Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 48.15.0. De lege fabia de plagiariis.
Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen adversus eum ex lege fabia de plagio nascitur, quo venditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse vendiderit.
Sciendum est legem fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes servos haberent, eos vendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse.
Item non pertinere ad eum, qui mandavit servum fugitivum persequendum et distrahendum: nec enim fugam vendidit.
Amplius dicendum est et si quis titio mandaverit servum fugitivum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum.
Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam servorum suorum vendiderunt.
Legis fabiae crimine suppressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat servum alienum, et qui voluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur " si sciens dolo malo hoc fecerit": et saepissime a principibus severo et antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur.
Illud non est omittendum, quod exemplo legis aquiliae, si is, propter quem quis in fabiam commisit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis fabiae superest, ut et divus severus et antoninus rescripserunt.
Lege fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donaverit vel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua venditor et emptor habetur. idem et si pro eo res permutata fuerit.
Respondit eum, qui fugitivum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, evitare minime posse.
Callistratus 6 de cogn.
Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob servos alienos interceptos tenetur, divus hadrianus in haec verba rescripsit: " servos alienos qui sollicitaverit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod verissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob servos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari".
Callistratus 6 de cogn.
Idem princeps de eadem re in haec verba rescripsit: " apud quem unus aut alter fuerit fugitivus inventus, qui operas suas locaverint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit".
Callistratus 6 de cogn.
Lege fabia cavetur, ut liber, qui hominem ingenuum vel libertinum invitum celaverit invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in earum qua re socius erit, quique servo alieno servaeve persuaserit, ut a domino dominave fugiat, vel eum eamve invito vel insciente domino dominave celaverit, invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in ea re socius erit, eius poena teneatur.
Poena pecuniaria statuta lege fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur.