Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 49.15.0. De captivis et de postliminio et redemptis ab hostibus.

Dig. 49.15.1

Marcellus 22 Dig.

Quod servus eius, qui ab hostibus captus est, postea stipulatus est, aut si legatum sit servo eius, posteaquam ille ad hostes pervenit, hoc habebunt heredes eius, quia et si captivitatis tempore decessisset, adquisitum foret heredi.

Dig. 49.15.2pr.

Marcellus 39 Dig.

Navibus longis atque onerariis propter belli usum postliminium est, non piscatoriis aut si quas actuarias voluptatis causa paraverunt.

Dig. 49.15.2.1

Marcellus 39 Dig.

Equus item aut equa freni patiens recipitur postliminio: nam sine culpa equitis proripere se potuerunt.

Dig. 49.15.2.2

Marcellus 39 Dig.

Non idem in armis iuris est, quippe nec sine flagitio amittuntur: arma enim postliminio reverti negatur, quod turpiter amittantur:

Dig. 49.15.3

Pomponius 37 ad q. muc.

Item vestis.

Dig. 49.15.4

Modestinus 3 reg.

Eos, qui ab hostibus capiuntur vel hostibus deduntur, iure postliminii reverti antiquitus placuit. an qui hostibus deditus reversus nec a nobis receptus civis romanus sit, inter brutum et scaevolam varie tractatum est: et consequens est, ut civitatem non adipiscatur.

Dig. 49.15.5pr.

Pomponius 37 ad q. muc.

Postliminii ius competit aut in bello aut in pace.

Dig. 49.15.5.1

Pomponius 37 ad q. muc.

In bello, cum hi, qui nobis hostes sunt, aliquem ex nostris ceperunt et intra praesidia sua perduxerunt: nam si eodem bello is reversus fuerit, postliminium habet, id est perinde omnia restituuntur ei iura, ac si captus ab hostibus non esset. antequam in praesidia perducatur hostium, manet civis. tunc autem reversus intellegitur, si aut ad amicos nostros perveniat aut intra praesidia nostra esse coepit.

Dig. 49.15.5.2

Pomponius 37 ad q. muc.

In pace quoque postliminium datum est: nam si cum gente aliqua neque amicitiam neque hospitium neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum: idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat. hoc quoque igitur casu postliminium datum est.

Dig. 49.15.5.3

Pomponius 37 ad q. muc.

Captivus autem si a nobis manumissus fuerit et pervenerit ad suos, ita demum postliminio reversus intellegitur, si malit eos sequi quam in nostra civitate manere. et ideo in atilio regulo, quem carthaginienses romam miserunt, responsum est non esse eum postliminio reversum, quia iuraverat carthaginem reversurum et non habuerat animum romae remanendi. et ideo in quodam interprete menandro, qui posteaquam apud nos manumissus erat, missus est ad suos, non est visa necessaria lex, quae lata est de illo, ut maneret civis romanus: nam sive animus ei fuisset remanendi apud suos, desineret esse civis, sive animus fuisset revertendi, maneret civis, et ideo esset lex supervacua.

Dig. 49.15.6

Pomponius 1 ex var. lect.

Mulier in opus salinarum ob maleficium data et deinde a latrunculis exterae gentis capta et iure commercii vendita ac redempta in causam suam reccidit. cocceio autem firmo centurioni pretium ex fisco reddendum est.

Dig. 49.15.7pr.

Proculus 8 epist.

Non dubito, quin foederati et liberi nobis externi sint, nec inter nos atque eos postliminium esse: etenim quid inter nos atque eos postliminio opus est, cum et illi apud nos et libertatem suam et dominium rerum suarum aeque atque apud se retineant et eadem nobis apud eos contingant?

Dig. 49.15.7.1

Proculus 8 epist.

Liber autem populus est is, qui nullius alterius populi potestati est subiectus: sive is foederatus est item, sive aequo foedere in amicitiam venit sive foedere comprehensum est, ut is populus alterius populi maiestatem comiter conservaret. hoc enim adicitur, ut intellegatur alterum populum superiorem esse, non ut intellegatur alterum non esse liberum: et quemadmodum clientes nostros intellegimus liberos esse, etiamsi neque auctoritate neque dignitate neque viri boni nobis praesunt, sic eos, qui maiestatem nostram comiter conservare debent, liberos esse intellegendum est.

Dig. 49.15.7.2

Proculus 8 epist.

