Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 47.8.0. Vi bonorum raptorum et de turba.

Dig. 47.8.1

Paulus 22 ad ed.

Qui rem rapuit, et furti nec manifesti tenetur in duplum et vi bonorum raptorum in quadruplum. sed si ante actum sit vi bonorum raptorum, deneganda est furti: si ante furti actum est, non est illa deneganda, ut tamen id quod amplius in ea est consequatur.

Dig. 47.8.2pr.

Ulpianus 56 ad ed.

Praetor ait: " si cui dolo malo hominibus coactis damni quid factum esse dicetur sive cuius bona rapta esse dicentur, in eum, qui id fecisse dicetur, iudicium dabo. item si servus fecisse dicetur, in dominum iudicium noxale dabo".

Dig. 47.8.2.1

Ulpianus 56 ad ed.

Hoc edicto contra ea, quae vi committuntur, consuluit praetor. nam si quis se vim passum docere possit, publico iudicio de vi potest experiri, neque debet publico iudicio privata actione praeiudicari quidam putant: sed utilius visum est, quamvis praeiudicium legi iuliae de vi privata fiat, nihilo minus tamen non esse denegandam actionem eligentibus privatam persecutionem.

Dig. 47.8.2.2

Ulpianus 56 ad ed.

" dolo" autem " malo facere" potest ( quod edictum ait) non tantum is qui rapit, sed et qui praecedente consilio ad hoc ipsum homines colligit armatos, ut damnum det bonave rapiat.

Dig. 47.8.2.3

Ulpianus 56 ad ed.

Sive igitur ipse quis cogat homines sive ab alio coactis utitur ad rapiendum, dolo malo facere videtur.

Dig. 47.8.2.4

Ulpianus 56 ad ed.

Homines coactos accipere debemus ad hoc coactos, ut damnum daretur.

Dig. 47.8.2.5

Ulpianus 56 ad ed.

Neque additur, quales homines: qualescumque sive liberos sive servos.

Dig. 47.8.2.6

Ulpianus 56 ad ed.

Sed et si unus homo coactus sit, adhuc dicemus homines coactos.

Dig. 47.8.2.7

Ulpianus 56 ad ed.

Item si proponas solum damnum dedisse, non puto deficere verba: hoc enim, quod ait " hominibus coactis", ut sive solus vim fecerit sive etiam hominibus coactis, sic accipere debemus etiam hominibus coactis vel armatis vel inermibus hoc edicto teneatur.

Dig. 47.8.2.8

Ulpianus 56 ad ed.

Doli mali mentio hic et vim in se habet. nam qui vim facit, dolo malo fecit, non tamen qui dolo malo facit, utique et vi facit. ita dolus habet in se et vim: et sine vi si quid callide admissum est, aeque continebitur.

Dig. 47.8.2.9

Ulpianus 56 ad ed.

" damni" praetor inquit: omnia ergo damna continet et clandestina. sed non puto clandestina, sed ea, quae violentia permixta sunt. etiam quis recte definiet, si quid solus admiserit quis non vi, non contineri hoc edicto, et si quid hominibus coactis, etiamsi sine vi, dummodo dolo sit admissum, ad hoc edictum spectare.

Dig. 47.8.2.10

Ulpianus 56 ad ed.

Ceterum neque furti actio neque legis aquiliae contributae sunt in hoc edicto, licet interdum communes sint cum hoc edicto: nam iulianus scribit eum qui vi rapit furem esse improbiorem, et si quid damni coactis hominibus dederit, utique etiam aquilia poterit teneri.

Dig. 47.8.2.11

Ulpianus 56 ad ed.

" vel cuius bona rapta esse dicuntur". quod ait praetor " bona rapta", sic accipiemus: etiam si una res ex bonis rapta sit.

Dig. 47.8.2.12

Ulpianus 56 ad ed.

Si quis non homines ipse coegerit, sed inter coactos ipse fuerit et quid aut rapuerit aut damni dederit, hac actione tenetur. sed utrum hoc solum contineat edictum, quod dolo malo hominibus a reo coactis damnum datum sit vel raptum, an vero quod dolo malo rei raptum vel damnum datum sit, licet ab alio homines sint coacti, quaeritur. et melius esse dicitur etiam hoc contineri, ut omnia haec contineantur et quod ex coactis ab alio damnum datum sit, ut et is qui coegit et is qui coactus est contineri videatur.

Dig. 47.8.2.13

Ulpianus 56 ad ed.

In hac actione intra annum utilem verum pretium rei quadruplatur, non etiam quod interest.

Dig. 47.8.2.14

Ulpianus 56 ad ed.

Haec actio etiam familiae nomine competit, non imposita necessitate ostendendi, qui sunt ex familia homines qui rapuerunt vel etiam damnum dederunt. familiae autem appellatio servos continet, hoc est eos, qui in ministerio sunt, etiamsi liberi esse proponantur vel alieni bona fide nobis servientes.

