Sed et de surdo idem dicitur, quia, etiamsi loqui possit, sive promittit, verba stipulantis exaudire debet, sive stipuletur. debet exaudire verba promittentis. unde apparet non de eo nos loqui, qui tardius exaudit, sed qui omnino non exaudit.

Dig. 44.7.2pr.

Gaius 3 inst.

Consensu fiunt obligationes in emptionibus venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus, mandatis.

Dig. 44.7.2.1

Gaius 3 inst.

Ideo autem istis modis consensu dicimus obligationem contrahi, quia neque verborum neque scripturae ulla proprietas desideratur, sed sufficit eos, qui negotia gerunt, consentire.

Dig. 44.7.2.2

Gaius 3 inst.

Unde inter absentes quoque talia negotia contrahuntur, veluti per epistulam vel per nuntium.

Dig. 44.7.2.3

Gaius 3 inst.

Item in his contractibus alter alteri obligatur de eo, quod alterum alteri ex bono et aequo praestare oportet.

Dig. 44.7.3pr.

Paulus 2 inst.

Obligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum aut servitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid vel faciendum vel praestandum.

Dig. 44.7.3.1

Paulus 2 inst.

Non satis autem est dantis esse nummos et fieri accipientis, ut obligatio nascatur, sed etiam hoc animo dari et accipi, ut obligatio constituatur. itaque si quis pecuniam suam donandi causa dederit mihi, quamquam et donantis fuerit et mea fiat, tamen non obligabor ei, quia non hoc inter nos actum est.

Dig. 44.7.3.2

Paulus 2 inst.

Verborum quoque obligatio constat, si inter contrahentes id agatur: nec enim si per iocum puta vel demonstrandi intellectus causa ego tibi dixero " spondes ?" et tu responderis " spondeo " , nascetur obligatio.

Dig. 44.7.4

Gaius 3 aur.

Ex maleficio nascuntur obligationes, veluti ex furto, ex damno, ex rapina, ex iniuria. quae omnia unius generis sunt: nam hae re tantum consistunt, id est ipso maleficio, cum alioquin ex contractu obligationes non tantum re consistant, sed etiam verbis et consensu.

Dig. 44.7.5pr.

Gaius 3 aur.

Si quis absentis negotia gesserit, si quidem ex mandatu, palam est ex contractu nasci inter eos actiones mandati, quibus invicem experiri possunt de eo, quod alterum alteri ex bona fide praestare oportet: si vero sine mandatu, placuit quidem sane eos invicem obligari eoque nomine proditae sunt actiones, quas appellamus negotiorum gestorum, quibus aeque invicem experiri possunt de eo, quod ex bona fide alterum alteri praestare oportet. sed neque ex contractu neque ex maleficio actiones nascuntur: neque enim is qui gessit cum absente creditur ante contraxisse, neque ullum maleficium est sine mandatu suscipere negotiorum administrationem: longe magis is, cuius negotia gesta sunt, ignorans aut contraxisse aut deliquisse intellegi potest: sed utilitatis causa receptum est invicem eos obligari. ideo autem id ita receptum est, quia plerumque homines eo animo peregre proficiscuntur quasi statim redituri nec ob id ulli curam negotiorum suorum mandant, deinde novis causis intervenientibus ex necessitate diutius absunt: quorum negotia disperire iniquum erat, quae sane disperirent, si vel is, qui obtulisset se negotiis gerundis, nullam habiturus esset actionem de eo, quod utiliter de suo impendisset, vel is, cuius gesta essent, adversus eum, qui invasisset negotia eius, nullo iure agere posset.

Dig. 44.7.5.1

Gaius 3 aur.

Tutelae quoque iudicio qui tenentur, non proprie ex contractu obligati intelleguntur ( nullum enim negotium inter tutorem et pupillum contrahitur): sed quia sane non ex maleficio tenentur, quasi ex contractu teneri videntur. et hoc autem casu mutuae sunt actiones: non tantum enim pupillus cum tutore, sed et contra tutor cum pupillo habet actionem, si vel impenderit aliquid in rem pupilli vel pro eo fuerit obligatus aut rem suam creditori eius obligaverit.

Dig. 44.7.5.2

Gaius 3 aur.