At fiunt apud nos rei ex civitatibus foederatis et in eos damnatos animadvertimus.

Dig. 49.15.8

Paulus 3 ad l. iul. et pap.

Non ut a patre filius, ita uxor a marito iure postliminii recuperari potest, sed tunc, cum et voluerit mulier et adhuc alii post constitutum tempus nupta non est: quod si noluerit nulla causa probabili interveniente, poenis discidii tenebitur.

Dig. 49.15.9

Ulpianus 4 ad l. iul. et pap.

Apud hostes susceptus filius si postliminio redierit, filii iura habet: habere enim eum postliminium nulla dubitatio est post rescriptum imperatoris antonini et divi patris eius ad ovinium tertullum praesidem provinciae mysiae inferioris.

Dig. 49.15.10pr.

Papinianus 29 quaest.

Pater instituto impuberi filio substituerat et ab hostibus captus ibi decessit: postea defuncto impubere legitimum admitti quibusdam videbatur neque tabulas secundas in eius persona locum habere, qui vivo patre sui iuris effectus fuisset. verum huic sententiae refragatur iuris ratio, quoniam, si pater, qui non rediit, iam tunc decessisse intellegitur, ex quo captus est, substitutio suas vires necessario tenet.

Dig. 49.15.10.1

Papinianus 29 quaest.

Si mortuo patre capiatur impubes institutus vel exheredatus, in promptu est dicere legem corneliam de tabulis secundis nihil locutam eius dumtaxat personam demonstrasse, qui testamenti factionem habuisset. plane captivi etiam impuberis legitimam hereditatem per legem corneliam deferri, quoniam verum est ne impuberem quidem factionem testamenti habuisse: et ideo non esse alienum praetorem subsequi non minus patris quam legis voluntatem et utiles actiones in hereditatem substituto dare.

Dig. 49.15.11pr.

Papinianus 31 quaest.

Quod si filius ante moriatur in civitate, nihil est quod de secundis tabulis tractari possit, sive quoniam vivo patre filius familias mori intellegitur, sive quoniam non reverso eo exinde sui iuris videtur fuisse, ex quo pater hostium potitus est.

Dig. 49.15.11.1

Papinianus 31 quaest.

Sed si ambo apud hostes et prior pater decedat, sufficiat lex cornelia substituto non alias, quam si apud hostes patre defuncto postea filius in civitate decessisset.

Dig. 49.15.12pr.

Tryphonus 4 disp.

In bello postliminium est, in pace autem his, qui bello capti erant, de quibus nihil in pactis erat comprehensum. quod ideo placuisse servius scribit, quia spem revertendi civibus in virtute bellica magis quam in pace romani esse voluerunt. verum in pace qui pervenerunt ad alteros, si bellum subito exarsisset, eorum servi efficiuntur, apud quos iam hostes suo facto deprehenduntur. quibus ius postliminii est tam in bello quam in pace, nisi foedere cautum fuerat, ne esset his ius postliminii.

Dig. 49.15.12.1

Tryphonus 4 disp.

Si quis capiatur ab hostibus, hi, quos in potestate habuit, in incerto sunt, utrum sui iuris facti an adhuc pro filiis familiarum computentur: nam defuncto illo apud hostes, ex quo captus est, patres familiarum, reverso numquam non in potestate eius fuisse credentur. ideo et de his, quae medio tempore adquirunt stipulatione traditione legato ( nam hereditate non possunt), tractatum est, ubi non est reversus, si forte alii vel in totum ( his exheredatis testamento) vel in partem instituti sunt heredes, utrum in hereditate captivi, quae lege cornelia inducitur, an propria ipsorum sint. quod verius est: diversumque in his, quae per servos adquiruntur, merito: quia hi bonorum fuerunt et esse perseverant, hi sui iuris exinde sibique ideo adquisisse intelleguntur.

Dig. 49.15.12.2

Tryphonus 4 disp.

Facti autem causae infectae nulla constitutione fieri possunt. ideo eorum, quae usucapiebat per semet ipsum possidens qui postea captus est, interrumpitur usucapio, quia certum est eum possidere desisse. eorum vero, quae per subiectas iuri suo personas possidebat usuque capiebat, vel si qua postea peculiari nomine comprehenduntur, iulianus scribit credi suo tempore impleri usucapionem remanentibus isdem personis in possessione. Marcellus nihil interesse, ipse possedisset an subiecta ei persona. sed iuliani sententiam sequendum est.

