Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SEPTIMUS-QUADRAGESIMUS

Dig. 47.1.0. De privatis delictis.

Dig. 47.1.1pr.

Ulpianus 41 ad sab.

Civilis constitutio est poenalibus actionibus heredes non teneri nec ceteros quidem successores: idcirco nec furti conveniri possunt. sed quamvis furti actione non teneantur, attamen ad exhibendum actione teneri eos oportet, si possideant aut dolo fecerint quo minus possideant: sed enim et vindicatione tenebuntur re exhibita. item condictio adversus eos competit.

Dig. 47.1.1.1

Ulpianus 41 ad sab.

Heredem autem furti agere posse aeque constat: exsecutio enim quorundam delictorum heredibus data est: ita et legis aquiliae actionem heres habet. sed iniuriarum actio heredi non competit.

Dig. 47.1.1.2

Ulpianus 41 ad sab.

Non tantum in furti, verum in ceteris quoque actionibus, quae ex delictis oriuntur, sive civiles sunt sive honorariae, id placet, ut noxa caput sequatur.

Dig. 47.1.2pr.

Ulpianus 43 ad sab.

Numquam plura delicta concurrentia faciunt, ut ullius impunitas detur: neque enim delictum ob aliud delictum minuit poenam.

Dig. 47.1.2.1

Ulpianus 43 ad sab.

Qui igitur hominem subripuit et occidit, quia subripuit, furti, quia occidit, aquilia tenetur, neque altera harum actionum alteram consumit.

Dig. 47.1.2.2

Ulpianus 43 ad sab.

Idem dicendum, si rapuit et occidit: nam et vi bonorum raptorum et aquilia tenebitur.

Dig. 47.1.2.3

Ulpianus 43 ad sab.

Quaesitum est, si condictus fuerit ex causa furtiva, an nihilo minus lege aquilia agi possit. et scripsit pomponius agi posse, quia alterius aestimationis est legis aquiliae actio, alterius condictio ex causa furtiva: namque aquilia eam aestimationem complectitur, quanti eo anno plurimi fuit, condictio autem ex causa furtiva non egreditur retrorsum iudicii accipiendi tempus. sed si servus sit, qui haec admisit, ex quacumque actione noxae fuerit deditus, perempta est altera actio.

Dig. 47.1.2.4

Ulpianus 43 ad sab.

Item si quis subreptum flagello ceciderit, duabus actionibus tenetur furti et iniuriarum: et si forte hunc eundem occiderit, tribus actionibus tenebitur.

Dig. 47.1.2.5

Ulpianus 43 ad sab.

Item si quis ancillam alienam subripuit et flagitaverit, utraque actione tenebitur, nam et servi corrupti agi poterit et furti.

Dig. 47.1.2.6

Ulpianus 43 ad sab.

Item si quis servum vulneravit, quem subripuerat, aeque duae actiones locum habebunt aquiliae et furti.

Dig. 47.1.3

Ulpianus 2 de off. procons.

Si quis actionem, quae ex maleficiis oritur, velit exsequi: si quidem pecuniariter agere velit, ad ius ordinarium remittendus erit nec cogendus erit in crimen subscribere: enimvero si extra ordinem eius rei poenam exerceri velit, tunc subscribere eum in crimen oportebit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License