Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 48.12.0. De lege iulia de annona.
Constitit inter servum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum.
Lege iulia de annona poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit societatemve coierit, quo annona carior fiat.
Eadem lege continetur, ne quis navem nautamve retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur:
Et poena viginti aureorum statuitur.
Imperatores antoninus et verus augusti in haec verba rescripserunt: " minime aequum est decuriones civibus suis frumentum vilius quam annona exigit vendere".
Item scripserunt ius non esse ordini cuiusque civitatis pretium grani quod invenitur statuere. item in haec verba rescripserunt: " etsi non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia demonstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae docere potes".