Heres quoque, qui legatum debet, neque ex contractu neque ex maleficio obligatus esse intellegitur: nam neque cum defuncto neque cum herede contraxisse quicquam legatarius intellegitur: maleficium autem nullum in ea re esse plus quam manifestum est.

Dig. 44.7.5.3

Gaius 3 aur.

Is quoque, qui non debitum accipit per errorem solventis, obligatur quidem quasi ex mutui datione et eadem actione tenetur, qua debitores creditoribus: sed non potest intellegi is, qui ex ea causa tenetur, ex contractu obligatus esse: qui enim solvit per errorem, magis distrahendae obligationis animo quam contrahendae dare videtur.

Dig. 44.7.5.4

Gaius 3 aur.

Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur, sed quia neque ex contractu obligatus est utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi ex maleficio teneri.

Dig. 44.7.5.5

Gaius 3 aur.

Is quoque, ex cuius cenaculo ( vel proprio ipsius vel conducto vel in quo gratis habitabat) deiectum effusumve aliquid est ita, ut alicui noceret, quasi ex maleficio teneri videtur: ideo autem non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius culpam tenetur ut servi aut liberi. cui similis est is, qui ea parte, qua volgo iter fieri solet, id positum aut suspensum habet, quod potest, si ceciderit, alicui nocere. ideo si filius familias seorsum a patre habitaverit et quid ex cenaculo eius deiectum effusumve sit sive quid positum suspensumve habuerit, cuius casus periculosus est, iuliano placuit in patrem neque de peculio neque noxalem dandam esse actionem, sed cum ipso filio agendum.

Dig. 44.7.5.6

Gaius 3 aur.

Item exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damno aut furto, quod in nave aut caupona aut stabulo factum sit, quasi ex maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius eorum, quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri videtur.

Dig. 44.7.6

Paulus 4 ad sab.

In omnibus temporalibus actionibus nisi novissimus totus dies compleatur, non finit obligationem.

Dig. 44.7.7

Pomponius 15 ad sab.

Actiones adversus patrem filio praestari non possunt, dum in potestate eius est filius.

Dig. 44.7.8

Pomponius 16 ad sab.

Sub hac condicione " si volam" nulla fit obligatio: pro non dicto enim est, quod dare nisi velis cogi non possis: nam nec heres promissoris eius, qui numquam dare voluerit, tenetur, quia haec condicio in ipsum promissorem numquam exstitit.

Dig. 44.7.9

Paulus 9 ad sab.

Filius familias suo nomine nullam actionem habet, nisi iniuriarum et quod vi aut clam et depositi et commodati, ut iulianus putat.

Dig. 44.7.10

Ulpianus 47 ad sab.

Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua eorum nomine competit, verum etiam eo, si soluta pecunia repeti non possit.

Dig. 44.7.11

Paulus 12 ad sab.

Quaecumque gerimus, cum ex nostro contractu originem trahunt, nisi ex nostra persona obligationis initium sumant, inanem actum nostrum efficiunt: et ideo neque stipulari neque emere vendere contrahere, ut alter suo nomine recte agat, possumus.

Dig. 44.7.12

Pomponius 29 ad sab.

Ex depositi et commodati et mandati et tutelae et negotiorum gestorum ob dolum malum defuncti heres in solidum tenetur.

Dig. 44.7.13

Ulpianus 1 disp.

In factum actiones etiam filii familiarum possunt exercere.

Dig. 44.7.14

Ulpianus 7 disp.

Servi ex delictis quidem obligantur et, si manumittantur, obligati remanent: ex contractibus autem civiliter quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. denique si servo, qui mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso solvam, liberor.

Dig. 44.7.15

Iulianus 4 Dig.

Qui cum herede egit, exceptione summotus est hac: " si non in ea causa tabulae testamenti sint, ut contra eas emancipato bonorum possessio dari possit " . emancipato omittente bonorum possessionem non inique postulabit creditor restitui sibi actionem adversus scriptum heredem: nam quamdiu bonorum possessio contra tabulas filio dari potest, heres quodammodo debitor non est.

Dig. 44.7.16

Iulianus 13 Dig.

Qui a servo herditario mutuam pecuniam accepit et fundum vel hominem pignoris causa ei tradiderat et precario rogavit, precario possidet: nam servus hereditarius sicuti per traditionem accipiendo proprietatem hereditati adquirit, ita precario dando efficit, ne res usucapi possit. nam et si commodaverit vel deposuerit rem peculiarem, commodati et depositi actionem hereditati adquiret. haec ita, si peculiare negotium contractum est: nam ex hac causa etiam possessio adquisita intellegi debet.

