Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 47.7.0. Arborum furtim caesarum.
Si furtim arbores caesae sint, et ex lege aquilia et ex duodecim tabularum dandam actionem labeo ait: sed trebatius ita utramque dandam, ut iudex in posteriore deducat id quod ex prima consecutus sit et reliquo condemnet.
Sciendum est autem eos, qui arbores et maxime vites ceciderint, etiam tamquam latrones puniri.
Vitem arboris appellatione contineri plerique veterum existimaverunt.
Ederae quoque et harundines arbores non male dicentur.
Idem de salicteto dicendum est.
Sed si quis saligneas virgas instituendi salicti causa defixerit haeque, antequam radices coegerint, succidantur aut evellantur, recte pomponius scripsit non posse agi de arboribus succisis, cum nulla arbor proprie dicatur, quae radicem non conceperit.
Quod si quis ex seminario, id est stirpitus arborem transtulerit, eam, quamvis nondum comprehenderit terram, arborem tamen videri pomponius libro nono decimo ad sabinum probat.
Ideo ea quoque arbor esse videtur, cuius radices desinent vivere.
Radix autem arboris non videtur arboris appellatione contineri, quamvis adhuc terra contineatur: quam sententiam labeo quoque probat.
Labeo etiam eam arborem recte dici putat, quae subversa a radicibus etiamnunc reponi potest, aut quae ita translata est, ut poni possit.
Stirpes oleae arbores esse magis est, sive iam egerunt radices sive nondum.
Omnium igitur harum arborum, quas enumeravimus, nomine agi poterit.
Certe non dubitatur, si adhuc adeo tenerum sit, ut herbae loco sit, non debere arboris numero haberi.
Caedere est non solum succidere, sed etiam ferire caedendi causa. cingere est deglabrare. subsecare est subsecuisse: non enim poterat cecidisse intellegi, qui serra secuisset.
Eius actionis eadem causa est, quae est legis aquiliae.
Is, cuius usus fructus est in fundo, hanc actionem non habet: qui autem fundum vectigalem habet, hanc actionem habet, sicut aquae pluviae arcendae actionem et finium regundorum.
Si plures eandem arborem furtim ceciderint, cum singulis in solidum agetur.
At si eadem arbor plurium fuerit, universis dumtaxat una et semel poena praestabitur.
Si arbor in vicini fundum radices porrexit, recidere eas vicino non licebit, agere autem licebit non esse ei ius ( sicuti tignum aut protectum) immissum habere. si radicibus vicini arbor aletur, tamen eius est, in cuius fundo origo eius fuerit.
Furtim caesae arbores videntur, quae ignorante domino celandique eius causa caeduntur.
Nec esse hanc furti actionem scribit pedius, cum et sine furto fieri possit, ut quis arbores furtim caedat.
Si quis radicitus arborem evellerit vel exstirpaverit, hac actione non tenetur: neque enim vel caedit vel succidit vel subsecuit: aquilia tamen tenetur, quasi ruperit.
Etiamsi non tota arbor caesa sit, recte tamen agetur quasi caesa.
Sive autem quis suis manibus, sive dum imperat servo arbores cingi subsecari caedi, hac actione tenetur. idem et si libero imperet.
Quod si servo suo non praeceperit dominus, sed ipse sua voluntate id amiserit, sabinus ait competere noxale, ut in ceteris maleficiis: quae sententia vera est.
Haec actio etiamsi poenalis sit, perpetua est. sed adversus heredem non datur: heredi ceterisque successoribus dabitur.
Condemnatio autem eius duplum continet.
Facienda aestimatione, quanti domini intersit non laedi: ipsarumque arborum pretium deduci oportet et eius quod superest fieri aestimationem.
Furtim arborem caedit, qui clam caedit.
Igitur si ceciderit et lucri faciendi causa contrectaverit, etiam furti tenebitur lignorum causa et condictione et ad exhibendum.
Qui per vim sciente domino caedit, non incidit in hanc actionem.
Si colonus sit, qui ceciderit arbores, etiam ex locato cum eo agi potest. plane una actione contentus esse debet actor.
Si gemina arbor esset et supra terram iunctura eius emineret, una arbor videtur esse. sed si id qua iungeretur non exstaret, totidem arbores sunt, quot species earum supra terram essent.
Sed si de arboribus caesis ex lege aquilia actum sit, interdicto quod vi aut clam reddito absolvetur, si satis prima condemnatione gravaverit reum, manente nihilo minus actione ex lege duodecim tabularum.
Qui agrum vendidit, nihilo minus furtim arborum caesarum agere potest.