Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 47.12.0. De sepulchro violato.

Dig. 47.12.1

Ulpianus 2 ad ed. praet.

Sepulchri violati actio infamiam irrogat.

Dig. 47.12.2

Ulpianus 18 ad ed. praet.

Si sepulchrum quis diruit, cessat aquilia: quod vi tamen aut clam agendum erit: et ita de statua de monumento evolsa celsus scribit. idem quaerit, si neque adplumbata fuit neque adfixa, an pars monumenti effecta sit an vero maneat in bonis nostris: et celsus scribit sic esse monumenti ut ossuaria et ideo quod vi aut clam interdicto locum fore.

Dig. 47.12.3pr.

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Praetor ait: " cuius dolo malo sepulchrum violatum esse dicetur, in eum in factum iudicium dabo, ut ei, ad quem pertineat, quanti ob eam rem aequum videbitur, condemnetur. si nemo erit, ad quem pertineat, sive agere nolet: quicumque agere volet, ei centum aureorum actionem dabo. si plures agere volent, cuius iustissima causa esse videbitur, ei agendi potestatem faciam. si quis in sepulchro dolo malo habitaverit aedificiumve aliud, quamque sepulchri causa factum sit, habuerit: in eum, si quis eo nomine agere volet, ducentorum aureorum iudicium dabo".

Dig. 47.12.3.1

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Prima verba ostendunt eum demum ex hoc plecti, qui dolo malo violavit. si igitur dolus absit, cessabit eiusdem. personae igitur doli non capaces, ut admodum impuberes, item omnes, qui non animo violandi accedunt, excusati sunt.

Dig. 47.12.3.2

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Sepulchri autem appellatione omnem sepulturae locum contineri existimandum est.

Dig. 47.12.3.3

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Si quis in hereditarium sepulchrum inferat, quamvis heres, tamen potest sepulchri violati teneri, si forte contra voluntatem testatoris intulit: licet enim cavere testatori, ne quis eo inferatur, ut rescripto imperatoris antonini cavetur: servari enim voluntatem eius oportere. ergo et si cavit, ut unus tantum heredum inferret, servabitur, ut solus inferat.

Dig. 47.12.3.4

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Non perpetuae sepulturae tradita corpora posse transferri edicto divi severi continetur, quo mandatur, ne corpora detinerentur aut vexarentur aut prohiberentur per territoria oppidorum transferri. divus tamen marcus rescripsit nullam poenam meruisse eos, qui corpus in itinere defuncti per vicos aut oppidum transvexerunt, quamvis talia fieri sine permissu eorum, quibus permittendi ius est, non debeant.

Dig. 47.12.3.5

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Divus hadrianus rescripto poenam statuit quadraginta aureorum in eos qui in civitate sepeliunt, quam fisco inferri iussit, et in magistratus eadem qui passi sunt, et locum publicari iussit et corpus transferri. quid tamen, si lex municipalis permittat in civitate sepeliri? post rescripta principalia an ab hoc discessum sit, videbimus, quia generalia sunt rescripta et oportet imperialia statuta suam vim optinere et in omni loco valere.

Dig. 47.12.3.6

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Si quis in sepulchro habitasset aedificiumve habuisset, ei qui velit agendi potestas fit.

Dig. 47.12.3.7

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Adversus eos, qui cadavera spoliant, praesides severius intervenire, maxime si manu armata adgrediantur, ut, si armati more latronum id egerint, etiam capite plectantur, ut divus severus rescripsit, si sine armis, usque ad poenam metalli procedunt.

Dig. 47.12.3.8

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Qui de sepulchri violati actione iudicant, aestimabunt, quatenus intersit, scilicet ex iniuria quae facta est, item ex lucro eius qui violavit, vel ex damno quod contigit, vel ex temeritate eius qui fecit: numquam tamen minoris debent condemnare, quam solent extraneo agente.

Dig. 47.12.3.9

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Si ad plures ius sepulchri pertineat, utrum omnibus damus actionem an ei qui occupavit? labeo omnibus dandam dicit recte, quia in id, quod uniuscuiusque interest, agitur.

Dig. 47.12.3.10

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Si is cuius interest sepulchri violati agere nollet, potest paenitentia acta, antequam lis ab alio contestetur, dicere velle se agere et audietur.

Dig. 47.12.3.11

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Si servus in sepulchro habitat vel aedificavit, noxalis actio cessat et in eum praetor hanc actionem pollicetur. si tamen non habitet, sed domunculam ibi habeat servus, noxale iudicium erit dandum, si modo habere posse videtur.

Dig. 47.12.3.12

Ulpianus 25 ad ed. praet.

Haec actio popularis est.

Dig. 47.12.4

Paulus 27 ad ed. praet.

Sepulchra hostium religiosa nobis non sunt: ideoque lapides inde sublatos in quemlibet usum convertere possumus: non sepulchri violati actio competit.

Dig. 47.12.5

Pomponius 6 ex plaut.

Utimur eo iure, ut dominis fundorum, in quibus sepulchra fecerint, etiam post venditos fundos adeundorum sepulchrorum sit ius. legibus namque praediorum vendundorum cavetur, ut ad sepulchra, quae in fundis sunt, item eius aditus ambitus funeri faciendi sit.

Dig. 47.12.6

Iulianus 10 Dig.

Sepulchri violati actio in primis datur ei, ad quem res pertinet. quo cessante si alius egerit, quamvis rei publicae causa afuerit dominus, non debebit ex integro adversus eum, qui litis aestimationem sustulerit, dari. nec potest videri deterior fieri condicio eius, qui rei publicae causa afuit, cum haec actio non ad rem familiarem eiusdem, magis ad ultionem pertineat.

Dig. 47.12.7

Marcianus 3 inst.

Sepulchri deteriorem condicionem fieri prohibitum est: sed corruptum et lapsum monumentum corporibus non contactis licet reficere.

Dig. 47.12.8

Macer 1 publ.

Sepulchri violati crimen potest dici ad legem iuliam de vi publica pertinere ex illa parte, qua de eo cavetur, qui fecerit quid, quo minus aliquis funeretur sepeliaturve: quia et qui sepulchrum violat, facit, quo quis minus sepultus sit.

Dig. 47.12.9

Macer 2 publ. iudic.

De sepulchro violato actio quoque pecuniaria datur.

Dig. 47.12.10

Papinianus 8 quaest.

Quaesitum est, an ad heredem necessarium, cum se bonis non miscuisset, actio sepulchri violati pertineret. dixi recte eum ea actione experiri, quae in bonum et aequum concepta est: nec tamen si egerit, hereditarios creditores timebit, cum etsi per hereditatem optigit haec actio, nihil tamen ex defuncti capiatur voluntate, neque id capiatur, quod in rei persecutione, sed in sola vindicta sit constitutum.

Dig. 47.12.11

Paulus 5 sent.

Rei sepulchrorum violatorum, si corpora ipsa extraxerint vel ossa eruerint, humilioris quidem fortunae summo supplicio adficiuntur, honestiores in insulam deportantur. alias autem relegantur aut in metallum damnantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License