Dig. 44.7.17

Iulianus 33 Dig.

Omnes debitores, qui speciem ex causa lucrativa debent, liberantur, cum ea species ex causa lucrativa ad creditores pervenisset.

Dig. 44.7.18

Iulianus 54 Dig.

Si is, qui stichum dari stipulatus fuerat, heres exstiterit ei, cui ex testamento idem stichus debebatur: si ex testamento stichum petierit, non consumet stipulationem, et contra si ex stipulatu stichum petierit, actionem ex testamento salvam habebit, quia initio ita constiterint hae duae obligationes, ut altera in iudicium deducta altera nihilo minus integra remaneret.

Dig. 44.7.19

Iulianus 73 Dig.

Ex promissione dotis: non videtur lucrativa causa esse, sed quodammodo creditor aut emptor intellegitur, qui dotem petit. porro cum creditor vel emptor ex lucrativa causa rem habere coeperit, nihilo minus integras actiones retinent, sicut ex contrario qui non ex causa lucrativa rem habere coepit, eandem non prohibetur ex lucrativa causa petere.

Dig. 44.7.20

Alfenus 2 Dig.

Servus non in omnibus rebus sine poena domino dicto audiens esse solet, sicuti si dominus hominem occidere aut furtum alicui facere servum iussisset. quare quamvis domini iussu servus piraticam fecisset, iudicium in eum post libertatem reddi oportet. et quodcumque vi fecisset, quae vis a maleficio non abesset, ita oportet poenas eum pendere. sed si aliqua rixa ex litibus et contentione nata esset aut aliqua vis iuris retinendi causa facta esset et ab his rebus facinus abesset, tum non convenit praetorem, quod servus iussu domini fecisset, de ea re in liberum iudicium dare.

Dig. 44.7.21

Iulianus 3 ex minic.

Contraxisse unusquisque in eo loco intellegitur, in quo ut solveret se obligavit.

Dig. 44.7.22

Africanus 3 quaest.

Cum quis in diem mercem stipulatus fideiussorem accepit, eius temporis aestimatio spectanda est, quo satis acceperit.

Dig. 44.7.23

Africanus 7 quaest.

Traiecticiae pecuniae nomine, si ad diem soluta non esset, poena ( uti adsolet) ob operas eius qui eam pecuniam peteret in stipulationem erat deducta: is qui eam pecuniam petebat parte exacta petere desierat, deinde interposito tempore interpellare instituerat. consultus respondit eius quoque temporis, quo interpellatus non esset, poenam peti posse: amplius etiamsi omnino interpellatus non esset: nec aliter non committi stipulationem, quam si per debitorem non stetisset, quo minus solveret: alioquin dicendum et si is, qui interpellare coepisset, valetudine impeditus interpellare desisset, poenam non committi. de illo sane potest dubitari, si interpellatus ipse moram fecerit, an, quamvis pecuniam postea offerat, nihilo minus poena committatur: et hoc rectius dicitur. nam et si arbiter ex compromisso pecuniam certo die dare iusserit neque per eum, qui dare iussus sit, steterit, non committi poenam respondit: adeo ut et illud servius rectissime existimaverit, si quando dies, qua pecunia daretur, sententia arbitri comprehensa non esset, modicum spatium datum videri. hoc idem dicendum et cum quid ea lege venierit, ut, nisi ad diem pretium solutum fuerit, inempta res fiat.

Dig. 44.7.24pr.

Pomponius l.S. reg.

Si a furioso, cum eum compotem mentis esse putarem, pecuniam quasi mutuam acceperim eaque in rem meam versa fuerit, condictio furioso adquiritur: nam ex quibus causis ignorantibus nobis actiones adquiruntur, ex isdem etiam furiosi nomine incipit agi posse: veluti cum servus eius stipulatur, cum furtum ei fit, aut damnum ei dando in legem aquiliam committitur, aut si forte, cum creditor fuerat, fraudandi eius causa debitor alicui rem tradiderit. idemque erit, si legetur ei vel fideicommissum ei relinquatur.

Dig. 44.7.24.1

Pomponius l.S. reg.