Dig. 47.8.2.15

Ulpianus 56 ad ed.

Hac actione non puto posse actorem singulorum servorum nomine agere adversus dominum eorum, quia sufficit dominum semel quadruplum offerre.

Dig. 47.8.2.16

Ulpianus 56 ad ed.

Ex hac actione noxae deditio non totius familiae, sed eorum tantum vel eius, qui dolo fecisse comperietur, fieri debet.

Dig. 47.8.2.17

Ulpianus 56 ad ed.

Haec actio volgo vi bonorum raptorum dicitur.

Dig. 47.8.2.18

Ulpianus 56 ad ed.

Hac actione is demum tenetur, qui dolum malum adhibuit. si quis igitur suam rem rapuit, vi quidem bonorum raptorum non tenebitur, sed aliter multabitur. sed et si quis fugitivum suum, quem bona fide aliquis possidebat, rapuit, aeque hac actione non tenebitur, quia rem suam aufert. quid ergo, si sibi obligatam? debebit teneri.

Dig. 47.8.2.19

Ulpianus 56 ad ed.

Vi bonorum raptorum actio in impuberem, qui doli mali capax non est, non dabitur: nisi servus ipsius vel familia eius admisisse proponantur, et servi et familiae nomine noxali vi bonorum raptorum actione tenetur.

Dig. 47.8.2.20

Ulpianus 56 ad ed.

Si publicanus pecus meum abduxerit, dum putat contra legem vectigalis aliquid a me factum: quamvis erraverit, agi tamen cum eo vi bonorum raptorum non posse labeo ait: sane dolo caret: si tamen ideo inclusit, ne pascatur et ut fame periret, etiam utili lege aquilia.

Dig. 47.8.2.21

Ulpianus 56 ad ed.

Si per vim abductum pecus incluserit quis, utique vi bonorum raptorum conveniri poterit.

Dig. 47.8.2.22

Ulpianus 56 ad ed.

In hac actione non utique spectamus rem in bonis actoris esse: sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare sive commodata res sit sive locata sive etiam pignerata proponatur sive deposita apud me sic, ut intersit mea eam non auferri, sive bona fide a me possideatur, sive usum fructum in ea habeam vel quod aliud ius, ut intersit mea non rapi: dicendum est competere mihi hanc actionem, ut non dominium accipiamus, sed illud solum, quod ex bonis meis, hoc est ex substantia mea res ablata esse proponatur.

Dig. 47.8.2.23

Ulpianus 56 ad ed.

Et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti mihi actio competit in re clam facta, ex hisdem causis habere me hanc actionem. dicet aliquis: adquin ob rem depositam furti actionem non habemus. sed ideo addidi " si intersit nostra non esse raptam": nam et furti actionem habeo, si in re deposita culpam quoque repromissi vel pretium depositionis non quasi mercedem accepi.

Dig. 47.8.2.24

Ulpianus 56 ad ed.

Utilius dicendum est et si cesset actio furti ob rem depositam, esse tamen vi bonorum raptorum actionem, quia non minima differentia est inter eum qui clam facit et eum qui rapit, cum ille celet suum delictum, hic publicet et crimen etiam publicum admittat. si quis igitur interesse sua vel modice docebit, debet habere vi bonorum raptorum actionem.

Dig. 47.8.2.25

Ulpianus 56 ad ed.

Si fugitivus meus quasdam res instruendi sui causa emerit eaeque raptae sint, quia in bonis meis hae sunt res, possum de his vi bonorum raptorum actione agere.

Dig. 47.8.2.26

Ulpianus 56 ad ed.

Rerum raptarum nomine etiam furti vel damni iniuriae vel condictione agi potest vel certe singulae res vindicari possunt.

Dig. 47.8.2.27

Ulpianus 56 ad ed.

Haec actio heredi ceterisque successoribus dabitur. adversus heredes autem vel ceteros successores non dabitur, quia poenalis actio in eos non datur. an tamen in id, quod locupletiores facti sunt, dari debeat, videamus. et ego puto ideo praetorem non esse pollicitum in heredes in id quod ad eos pervenit, quia putavit sufficere condictionem.

Dig. 47.8.3

Paulus 54 ad ed.

Si servus rapuerit et cum libero agatur, etiam, si cum domino experiundi potestas fuit, non recte cum manumisso post annum agetur, quia cum quocumque experiundi potestas fuerit, excluditur actor. si cum domino intra annum actum sit, deinde cum manumisso agatur, rei iudicatae exceptionem nocere labeo ait.

Dig. 47.8.4pr.

Ulpianus 56 ad ed.

Praetor ait: " cuius dolo malo in turba damnum quid factum esse dicetur, in eum in anno, quo primum de ea re experiundi potestas fuerit, in duplum, post annum in simplum iudicium dabo".

Dig. 47.8.4.1

Ulpianus 56 ad ed.

