Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 47.18.0. De effractoribus et expilatoribus.

Dig. 47.18.1pr.

Ulpianus 8 de off. procons.

De his, qui carcere effracto evaserunt, sumendum supplicium divi fratres aemilio tironi rescripserunt. saturninus etiam probat in eos, qui de carcere eruperunt sive effractis foribus sive conspiratione cum ceteris, qui in eadem custodia erant, capite puniendos: quod si per neglegentiam custodum evaserunt, levius puniendos.

Dig. 47.18.1.1

Ulpianus 8 de off. procons.

Expilatores, qui sunt atrociores fures ( hoc enim est expilatores), in opus publicum vel perpetuum vel temporarium dari solent, honestiores autem ordine ad tempus moveri vel fines patriae iuberi excedere. quibus nulla specialis poena rescriptis principalibus imposita est: idcirco causa cognita liberum erit arbitrium statuendi ei qui cognoscit.

Dig. 47.18.1.2

Ulpianus 8 de off. procons.

Simili modo et sacculari et derectarii erunt puniendi, item effractores. sed enim divus marcus effractorem equitem romanum, qui effracto perforatoque pariete pecuniam abstulerat, quinquennio abstinere iussit provincia africa, unde erat, et urbe et italia. oportebit autem aeque et in effractores et in ceteros supra scriptos causa cognita statui, prout admissum suggerit, dummodo ne quis in plebeio operis publici poenam vel in honestiore relegationis excedat.

Dig. 47.18.2

Paulus l.S. de off. praef. vig.

Inter effractores varie animadvertitur. atrociores enim sunt nocturni effractores, et ideo hi fustibus caesi in metallum dari solent: diurni vero effractores post fustium castigationem in opus perpetuum vel temporarium dandi sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License