Item si is, qui servo alieno crediderat, furere coeperit, deinde servus in rem domini id quod mutuum acceperat verterit, furioso condictio adquiritur.

Dig. 44.7.24.2

Pomponius l.S. reg.

Item si alienam pecuniam credendi causa quis dederit, deinde compos mentis esse desierit, postea consumpta ea furioso condictio adquiritur.

Dig. 44.7.24.3

Pomponius l.S. reg.

Et qui negotia furiosi gesserit, negotiorum gestorum ei obligatur.

Dig. 44.7.25pr.

Ulpianus l.S. reg.

Actionum genera sunt duo, in rem, quae dicitur vindicatio, et in personam, quae condictio appellatur. in rem actio est, per quam rem nostram, quae ab alio possidetur, petimus: et semper adversus eum est qui rem possidet. in personam actio est, qua cum eo agimus, qui obligatus est nobis ad faciendum aliquid vel dandum: et semper adversus eundem locum habet.

Dig. 44.7.25.1

Ulpianus l.S. reg.

Actionum autem quaedam ex contractu, quaedam ex facto, quaedam in factum sunt. ex contractu actio est, quotiens quis sui lucri causa cum aliquo contrahit, veluti emendo vendendo locando conducendo et ceteris similibus. ex facto actio est, quotiens ex eo teneri quis incipit, quod ipse admisit, veluti furtum vel iniuriam commisit vel damnum dedit. in factum actio dicitur, qualis est exempli gratia actio, quae datur patrono adversus libertum, a quo contra edictum praetoris in ius vocatus est.

Dig. 44.7.25.2

Ulpianus l.S. reg.

Omnes autem actiones aut civiles dicuntur aut honorariae.

Dig. 44.7.26

Ulpianus 5 de cens.

Omnes poenales actiones post litem inchoatam et ad heredes transeunt.

Dig. 44.7.27

Papinianus 27 quaest.

Obligationes, quae non propriis viribus consistunt, neque officio iudicis neque praetoris imperio neque legis potestate confirmantur.

Dig. 44.7.28

Papinianus 1 def.

Actio in personam infertur: petitio in rem: persecutio in rem vel in personam rei persequendae gratia.

Dig. 44.7.29

Paulus 4 resp.

Lucio titio cum ex causa iudicati pecunia deberetur et eidem debitori aliam pecuniam crederet, in cautione pecuniae creditae non adiecit sibi praeter eam pecuniam debitam sibi ex causa iudicati: quaero, an integrae sint utraeque lucio titio petitiones. paulus respondit nihil proponi, cur non sint integrae.

Dig. 44.7.30

Scaevola 1 resp.

Servus effectus non idcirco, quod postea indulgentia principali libertatem consecutus est, redisse dicitur in obligationem creditorum.

Dig. 44.7.31

Maecenatus 2 fideic.

Non solum stipulationes impossibili condicioni applicatae nullius momenti sunt, sed etiam ceteri quoque contractus, veluti emptiones locationes, impossibili condicione interposita aeque nullius momenti sunt, quia in ea re, quae ex duorum pluriumve consensu agitur, omnium voluntas spectetur, quorum procul dubio in huiusmodi actu talis cogitatio est, ut nihil agi existiment adposita ea condicione, quam sciant esse impossibilem.

Dig. 44.7.32

Hermogenianus 2 iuris epit.

Cum ex uno delicto plures nascuntur actiones, sicut evenit, cum arbores furtim caesae dicuntur, omnibus experiri permitti post magnas varietates optinuit.

Dig. 44.7.33

Paulus 3 decr.

Constitutionibus, quibus ostenditur heredes poena non teneri, placuit, si vivus conventus fuerat, etiam poenae persecutionem transmissam videri, quasi lite contestata cum mortuo.

Dig. 44.7.34pr.

Paulus l.S. de concurr. act.

Qui servum alienum iniuriose verberat, ex uno facto incidit et in aquiliam et in actionem iniuriarum: iniuria enim ex affectu fit, damnum ex culpa et ideo possunt utraeque competere. sed quidam altera electa alteram consumi. alii per legis aquiliae actionem iniuriarum consumi, quoniam desiit bonum et aequum esse condemnari eum, qui aestimationem praestitit: sed si ante iniuriarum actum esset, teneri eum ex lege aquilia. sed et haec sententia per praetorem inhibenda est, nisi in id, quod amplius ex lege aquilia competit, agatur. rationabilius itaque est eam admitti sententiam, ut liceat ei quam voluerit actionem prius exercere, quod autem amplius in altera est, etiam hoc exsequi.

