Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 47.23.0. De popularibus actionibus.
Eam popularem actionem dicimus, quae suum ius populi tuetur.
Si plures simul agant populari actione, praetor eligat idoneiorem.
Sed si ex eadem causa saepius agatur [ agetur], cum idem factum sit, exceptio vulgaris rei iudicatae opponitur.
In popularibus actionibus is cuius interest praefertur.
Popularis actio integrae personae permittitur, hoc est cui per edictum postulare licet.
Qui populari actione convenietur, ad defendendum procuratorem dare potest: is autem, qui eam movet, procuratorem dare non potest.
Mulieri et pupillo populares actiones non dantur, nisi cum ad eos res pertineat.
Populares actiones non transeunt ad eum, cui restituta est hereditas ex trebelliano senatus consulto.
Item qui habet has actiones, non intellegitur esse locupletior.
Omnes populares actiones neque in heredes dantur neque supra annum extenduntur.