Dig. 49.15.12.3

Tryphonus 4 disp.

Medio tempore filius, quem habuit in potestate captivus, uxorem ducere potest, quamvis consentire nuptiis pater eius non posset: nam utique nec dissentire. susceptus ergo nepos in reversi captivi potestate ut avi erit suusque heres ei quodammodo invito, cum nuptiis non consenserit. non mirum, quia illius temporis condicio necessitasque faciebat et publica nuptiarum utilitas exigebat.

Dig. 49.15.12.4

Tryphonus 4 disp.

Sed captivi uxor, tametsi maxime velit et in domo eius sit, non tamen in matrimonio est.

Dig. 49.15.12.5

Tryphonus 4 disp.

Codicilli, si quos in tempore captivitatis scripserit, non creduntur iure suptili confirmati testamento, quod in civitate fecerat. sed nec fideicommissum ex his peti potest, quia non sunt ab eo facti, qui testamenti factionem habuit. sed quia merum principium eorum in civitate constituto captivo factum est, id est in testamento confirmatio codicillorum, et is postea reversus est et postliminio ius suum recepit, humanitatis rationi congruum est eos codicillos ita suum effectum habere, quasi in medio nulla captivitas intercessisset.

Dig. 49.15.12.6

Tryphonus 4 disp.

Cetera quae in iure sunt, posteaquam postliminio redit pro eo habentur, ac si numquam iste hostium potitus fuisset.

Dig. 49.15.12.7

Tryphonus 4 disp.

Si quis servum captum ab hostibus redemerit, protinus est redimentis, quamvis scientis alienum fuisse: sed oblato ei pretio quod dedit postliminio redisse aut receptus esse servus credetur.

Dig. 49.15.12.8

Tryphonus 4 disp.

Et si ignorans captivum, existimans vendentis esse redemit, an quasi usucepisse videatur, scilicet ne post legitimum tempus offerendi pretii priori domino facultas sit, videamus. nam occurrit, quod constitutio, quae de redemptis lata est, eum redimentis servum facit, et quod meum iam usucapere me intellegi non potest. rursum cum constitutio non deteriorem causam redimentium, sed si quo meliorem effecerit, peremi ius bonae fidei emptoris vetustissimum et iniquum et contra mentem constitutionis est: ideoque transacto tempore, quanto, nisi constitutio eum proprium fecisset, usucapi potuisset, nihil ex constitutione domino superesse recte dicetur.

Dig. 49.15.12.9

Tryphonus 4 disp.

Manumittendo autem utrum desinit tantum dominus esse et relictus ab eo servus in ius prioris domini redit? an et liberum eum facit, ne praestatio libertatis dominii fiat translatio? certe apud hostes manumissus liberatur, et tamen si eum nanctus dominus ipsius vetus intra praesidia nostra fuisset, quamvis non secutum res nostras, sed dum eo consilio venisset, ut ad illos reverteretur, servum retineret iure postliminii. quod in liberis aliter erat: non enim postliminio revertebatur, nisi qui hoc animo ad suos venisset, ut eorum res sequeretur illosque relinqueret, a quibus abisset: quia, ut sabinus scribit, de sua qua civitate cuique constituendi facultas libera est, non de dominii iure. verum hoc non multum onerat praesentem inspectationem, quia hostium iure manumissio obesse civi nostro domino servi non potuit, at is de quo quaeritur lege nostra, quam constitutio fecit, civem romanum dominum habuit, et an ab eo possit libertatem adsequi, tractamus. quid enim, si numquam ille pretium eius offerat? si nec conveniendi eius sit facultas? liber erit servus, qui nullo merito suo poterit a domino libertatem consequi? quod est iniquum et contra institutum a maioribus libertatis favorem. certe et veteri iure si ab hoc, qui sciens alienum esse redemisset, alius bona fide emisset, usucapere ad libertatemque perducere potuit, et isto quoque modo prior dominus, qui ante captivitatem fuerat, ius suum amittebat. quare igitur iste non habet ius manumittendi?

Dig. 49.15.12.10

Tryphonus 4 disp.

Si statuliber fuerit, antequam ab hostibus caperetur, redemptus pendente condicione suam causam retinebit.

Dig. 49.15.12.11

Tryphonus 4 disp.

