Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 48.9.0. De lege pompeia de parricidiis.

Dig. 48.9.1

Marcianus 14 inst.

Lege pompeia de parricidiis cavetur, ut, si quis patrem matrem, avum aviam, fratrem sororem patruelem matruelem, patruum avunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem virum generum socrum, vitricum, privignum privignam, patronum patronam occiderit cuiusve dolo malo id factum erit, ut poena ea teneatur quae est legis corneliae de sicariis. sed et mater, quae filium filiamve occiderit, eius legis poena adficitur, et avus, qui nepotem occiderit: et praeterea qui emit venenum ut patri daret, quamvis non potuerit dare.

Dig. 48.9.2

Scaevola 4 reg.

Frater autem eius, qui cognoverat tantum nec patri indicaverat, relegatus est et medicus supplicio affectus.

Dig. 48.9.3

Marcianus 14 inst.

Sed sciendum est lege pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari propioreve gradu sunt. sed et novercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur:

Dig. 48.9.4

Marcianus 1 de publ. iudic.

Cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur.

Dig. 48.9.5

Marcianus 14 inst.

Divus hadrianus fertur, cum in venatione filium suum quidam necaverat, qui novercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pietate debet, non atrocitate consistere.

Dig. 48.9.6

Ulpianus 8 de off. procons.

Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait maecianus etiam conscios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt.

Dig. 48.9.7

Ulpianus 29 ad ed.

Si sciente creditore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad veneni mali comparationem vel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita caverint.

Dig. 48.9.8

Ulpianus 8 disp.

Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem conscivit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem voluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege vocantur.

Dig. 48.9.9pr.

Modestinus 12 pand.

Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia: deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum divi hadriani constitutionem.

Dig. 48.9.9.1

Modestinus 12 pand.

Qui alias personas occiderint praeter matrem et patrem et avum et aviam ( quos more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactantur.

Dig. 48.9.9.2

Modestinus 12 pand.

Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, impunitus erit, ut divi fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necaverat: nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam vinculis coercendum.

Dig. 48.9.10

Paulus l.S. de poen. omnium legum.

Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License