Dig. 44.7.34.1

Paulus l.S. de concurr. act.

Si is, cui rem commodavero, eam subripuerit, tenebitur quidem et commodati actione et condictione, sed altera actio alteram peremit aut ipso iure aut per exceptionem, quod est tutius.

Dig. 44.7.34.2

Paulus l.S. de concurr. act.

Hinc de colono responsum est, si aliquid ex fundo subtraxerit, teneri eum condictione et furti, quin etiam ex locato: et poena quidem furti non confunditur, illae autem inter se miscentur. et hoc in legis aquiliae actione dicitur, si tibi commodavero vestimenta et tu ea ruperis: utraeque enim actiones rei persecutionem continent. et quidem post legis aquiliae actionem utique commodati finietur: post commodati an aquiliae remaneat in eo, quod in repetitione triginta dierum amplius est, dubitatur: sed verius est remanere, quia simplo accedit: et simplo subducto locum non habet.

Dig. 44.7.35pr.

Paulus 1 ad ed. praet.

In honorariis actionibus sic esse definiendum cassius ait, ut quae rei persecutionem habeant, hae etiam post annum darentur, ceterae intra annum. honorariae autem, quae post annum non dantur, nec in heredem dandae sunt, ut tamen lucrum ei extorqueatur, sicut fit in actione doli mali et interdicto unde vi et similibus. illae autem rei persecutionem continent, quibus persequimur quod ex patrimonio nobis abest, ut cum agimus cum bonorum possessore debitoris nostri, item publiciana, quae ad exemplum vindicationis datur. sed cum rescissa usucapione redditur, anno finitur, quia contra ius civile datur.

Dig. 44.7.35.1

Paulus 1 ad ed. praet.

In duumviros et rem publicam etiam post annum actio datur ex contractu magistratuum municipalium.

Dig. 44.7.36

Ulpianus 2 ad ed.

Cessat ignominia in condictionibus, quamvis ex famosis causis pendeant.

Dig. 44.7.37pr.

Ulpianus 4 ad ed. praet.

Actionis verbo continetur in rem, in personam: directa, utilis: praeiudicium, sicut ait pomponius: stipulationes etiam, quae praetoriae sunt, quia actionum instar obtinent, ut damni infecti, legatorum et si quae similes sunt. interdicta quoque actionis verbo continentur.

Dig. 44.7.37.1

Ulpianus 4 ad ed. praet.

Mixtae sunt actiones, in quibus uterque actor est, ut puta finium regundorum, familiae erciscundae, communi dividundo, interdictum uti possidetis, utrubi.

Dig. 44.7.38

Paulus 3 ad ed.

Non figura litterarum, sed oratione, quam exprimunt litterae, obligamur, quatenus placuit non minus valere, quod scriptura, quam quod vocibus lingua figuratis significaretur.

Dig. 44.7.39

Gaius 3 ad ed. provinc.

Filius familias ex omnibus causis tamquam pater familias obligatur et ob id agi cum eo tamquam cum patre familias potest.

Dig. 44.7.40

Paulus 11 ad ed.

Hereditariarum actionum loco habentur et legata, quamvis ab herede coeperint.

Dig. 44.7.41pr.

Paulus 22 ad ed.

Quotiens lex obligationem introducit, nisi si nominatim caverit, ut sola ea actione utamur, etiam veteres eo nomine actiones competere.

Dig. 44.7.41.1

Paulus 22 ad ed.

Si ex eodem facto duae competant actiones, postea iudicis potius partes esse, ut quo plus sit in reliqua actione, id actor ferat, si tantundem aut minus, id consequatur.

Dig. 44.7.42pr.

Ulpianus 21 ad ed.

Is, cui sub condicione legatum est, pendente condicione non est creditor, sed tunc, cum exstiterit condicio, quamvis eum, qui stipulatus est sub condicione, placet etiam pendente condicione creditorem esse.

Dig. 44.7.42.1

Ulpianus 21 ad ed.

Creditores eos accipere debemus, qui aliquam actionem vel civilem habent, sic tamen, ne exceptione submoveantur, vel honorariam actionem, vel in factum.

