Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 46.5.0. De stipulationibus praetoriis.
Praetoriarum stipulationum tres videntur esse species, iudiciales cautionales communes.
Iudiciales eas dicimus, quae propter iudicium interponuntur ut ratum fiat, ut iudicatum solvi et ex operis novi nuntiatione.
Cautionales sunt autem, quae instar actionis habent et, ut sit nova actio, intercedunt, ut de legatis stipulationes et de tutela et ratam rem haberi et damni infecti.
Communes sunt stipulationes, quae fiunt iudicio sistendi causa.
Et sciendum est omnes stipulationes natura sui cautionales esse: hoc enim agitur in stipulationibus, ut quis cautior sit et securior interposita stipulatione.
Stipulationum istarum praetoriarum quaedam sunt, quae satisdationem exigunt, quaedam nudam repromissionem: sed perpaucae sunt, quae nudam promissionem habent, quibus enumeratis apparebit ceteras non esse repromissiones, sed satisdationes.
Stipulatio itaque ex operis novi nuntiatione alias satisdationem, alias repromissionem habet. ex qua operis novi nuntiatione satisdari oporteat, quemadmodum satisdetur. namque de eo opere, quod in privato factum erit, satisdatio est: de eo, quod in publico, repromitti oportet: sed hi quidem, qui suo nomine cavent, repromittunt, qui alieno, satisdant.
Item ex causa damni infecti interdum repromittitur, interdum satisdatur: nam si quid in flumine publico fiat, satisdatur, de aedibus autem repromittitur.
Stipulatio duplae repromissio est, nisi si convenerit, ut satisdetur.
Quod si sit aliqua controversia, ut puta si dicatur per calumniam desiderari, ut stipulatio interponatur, ipse praetor debet super ea re summatim cognoscere et cautum iubere aut denegare.
Sed et si quid vel addi vel detrahi vel immutari in stipulatione oporteat, praetoriae erit iurisdictionis.
Praetoriae stipulationes aut rei restitutionem continent aut incertam quantitatem.
Sicuti stipulatio ex operis novi nuntiatione, qua cavetur, ut opus restituatur: ideoque sive actor sive reus decesserit pluribus heredibus relictis, uno vincente vel victo totum opus restitui debebit: quamdiu enim aliquid superest, tamdiu non potest videri opus restitutum.
Incertam quantitatem continet stipulatio iudicatum solvi et rem ratam dominum habiturum et damni infecti et his similes, in quibus respondetur scindi eas in personas heredum, quamvis possit dici ex persona heredum promissoris non posse descendentem a defuncto stipulationem diversam condicionem cuiusque facere. at in contrarium summa ratione fit, ut uno ex heredibus stipulatoris vincente in partem eius committatur stipulatio: hoc enim facere verba stipulationis " quanti ea res est". sed si unus ex heredibus promissoris totam rem possideat, in solidum eum damnandum iulianus scribit: in quantum autem ipse ea stipulatione vel fideiussores an omnino teneantur, dubitari potest: et videndum ait, ne non committatur. sed si lite contestata possessor decesserit, unum ex heredibus non maiore ex parte damnandum, licet totum fundum possideat, quam ex qua heres est.
Generaliter in omnibus praetoriis stipulationibus et procuratoribus satisdatur.
Praetoriae stipulationes saepius interponuntur, cum sine culpa stipulatoris cautum esse desiit.
In omnibus praetoriis stipulationibus hoc servandum est, ut, si procurator meus stipuletur, mihi causa cognita ex ea stipulatione actio competat. idem est et cum institor in ea causa esse coepit, ut interposita persona eius dominus mercis rem amissurus sit, veluti bonis eius venditis: succurrere enim domino praetor debet.
In omnibus praetoriis stipulationibus, in quibus primo fieri aliquid, deinde, si factum non sit, poenam inferimus, poenae nomine stipulatio committitur.
Praetoriae satisdationes personas desiderant pro se intervenientium et neque pignoribus quis neque pecuniae vel auri vel argenti depositione in vicem satisdationis fungitur.
Paulus notat: qui sub condicione institutus est, adgnita bonorum possessione cogitur substituto in diem cavere longiorem: praetor enim beneficium suum nemini vult esse captiosum et potest videri calumniose satis petere, quem alius antecedit.
Cum sub contrariis condicionibus titio et maevio legatum sit, utrique cavetur, quia uterque ex voluntate defuncti sperat legatum.
In praetoriis stipulationibus si ambiguus sermo acciderit, praetoris erit interpretatio: eius enim mens aestimanda est.
Valeriano respondit: si praeses, qui ante in triennium caveri iusserat, postea in longum tempus caveri praecepit: quia a prima stipulatione prorsus discedi voluerat, exceptionem primae stipulationi obligatis peperisse videtur.
In eiusmodi stipulationibus, quae " quanti ea res est" promissionem habent, commodius est certam summam comprehendere, quoniam plerumque difficilis probatio est, quanti cuiusque intersit, et ad exiguam summam deducitur.