Quid ergo, si ita libertatem acceperat, si decem milia dederit? quaesitum est, unde dare debebit, quoniam etsi concessum est statulibero de peculio dare, hoc tamen, quod apud hunc qui redemit habet, numquid vice illius sit, quod apud hostes quaesisset? utique, si ex re illius aut ex operis suis quaesitum est: ex alia autem causa parto peculio potest dare, ita ut condicioni benigne eum paruisse credamus.

Dig. 49.15.12.12

Tryphonus 4 disp.

Si pignori servus datus fuerat ante captivitatem, post dimissum redemptorem in veterem obligationem revertitur, et si creditor obtulerit ei qui redemit, quanto redemptus est, habet obligationem et in priorem debiti causam et in eam summam qua eum liberavit, quasi ea obligatione quadam constitutione inducta: ut cum posterior creditor priori satisfacit confirmandi sui pignoris causa: nisi quod in hoc conversa res est et posterior, quia eum servum, ut apud nos esset, efficit, ab eo, qui tempore prior fuit, ut infirmiore dimittendus est.

Dig. 49.15.12.13

Tryphonus 4 disp.

Si plurium servus fuerat et omnium nomine ei qui redemit restitutum pretium erit, in communionem redibit: si unius tantum vel quorundam nec omnium, ad eum eosve qui solverunt pertinebit, ita ut in portione sua pristinum ius optineant et in parte ceterorum ei qui redemit succedant.

Dig. 49.15.12.14

Tryphonus 4 disp.

Si fideicommissa libertas debita captivo fuerit, redemptus nondum eam petere poterit, nisi redemptori satisfecerit.

Dig. 49.15.12.15

Tryphonus 4 disp.

Si deportatum ab insula hostes ceperunt, redemptus quibus casibus redit, in eam causam veniet, in qua futurus esset, si captus non fuisset: deportabitur igitur.

Dig. 49.15.12.16

Tryphonus 4 disp.

Sed si in captivo servo talis praecesserat causa, quae eius vel ad tempus vel in perpetuum libertatem impediret, nec redemptione ab hostibus mutabitur: veluti si in legem faviam commisisse eum constiterat, vel ita venierat ne manumitteretur: habebit autem interim sine poena sua qui redemit.

Dig. 49.15.12.17

Tryphonus 4 disp.

Ergo de metallo captus redemptus in poenam suam revertetur, nec tamen ut transfuga metalli puniendus erit, sed redemptor a fisco pretium recipiet quod etiam constitutum est ab imperatore nostro et divo severo.

Dig. 49.15.12.18

Tryphonus 4 disp.

Si natum ex pamphila legatum tibi fuerit tuque matrem redemeris et ea apud te pepererit, non videri te partum ex causa lucrativa habere, sed officio arbitrioque iudicis aestimandum constituto pretio partus, perinde atque si, quanto mater est empta, simul et partus venisset. quod si iam natum apud hostes, quod eo tempore quo capiebatur utero gerebat, cum matre redimatur ab eodem uno pretio: oblato tanto, quantum ex pretio, quod pro utroque unum datum est, aestimationem contingere partus: et videtur is postliminio reversus. multo magis, si diversi emptores utriusque extiterint vel unius. sed si suo quemque pretio redemerit, id offerri pro singulis oportebit redemptori, quod hosti pro quoque datum est, ut separatim quoque postliminio reverti possint.

Dig. 49.15.13

Paulus 2 ad sab.

Si me tibi adrogandum dedissem, emancipato me reversum ab hostibus filium meum loco nepotis tibi futurum constat.

Dig. 49.15.14pr.

Pomponius 3 ad sab.

Cum duae species postliminii sint, ut aut nos revertamur aut aliquid recipiamus: cum filius revertatur, duplicem in eo causam esse oportet postlimini, et quod pater eum reciperet et ipse ius suum.

Dig. 49.15.14.1

Pomponius 3 ad sab.

Non ut pater filium, ita uxorem maritus iure postliminii recipit: sed consensu redintegratur matrimonium.

Dig. 49.15.15

Ulpianus 12 ad sab.

Si patre redempto et ante luitionem defuncto filius post mortem eius redemptionis quantitatem offerat, dicendum est suum ei posse existere. nisi forte quis suptilius dicat hunc dum moritur, quasi iure pignoris finito, nactum postliminium et sine obligatione debiti obisse, ut potuerit suum habere. quod non sine ratione dicetur.

Dig. 49.15.16

Ulpianus 13 ad sab.

