Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 46.6.0. Rem pupilli vel adulescentis salvam fore.
Cum pupillo rem salvam fore satisdatum sit, agi ex ea tunc potest, cum et tutelae potest.
Si pupillus absens sit vel fari non possit, servus eius stipulabitur: si servum non habeat, emendus ei servus est: sed si non sit unde ematur aut non sit expedita emptio, profecto dicemus servum publicum apud praetorem stipulari debere:
( aut dare aliquem praetor debet, cui caveatur):
Non quasi ipso iure pupillo adquirat ( neque enim adquirit), sed ut utilis actio ex stipulatu pupillo detur.
Cavetur autem pupillo hac stipulatione per satisdationem.
Illud sciendum est hac stipulatione teneri tam eum, qui tutor est, quam eum, qui pro tutore negotia gessit vel gerat, et fideiussores eorum.
Sed enim qui non gessit, omnino non tenebitur: nam nec actio tutelae eum qui non gessit tenet, sed utili actione conveniendus est, quia suo periculo cessavit: et tamen ex stipulatu actione neque ipse neque fideiussores eius tenebuntur. compellendus igitur erit ad administrationem propterea, ut stipulatione quoque ista possit teneri.
Hanc stipulationem placet finita demum tutela committi et fideiussoribus diem exinde incipere cedere. in curatore aliud est: sed et in eo, qui pro tutore negotia gessit, aliud dicendum est. itaque istae stipulationes, si quidem quis tutor fuit, finita demum tutela committentur: si vero pro tutore negotia gessit, conveniens est dicere, statim atque quaeque res salva non esse coepisset, committi stipulationem.
Si tutor ab hostibus captus sit, an committatur stipulatio, videamus. movet, quia finita tutela est, licet reciperari speretur: et puto posse agi.
Generaliter sciendum est: ex quibus causis diximus tutelae agi non posse, ex isdem causis ne ex stipulatu rem salvam fore agi posse dicendum est.
Si quis curator datus non gesserit curam, consequens erit dicere stipulationem non committi: sed eadem hic erunt dicenda, quae in tutore diximus, illo secus, quod haec stipulatio statim, atque quid salvum esse desinit, committitur et fideiussoribus dies cedit: sed in se revolvitur.
Pertinet autem haec stipulatio ad omnes curatores sive puberibus sive impuberibus datos propter aetatis infirmitatem, sive prodigis vel furiosis vel quibusdam aliis ( ut fieri adsolet) dati sint.
Si filius, qui in potestate furiosi erit, rem salvam fore stipuletur, adquirit patri obligationes.
Servum pupilli stipulari ita necesse est, si pupillus abest aut fari non potest: nam si praesens sit et fari potest, etiamsi eius aetatis erit, ut non intellegat quid agat, tamen propter utilitatem receptum est recte eum stipulari.
Dativus vel testamentarius tutor sive curator non petet satis a collega suo, sed offerre ei poterit, utrum satis accipere velit an dare.
Et si ad species curator datus sit, rem salvam fore stipulatio interponetur.
Cum pupillus a tutore stipulatur rem salvam fore, non solum quae in patrimonio habet, sed etiam quae in nominibus sunt ea stipulatione videntur contineri: quod enim in tutelae iudicium venit, hoc et ea stipulatione continetur.
Si, posteaquam pupillus ad pubertatem pervenerit, tutor in restituenda tutela aliquamdiu moram fecerit, certum est et fructuum nomine et usurarum medii temporis tam fideiussores eius quam ipsum teneri.
Cum rem salvam fore pupillo cavetur, committitur stipulatio, si, quod ex tutela dari fieri oportet, non praestetur: nam et si salva ei res sit, ob id non est, quia, quod ex tutela dari fieri oportet, non solvitur.
Si plures fideiussores a tutore pupillo dati sunt, non esse eum distringendum, sed in unum dandam actionem ita, ut ei, qui conveniretur, actiones praestarentur. nec quisquam putaverit ab iure discessum, postquam pro ea parte placuit tutores condemnari, quam administraverunt, et ita demum in solidum, si res a ceteris non servetur et idonea culpa detegatur, quod suspectum facere supersederit: nam aequitas arbitri atque officium viri boni videtur eam formam iuris desiderasse. ceterum fideiussores civiliter in solidum obligati ceteris quidem agentibus, ut dividatur actio, impetrare possunt: pupillo vero agente, qui non ipse contraxit, sed in tutorem incidit et ignorat omnia, beneficium dividendae actionis iniuriam habere visum est, ne ex una tutelae causa plures ac variae quaestiones apud diversos iudices constituerentur.