Dig. 44.7.43

Paulus 72 ad ed.

Obligari potest pater familias suae potestatis pubes compos mentis: pupillus sine tutoris auctoritate non obligatur iure civili: servus autem ex contractibus non obligatur.

Dig. 44.7.44pr.

Paulus 74 ad ed. praet.

Obligationum fere quattuor causae sunt: aut enim dies in iis est aut condicio aut modus aut accessio.

Dig. 44.7.44.1

Paulus 74 ad ed. praet.

Circa diem duplex inspectio est: nam vel ex die incipit obligatio aut confertur in diem. ex die veluti " kalendis martiis dare spondes?" cuius natura haec est, ut ante diem non exigatur. ad diem autem " usque ad kalendas dare spondes?" placet autem ad tempus obligationem constitui non posse non magis quam legatum: nam quod alicui deberi coepit, certis modis desinit deberi. plane post tempus stipulator vel pacti conventi vel doli mali exceptione summoveri poterit. sic et in tradendo si quis dixerit se solum sine superficie tradere, nihil proficit, quo minus et superficies transeat, quae natura solo cohaeret.

Dig. 44.7.44.2

Paulus 74 ad ed. praet.

Condicio vero efficax est, quae in constituenda obligatione inseritur, non quae post perfectam eam ponitur, veluti " centum dare spondes, nisi navis ex asia venerit?" sed hoc casu existente condicione locus erit exceptioni pacti conventi vel doli mali.

Dig. 44.7.44.3

Paulus 74 ad ed. praet.

Modus obligationis est, cum stipulamur decem aut hominem: nam alterius solutio totam obligationem interemit nec alter peti potest, utique quamdiu utrumque est.

Dig. 44.7.44.4

Paulus 74 ad ed. praet.

Accessio vero in obligatione aut personae aut rei fit. personae, cum mihi aut titio stipulor. rei, cum mihi decem aut titio hominem stipulor: ubi quaeritur, an ipso iure fiat liberatio homine soluto titio.

Dig. 44.7.44.5

Paulus 74 ad ed. praet.

Si ita stipulatus sim: " si fundum non dederis, centum dare spondes?" sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus.

Dig. 44.7.44.6

Paulus 74 ad ed. praet.

Sed si navem fieri stipulatus sum et, si non feceris, centum, videndum, utrum duae stipulationes sint, pura et condicionalis, et existens sequentis condicio non tollat priorem? an vero transferat in se et quasi novatio prioris fiat? quod magis verum est.

Dig. 44.7.45

Paulus 5 ad plaut.

Is, qui ex stipulatu stichum debeat, si eum ante moram manumiserit et is, priusquam super eo promissor conveniretur, decesserit, non tenetur: non enim per eum stetisse videtur, quo minus eum praestaret.

Dig. 44.7.46

Paulus 7 ad plaut.

Furiosus et pupillus, ubi ex re actio venit, obligantur etiam sine curatore vel tutoris auctoritate, veluti si communem fundum habeo cum his et aliquid in eum impendero vel damnum in eo pupillus dederit: nam iudicio communi dividundo obligabuntur.

Dig. 44.7.47

Paulus ex 14 ad plaut.

Arrianus ait multum interesse, quaeras, utrum aliquis obligetur an aliquis liberetur: ubi de obligando quaeritur, propensiores esse debere nos, si habeamus occasionem, ad negandum: ubi de liberando, ex diverso, ut facilior sis ad liberationem.

Dig. 44.7.48

Paulus 16 ad plaut.

In quibuscumque negotiis sermone opus non est sufficiente consensu, iis etiam surdus intervenire potest, quia potest intellegere et consentire, veluti in locationibus conductionibus, emptionibus et ceteris.

Dig. 44.7.49

Paulus 18 ad plaut.

Ex contractibus venientes actiones in heredes dantur, licet delictum quoque versetur, veluti cum tutor in tutela gerenda dolo fecerit aut is apud quem depositum est: quo casu etiam cum filius familias aut servus quid tale commisit, de peculio actio datur, non noxalis.

Dig. 44.7.50

Pomponius 7 ex plaut.

Quod quis aliquo anno dare promittit aut dare damnatur, ei potestas est quolibet eius anni die dandi.