Retro creditur in civitate fuisse, qui ab hostibus advenit.

Dig. 49.15.17

Paulus 2 ad sab.

Postliminio carent, qui armis victi hostibus se dederunt.

Dig. 49.15.18

Ulpianus 35 ad sab.

In omnibus partibus iuris is, qui reversus non est ab hostibus, quasi tunc decessisse videtur, cum captus est.

Dig. 49.15.19pr.

Paulus 16 ad sab.

Postliminium est ius amissae rei recipiendae ab extraneo et in statum pristinum restituendae inter nos ac liberos populos regesque moribus legibus constitutum. nam quod bello amissimus aut etiam citra bellum, hoc si rursus recipiamus, dicimur postliminio recipere. idque naturali aequitate introductum est, ut qui per iniuriam ab extraneis detinebatur, is, ubi in fines suos redisset, pristinum ius suum reciperet.

Dig. 49.15.19.1

Paulus 16 ad sab.

Indutiae sunt, cum in breve et in praesens tempus convenit, ne invicem se lacessant: quo tempore non est postliminium.

Dig. 49.15.19.2

Paulus 16 ad sab.

A piratis aut latronibus capti liberi permanent.

Dig. 49.15.19.3

Paulus 16 ad sab.

Postliminio redisse videtur, cum in fines nostros intraverit, sicuti amittitur, ubi fines nostros excessit. sed et si in civitatem sociam amicamve aut ad regem socium vel amicum venerit, statim postliminio redisse videtur, quia ibi primum nomine publico tutus esse incipiat.

Dig. 49.15.19.4

Paulus 16 ad sab.

Transfugae nullum postliminium est: nam qui malo consilio et proditoris animo patriam reliquit, hostium numero habendus est. sed hoc in libero transfuga iuris est, sive femina sive masculus sit.

Dig. 49.15.19.5

Paulus 16 ad sab.

Si vero servus transfugerit ad hostes, quoniam, et cum casu captus est, dominus in eo postliminium habet, rectissime dicitur etiam ei postliminium esse, scilicet ut dominus in eo pristinum ius recipiat, ne contrarium ius non tam ipsi iniuriosum sit, qui servus semper permanet, quam domino damnosum constituatur.

Dig. 49.15.19.6

Paulus 16 ad sab.

Si statuliber transfuga reversus sit, existente condicione postquam redit, liber efficitur. diversum est, si condicio extitisset, dum apud hostes est: in eo enim casu neque sibi reverti potest, ut liber sit, neque heredi in eo ius postliminii est, quia non potest queri, cum nullum damnum patiatur, libertate iam optingente, si non impediret, quod transfuga factus est.

Dig. 49.15.19.7

Paulus 16 ad sab.

Filius quoque familias transfuga non potest postliminio reverti neque vivo patre, quia pater sic illum amisit, quemadmodum patria, et quia disciplina castrorum antiquior fuit parentibus romanis quam caritas liberorum.

Dig. 49.15.19.8

Paulus 16 ad sab.

Transfuga autem non is solus accipiendus est, qui aut ad hostes aut in bello transfugit, sed et qui per indutiarum tempus aut ad eos, cum quibus nulla amicitia est, fide suscepta transfugit.

Dig. 49.15.19.9

Paulus 16 ad sab.

Si is, qui emat ab hostibus, pluris alii ius pignoris quod in redempto habet cesserit, non eam quantitatem, sed priorem redemptus reddere debet, et emptor habet actionem adversus eum qui vendidit ex empto.

Dig. 49.15.19.10

Paulus 16 ad sab.

Postliminium hominibus est, cuiuscumque sexus condicionisve sint: nec interest, liberi an servi sint. nec enim soli postliminio recipiuntur, qui pugnare possunt, sed omnes homines, quia eius naturae sunt, ut usui esse vel consilio vel aliis modis possint.

Dig. 49.15.20pr.

Pomponius 36 ad sab.

Si captivus, de quo in pace cautum fuerat ut rediret, sua voluntate apud hostes mansit, non est ei postea postliminium.

Dig. 49.15.20.1

Pomponius 36 ad sab.

Verum est expulsis hostibus ex agris quos ceperint dominia eorum ad priores dominos redire nec aut publicari aut praedae loco cedere: publicatur enim ille ager qui ex hostibus captus sit.

Dig. 49.15.20.2

Pomponius 36 ad sab.

Redemptio facultatem redeundi praebet, non ius postliminii mutat.

