Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 48.14.0. De lege iulia ambitus.

Dig. 48.14.1pr.

Modestinus 2 de poen.

Haec lex in urbe hodie cessat, quia ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi favorem.

Dig. 48.14.1.1

Modestinus 2 de poen.

Quod si in municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus consultum centum aureis cum infamia punitur.

Dig. 48.14.1.2

Modestinus 2 de poen.

Qua lege damnatus si alium convicerit, in integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit.

Dig. 48.14.1.3

Modestinus 2 de poen.

Item is, qui novum vectigal instituerit, ex senatus consulto hac poena plectitur.

Dig. 48.14.1.4

Modestinus 2 de poen.

Et si qui reus vel accusator domum iudicis ingrediatur, per legem iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorum centum fisco inferre iubetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License