Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 47.19.0. Expilatae hereditatis.
Si quis alienam hereditatem expilaverit, extra ordinem solet coerceri per accusationem expilatae hereditatis, sicut et oratione divi marci cavetur.
Si expilatae hereditatis crimen intendatur, praeses provinciae cognitionem suam accommodare debet: cum enim furti agi non potest, solum superest auxilium praesidis.
Apparet autem expilatae hereditatis crimen eo casu intendi posse, quo casu furti agi non potest, scilicet ante aditam hereditatem, vel post aditam antequam res ab herede possessae sunt. nam in hunc casum furti actionem non competere palam est: quamvis ad exhibendum agi posse, si qui vindicaturus exhiberi desideret, palam sit.
Divus severus et antoninus rescripserunt electionem esse, utrum quis velit crimen expilatae hereditatis extra ordinem apud praefectum urbi vel apud praesides agere an hereditatem a possessoribus iure ordinario vindicare.
Res hereditarias omnium heredum fuisse communes, et ideo eum, qui expilatae hereditatis crimen obicit et optinuit, etiam coheredi profuisse videri.
Uxor expilatae hereditatis crimine idcirco non accusatur, quia nec furti cum ea agitur.
Si rem hereditariam, ignorans in ea causa esse, subripuisti, furtum te facere respondit. paulus: rei hereditariae furtum non fit sicut nec eius, quae sine domino est, et nihil mutat existimatio subripientis.