Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 48.6.0. Ad legem iuliam de vi publica.

Dig. 48.6.1

Marcianus 14 inst.

Lege iulia de vi publica tenetur, qui [ quia] arma tela domi suae agrove inve villa praeter usum venationis vel itineris vel navigationis coegerit.

Dig. 48.6.2

Scaevola 4 reg.

Excipiuntur autem arma, quae quis promercii causa habuerit hereditateve ei obvenerint.

Dig. 48.6.3pr.

Marcianus 14 inst.

In eadem causa sunt, qui turbae seditionisve faciendae consilium inierint servosve aut liberos homines in armis habuerint.

Dig. 48.6.3.1

Marcianus 14 inst.

Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit.

Dig. 48.6.3.2

Marcianus 14 inst.

In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo convocatu seditione villas expugnaverint et cum telis et armis bona rapuerint.

Dig. 48.6.3.3

Marcianus 14 inst.

Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam.

Dig. 48.6.3.4

Marcianus 14 inst.

Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum vel feminam vel quemquam per vim stupraverit.

Dig. 48.6.3.5

Marcianus 14 inst.

Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit vel prohibendi dominum res suas servare, eadem poena tenetur.

Dig. 48.6.3.6

Marcianus 14 inst.

Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis possessorem domo agrove suo aut navi sua deiecerit expugnaverit.

Dig. 48.6.4

Ulpianus 59 ad ed.

Utive id staret, homines commodaverit:

Dig. 48.6.5pr.

Marcianus 14 inst.

Qui coetu conversu turba seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quive fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quive per vim sibi aliquem obligaverit, nam eam obligationem lex rescindit.

Dig. 48.6.5.1

Marcianus 14 inst.

Si de vi et possessione vel dominio quaeratur, ante cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus pius tw koinw twn vessalwn graece rescripsit: sed et decrevit, ut prius de vi quaeratur quam de iure dominii sive possessionis.

Dig. 48.6.5.2

Marcianus 14 inst.

Qui vacantem mulierem rapuit vel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quinquennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis iuliae de adulteris potestatem excedit.

Dig. 48.6.6

Ulpianus 7 de off. procons.

Et eum, qui puerum ingenuum rapuit, puniendum divus pius rescripsit in haec verba: " exemplum libelli dati mihi a domitio silvano nomine domitii silvani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significavit filium suum ingenuum, iuvenem admodum, raptum atque conclusum, mox verberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, gemine carissime: velim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem severe exequaris".

Dig. 48.6.7

Ulpianus 8 de off. procons.

Lege iulia de vi publica tenetur, qui, cum imperium potestatemve haberet, civem romanum adversus provocationem necaverit verberaverit iusseritve quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item quod ad legatos oratores comitesve attinebit, si quis eorum pulsasse et sive iniuriam fecisse arguetur.

Dig. 48.6.8

Maecenatus 5 publ.

Lege iulia de vi publica cavetur, ne quis reum vinciat impediatve, quo minus romae intra certum tempus adsit.

Dig. 48.6.9

Paulus 7 ad ed.

Armatos non utique eos intellegere debemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest.

Dig. 48.6.10pr.

Ulpianus 68 ad ed.

Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent vel is, qui potestatem imperiumve habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamve ab aliquo invito polliceri publice privatimve per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter venationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere conceditur.

Dig. 48.6.10.1

Ulpianus 68 ad ed.

Hac lege tenetur et qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur et pulsetur, neque homo occisus sit.

Dig. 48.6.10.2

Ulpianus 68 ad ed.

Damnato de vi publica aqua et igni interdicitur.

Dig. 48.6.11pr.

Paulus 5 sent.

Hi, qui aedes alienas aut villas expilaverint effregerint expugnaverint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur.

Dig. 48.6.11.1

Paulus 5 sent.

Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur.

Dig. 48.6.11.2

Paulus 5 sent.

Qui telum tutandae salutis suae causa gerunt, non videntur hominis occidendi causa portare.

Dig. 48.6.12

Paulus l.S. ad sc turpill.

Qui nova vectigalia exercent, lege iulia de vi publica tenentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License