Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 49.4.0. Quando appellandum sit et intra quae tempora.

Dig. 49.4.1pr.

Ulpianus 1 de appellat.

Si quidem in insulam deportandum adnotaverit praeses provinciae et imperatori scripserit, ut deportetur, videamus, quando sit provocandum, utrum cum imperator scripserit an cum ei scribitur? et putem tunc esse appellandum, cum recipi eum praeses iubet sententia prolata imperatori scribendum, ut deportetur. ceterum verendum est, ne sero sit, ut tunc provocetur, cum imperator insulam ei adsignaverit: comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam adsignare. rursus illud verendum est, si mendaciis apud principem oneravit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi viam provocandi. quid ergo est? recte dicetur humanitate suggerente, ut et hoc et illo tempore non frustra provocaretur, quia non adversus principem, sed adversus iudicis calliditatem provocavit. simili modo et in decurione erit probandum, quem punire sibi praeses permittere non debet, sed recipere eum in carcerem et principi scribere de poena eius.

Dig. 49.4.1.1

Ulpianus 1 de appellat.

Si quis tutor datus fuerit vel testamento vel a quo alio, qui ius dandi habet, non oportet eum provocare ( hoc enim divus marcus effecit), sed intra tempora praestituta excusationem allegandam habet et, si fuerit repulsa, tunc demum appellare debebit: ceterum ante frustra appellatur.

Dig. 49.4.1.2

Ulpianus 1 de appellat.

Alia causa est eorum, qui ad aliquod munus vel honorem vocantur, cum dicant se habere excusationem: nam non aliter allegare possunt causas immunitatis suae, quam si appellationem interposuerint.

Dig. 49.4.1.3

Ulpianus 1 de appellat.

Solent plerumque praesides remittere ad ordinem nominatum ut gaium seium creent magistratum vel alius quis honor vel munus in eum conferatur. utrum igitur tunc appellandum est, cum ordo decretum interposuerit, an vero a remissione, quam praeses fecerit, appellatio sit interponenda? et magis est, ut tunc sit appellandum, cum ordo decreverit: magis enim consilium dedisse praeses videtur, quis sit creandus, quam ipse constituisse: denique ipse erit appellandus, non ab eo provocandum.

Dig. 49.4.1.4

Ulpianus 1 de appellat.

Sed et si praeses in ordine fuerit ( ut fieri adsolet), cum ab ordine crearetur quis, ipse erit provocandus, quasi ab ordine, non ab ipso fiat appellatio.

Dig. 49.4.1.5

Ulpianus 1 de appellat.

Biduum vel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit. quid ergo, si sententia fuerit sub condicione dicta? utrum ex die sententiae tempus computamus ad appellandum an vero ex die, quo condicio sententiae extitit? sane quidem non est sub condicione sententia dicenda: sed si fuerit dicta, quid fiet? et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.

Dig. 49.4.1.6

Ulpianus 1 de appellat.

Quod in sententiis praeceptum est, ut vel altera die vel tertia provocetur, hoc etiam in ceteris observandum, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse supra relatum est.

Dig. 49.4.1.7

Ulpianus 1 de appellat.

Dies autem istos, quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse oratio divi marci voluit, si forte eius, a quo provocatur, copia non fuerit, ut ei libelli dentur: ait enim: " is dies servabitur, quo primo adeundi facultas erit". quare si forte post sententiam statim ictam copiam sui non fecerit is qui pronuntiavit ( ut fieri adsolet), dicendum est nihil nocere appellatori: nam ubi primum copiam eius habuerit, poterit provocare. ergo si statim se subduxit, similiter subveniendum est.

Dig. 49.4.1.8

Ulpianus 1 de appellat.

Quid igitur, si condicio horae effecit, ut se reciperet? si forte dicta sit sententia iam suprema hora? utique non videbitur se subtraxisse.

Dig. 49.4.1.9

Ulpianus 1 de appellat.

Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit: ceterum si non fecit, an imputetur alicui, quod ad domum eius non venerit quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad villam suburbanam? magisque est, ut non debeat imputari. quare si in publico eius adeundi facultas non fuit, melius dicetur facultatem non fuisse adeundi.

Dig. 49.4.1.10

Ulpianus 1 de appellat.

Si quis ipsius quidem, a quo appellabit, adeundi facultatem non habuit, eius autem, quem appellabit, habeat copiam: videndum est, an ei praescribi possit, quod eum non adierit. et hoc iure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuit copia, praescriptio locum habeat.

Dig. 49.4.1.11

Ulpianus 1 de appellat.

In propria causa biduum accipitur. propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus? et palam est eam esse propriam causam, cuius emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.

Dig. 49.4.1.12

Ulpianus 1 de appellat.

Quare procurator, nisi in suam rem datus est, tertium diem habebit: in suam autem rem datus magis est ut alteram diem observet. at si in partem proprio nomine, in partem pro alieno litigat, ambigi potest, utrum biduum an triduum observetur. et magis est, ut suo nomine biduum, alieno triduum observetur.

Dig. 49.4.1.13

Ulpianus 1 de appellat.

Tutores, item defensores rerum publicarum et curatores adulescentium vel furiosi, tertium diem habere debent, idcirco quia alieno nomine appellant. ex hoc apparet tertio die provocandum defensori, si modo quasi defensor causam egit, non suo nomine, cum optentu alieni nominis suam causam agens tertio die appellare possit.

Dig. 49.4.1.14

Ulpianus 1 de appellat.

Si quis suspectum tutorem faciens non optinuerit, appellare eum intra triduum debere iulianus libro quadragensimo digestorum scripsit, profecto quasi pupilli defensorem.

Dig. 49.4.1.15

Ulpianus 1 de appellat.

Si adversus absentem fuerit pronuntiatum, biduum vel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronuntiatum est. quod autem dicitur absentem posse provocare ex quo scit, sic accipimus, si non in causa per procuratorem defensus est: nam si ille non provocavit, difficile est, ut hic audiatur.

Dig. 49.4.2pr.

Macer 1 de appellat.

Si procuratorio nomine egeris et victus appellaveris, deinde iniusta appellatio tua fuerit pronuntiata, potest dubitari, num secundo die appellare debeas, quia, cum de tua appellatione iniusta pronuntiatum sit, tua interfuisse videtur. sed rectius dicetur tertia die appellare te posse, quia nihilo minus alienam causam defenderis.

Dig. 49.4.2.1

Macer 1 de appellat.

Sed si alius, quam qui iudicio expertus est, appellet, qualis est cuius interest, an etiam tertia die appellare possit, videamus. sed dicendum est secunda die appellare eum debere, quia verum est eum suam causam defendere. contrarium ei est. si dicat idcirco sibi licere intra triduum appellare, quia videtur quasi alieno nomine appellare, quando, si velit causam suam alienam videri, semet ipsum excludit, quia in aliena causa ei, qui iudicio expertus non est, appellare non liceat.

Dig. 49.4.2.2

Macer 1 de appellat.

Si is, qui ex libertinitate in ingenuitatem se defendebat, victus appellare omiserit, an pater eius appellare possit, maxime si dicat eum in potestate sua esse, quaeritur. sed si potest, quod magis probatur, secunda die, ut propria causa, appellare debet.

Dig. d.49.4.2.3

Macer 1 de appellat.

Si pro eo, qui capite puniri iussus est, necessaria persona appellet, an tertia die audiri possit, paulus dubitat. sed dicendum est hanc quoque personam ut in propria causa secunda die appellare debere, quia qui sua interesse dicit, propriam causam defendit.

Dig. 49.4.3

Macer 2 de appellat.

Illud videamus, si, cum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit neque is appellaverit et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit? quia qui tunc non appellavit, vera esse quae scripta sunt consensisse videtur: nec audiendus est, si dicat eventum rescripti sacri se sustinuisse.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License