Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 49.7.0. Nihil innovari appellatione interposita.
Appellatione interposita, sive ea recepta sit sive non, medio tempore nihil novari oportet: si quidem fuerit recepta appellatio, quia recepta est: si vero non est recepta, ne praeiudicium fiat, quoad deliberetur, utrum recipienda sit appellatio an non sit.
Recepta autem appellatione tamdiu nihil erit innovandum, quamdiu de appellatione fuerit pronuntiatum.
Si quis ergo forte relegatus fuit et appellaverit, non arcebitur neque in italia neque in provincia, qua relegatus est.
Propter eandem rationem et si quis deportatus fuit ab eo, cui deportandi ius est, vel adnotatus, neque vincula patietur neque ullam aliam iniuriam, quam patitur, qui sententiae non adquieverat: integer enim status esse videtur provocatione interposita.
Ergo et si abstinere ordine iussus sit et provocaverit, eadem ratione potest coetum participare, cum hoc sit constitutum et sit iuris, ne quid pendente appellatione novetur.
Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellavit, propter quaedam non: utrum differenda poena eius sit an non, quaeritur. et si quidem graviora sint crimina, ob quae appellatio interposita est, levius autem id, propter quod non appellavit, recipienda est omnimodo appellatio et differenda poena: si vero graviorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena imponenda est.