Dig. 44.7.51

Celsus 3 Dig.

Nihil aliud est actio quam ius quod sibi debeatur, iudicio persequendi.

Dig. 44.7.52pr.

Modestinus 2 reg.

Obligamur aut re aut verbis aut simul utroque aut consensu aut lege aut iure honorario aut necessitate aut ex peccato.

Dig. 44.7.52.1

Modestinus 2 reg.

Re obligamur, cum res ipsa intercedit.

Dig. 44.7.52.2

Modestinus 2 reg.

Verbis, cum praecedit interrogatio et sequitur congruens responsio.

Dig. 44.7.52.3

Modestinus 2 reg.

Re et verbis pariter obligamur, cum et res interrogationi intercedit, consentientes in aliquam rem.

Dig. 44.7.52.4

Modestinus 2 reg.

Ex consensu obligari necessario ex voluntate nostra videmur.

Dig. 44.7.52.5

Modestinus 2 reg.

Lege obligamur, cum obtemperantes legibus aliquid secundum praeceptum legis aut contra facimus.

Dig. 44.7.52.6

Modestinus 2 reg.

Iure honorario obligamur ex his, quae edicto perpetuo vel magistratu fieri praecipiuntur vel fieri prohibentur.

Dig. 44.7.52.7

Modestinus 2 reg.

Necessitate obligantur, quibus non licet aliud facere quam quod praeceptum est: quod evenit in necessario herede.

Dig. 44.7.52.8

Modestinus 2 reg.

Ex peccato obligamur, cum in facto quaestionis summa constitit.

Dig. 44.7.52.9

Modestinus 2 reg.

Etiam nudus consensus sufficit obligationi, quamvis verbis hoc exprimi possit.

Dig. 44.7.52.10

Modestinus 2 reg.

Sed et nutu solo pleraque consistunt.

Dig. 44.7.53pr.

Modestinus 3 reg.

Plura delicta in una re plures admittunt actiones, sed non posse omnibus uti probatum est: nam si ex una obligatione plures actiones nascantur, una tantummodo, non omnibus utendum est.

Dig. 44.7.53.1

Modestinus 3 reg.

Cum generaliter adicimus " eive, ad quem ea res pertinebit", et adrogantis et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus.

Dig. 44.7.54

Modestinus 5 reg.

Contractus imaginarii etiam in emptionibus iuris vinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente veritate.

Dig. 44.7.55

Iavolenus 12 epist.

In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam sive ea venditio sive donatio sive conductio sive quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur non potest.

Dig. 44.7.56

Pomponius 20 ad q. muc.

Quaecumque actiones servi mei nomine mihi coeperunt competere vel ex duodecim tabulis vel ex lege aquilia vel iniuriarum vel furti, eaedem durant, etiamsi servus postea vel manumissus vel alienatus vel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiva causa competit, nisi si nactus possessionem servi aut alienavero aut manumisero eum.

Dig. 44.7.57

Pomponius 36 ad q. muc.

In omnibus negotiis contrahendis, sive bona fide sint sive non sint, si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet quod acti sit. et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil valet ea societas, quae in consensu consistit.

Dig. 44.7.58

Licinius 8 reg.

Pupillus mutuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.

Dig. 44.7.59

Callistratus 1 ed. monit.

Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque personas transire.

Dig. 44.7.60

Ulpianus 17 ad ed.

Numquam actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.

Dig. 44.7.61pr.

Scaevola 28 Dig.

Procurator seii admisit subscriptionem ad argentarium vascularium in verba infra scripta: loukios kalandios epegnwn, kavws progegraptai: estin loipa par' hymin, ofeilomena tw deini, tosa : quaero, an gaium seium obligare potuit. respondit seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.

Dig. 44.7.61.1

Scaevola 28 Dig.

Seia, cum salarium constituere vellet, ita epistulam emisit: " lucio titio salutem. si in eodem animo et eadem affectione circa me es, quo semper fuisti, ex continenti acceptis litteris meis distracta re tua veni hoc: tibi quamdiu vivam praestabo annuos decem. scio enim quia valde me bene ames". quaero, cum et rem suam distraxerit lucius titius et ad eam profectus sit et ex eo cum ea sit, an ei ex his epistulis salarium annuum debeatur. respondit ex personis causisque eum cuius notio sit aestimaturum, an actio danda sit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License