Hoc edictum de eo damno proponitur, quod quis in turba dedit.

Dig. 47.8.4.2

Ulpianus 56 ad ed.

Turbam autem appellatam labeo ait ex genere tumultus idque verbum ex graeco tractum apo tou vorubein.

Dig. 47.8.4.3

Ulpianus 56 ad ed.

Turbam autem ex quo numero admittimus? si duo rixam commiserint, utique non accipiemus in turba id factum, quia duo turba non proprie dicentur: enimvero si plures fuerunt, decem aut quindecim homines, turba dicetur. quid ergo, si tres aut quattuor? turba utique non erit. et rectissime labeo inter turbam et rixam multum interesse ait: namque turbam multitudinis hominum esse turbationem et coetum, rixam etiam duorum.

Dig. 47.8.4.4

Ulpianus 56 ad ed.

Hoc autem edicto tenetur non solus, qui damnum in turba dedit, sed et is, qui dolo malo fecerit, ut in turba damni quid daretur, sive illo venerit sive non fuerit praesens: dolus enim malus etiam absentis esse potest.

Dig. 47.8.4.5

Ulpianus 56 ad ed.

Hoc edicto dicendum est etiam eum teneri, qui venit et in turba fuit auctor damni dandi, si tamen et ipse inter turbam fuit, cum damnum daretur, et dolo malo fuit: nam et huius dolo malo in turba damni quid factum esse negari non potest.

Dig. 47.8.4.6

Ulpianus 56 ad ed.

Si quis adventu suo turbam concitavit vel contraxit, vel clamore vel facto aliquo vel dum criminatur aliquem vel dum misericordiam provocat: si dolo malo eius damnum datum sit, etiamsi non habuit consilium turbae cogendae, tenetur. verum est enim dolo malo eius in turba damni quid datum: neque enim exigit praetor, ut ab ipso sit turba convocata, sed hoc, ut dolo alicuius in turba damnum datum sit. eritque haec differentia inter hoc edictum et superius, quod ibi de eo damno praetor loquitur, quod dolo malo hominibus coactis datum est vel raptum etiam non coactis hominibus: at hic de eo damno, quod dolo malo in turba datum est, etiamsi non ipse turbam coegit, sed ad clamorem eius vel dicta vel misericordiam turba contracta est, vel si alius contraxit vel ipse ex turba fuit.

Dig. 47.8.4.7

Ulpianus 56 ad ed.

Idcirco illud quidem edictum propter atrocitatem facti quadrupli poenam comminatur, at hoc dupli.

Dig. 47.8.4.8

Ulpianus 56 ad ed.

Sed et hoc et illud intra annum tribuit experiundi facultatem: post annum in simplum competit.

Dig. 47.8.4.9

Ulpianus 56 ad ed.

Loquitur autem hoc edictum de damno dato et de amisso, de rapto non: sed superiori edicto vi bonorum raptorum agi poterit.

Dig. 47.8.4.10

Ulpianus 56 ad ed.

Amissa autem dicuntur ea, quae corrupta alicui relinquuntur, scissa forte vel fracta.

Dig. 47.8.4.11

Ulpianus 56 ad ed.

Haec autem actio in factum est et datur in duplum, quanti ea res erit: quod ad pretium verum rei refertur. et praesentis temporis fit aestimatio: et semper in duplum intra annum est.

Dig. 47.8.4.12

Ulpianus 56 ad ed.

Docereque actor in turba damnum esse datum debet: ceterum si alibi datum sit quam in turba, cessabit haec actio.

Dig. 47.8.4.13

Ulpianus 56 ad ed.

Si, cum servum meum titius pulsaret, turba fuerit collecta isque servus in ea turba aliquid perdiderit, cum eo qui pulsabat agere possum, quippe cum in turba dolo malo damnum datum sit: sic tamen, si, ut damnum daret, ideo coeperat caedere. ceterum si alia causa verberandi fuit, cessat actio.

Dig. 47.8.4.14

Ulpianus 56 ad ed.

Sed et si quis ipse turbam convocasset, ut turba coram servum verberaret iniuriae faciendae causa, non damni dandi consilio, locum habet edictum. verum est enim eum, qui per iniuriam verberat, dolo facere et eum, qui causam praebuit damni dandi, damnum dedisse.

Dig. 47.8.4.15

Ulpianus 56 ad ed.

In servum autem et in familiam praetor dat actionem.

Dig. 47.8.4.16

Ulpianus 56 ad ed.

Quae de heredibus ceterisque successoribus in vi bonorum raptorum actione diximus, et hic erunt repetita.

Dig. 47.8.5

Gaius 21 ad ed. provinc.

Non prodest ei qui vi rapuit ad evitandam poenam, si ante iudicium restituat rem quam rapuit.

Dig. 47.8.6

Venonius 17 stipul.

Quod vi possessum raptumve sit, antequam in potestatem domini heredisve eius perveniat, usucapi lex vetat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License