Dig. 49.15.21pr.

Ulpianus 5 opin.

Si quis ingenuam ab hostibus redemptam eo animo secum habuerit, ut ex ea susciperet liberos, et postea ex se natum sub titulo naturalis filii cum matre manumiserit: ignorantia mariti eiusdemque patris neque statui eorum, quos manumisisse visus est, officere debet, et exinde intellegi oportet remissum matri pignoris vinculum, ex quo de ea suscipere liberos optaverat: ideoque eam, quae postliminio reversa erat libera et ingenua, ingenuum peperisse constat. quod si publice praeda virtute militum reciperata nulli pretium matris pater numeraverit, protinus postliminio reversa non cum domino, sed cum marito fuisse declaratur.

Dig. 49.15.21.1

Ulpianus 5 opin.

In civilibus dissensionibus quamvis saepe per eas res publica laedatur, non tamen in exitium rei publicae contenditur: qui in alterutras partes discedent, vice hostium non sunt eorum, inter quos iura captivitatium aut postliminiorum fuerint. et ideo captos et venumdatos posteaque manumissos placuit supervacuo repetere a principe ingenuitatem, quam nulla captivitate amiserant.

Dig. 49.15.22pr.

Iulianus 62 Dig.

Bona eorum, qui in hostium potestatem pervenerint atque ibi decesserint, sive testamenti factionem habuerint sive non habuerint, ad eos pertinent, ad quos pertinerent, si in potestatem hostium non pervenissent: idemque ius in eadem causa omnium rerum iubetur esse lege cornelia, quae futura esset, si hi, de quorum hereditatibus et tutelis constituebatur, in hostium potestatem non pervenissent.

Dig. 49.15.22.1

Iulianus 62 Dig.

Apparet ergo eadem omnia pertinere ad heredem eius, quae ipse, qui hostium potitus est, habiturus esset, si postliminio revertisset. porro quaecumque servi captivorum stipulantur vel accipient, adquiri dominis intelleguntur, cum postliminio redierint: quare necesse est etiam ad eos pertineant, qui ex lege cornelia hereditatem adierint. quod si nemo ex lege cornelia heres extiterit, bona publica fient. legata quoque servis eorum praesenti die vel sub condicione ad heredes pertinebunt. item si servus ab extero heres institutus fuerit, iussu heredis captivi adire poterit.

Dig. 49.15.22.2

Iulianus 62 Dig.

Quod si filius eius, qui in hostium potestate est, accipit aut stipulatur, id patre priusquam postliminio rediret mortuo ipsi adquisitum intellegitur, etsi vivo patre decesserit, ad heredem patris pertinebit. nam status hominum, quorum patres in hostium potestate sunt, in pendenti est, et reverso quidem patre existimatur nunquam suae potestatis fuisse, mortuo tunc pater familias fuisse, cum pater eius in hostium potestate perveniret.

Dig. 49.15.22.2a

Iulianus 62 Dig.

Pater familias qui habebat filios in potestate duos et [ in bonis] viginti milia, ab hostibus captus est: alter ex filiis acceptis decem milibus alia decem milia adquisivit: quaeritur patre apud hostes defuncto quid filii habituri sint. respondit, si reversus esset pater, etiam postea adquisita decem milia eius futura fuisse: at cum in captivitate mortuus sit, communia non fore, sed eius qui adquisivit. viginti autem milia aequaliter dividenda.

Dig. 49.15.22.3

Iulianus 62 Dig.

Quae peculiari nomine servi captivorum possident, in suspenso sunt: nam si domini postliminio redierint, eorum facta intelleguntur, si ibi decesserint, per legem corneliam ad heredes eorum pertinebunt.

Dig. 49.15.22.4

Iulianus 62 Dig.

Si quis, cum praegnatem uxorem haberet, in hostium potestatem pervenerit, nato deinde filio et mortuo, ibi decesserit, eius testamentum nullum est, quia et eorum, qui in civitate manserunt, hoc casu testamenta rumpuntur.

Dig. 49.15.23

Iulianus 69 Dig.

Si quis praegnate uxore relicta in hostium potestatem pervenerit, mox natus filius eius uxore ducta filium vel filiam procreaverit ac tunc postliminio avus reversus fuerit: omnia iura nepotis nomine perinde capiet, ac si filius natus in civitate fuisset.

Dig. 49.15.24

Ulpianus 1 inst.

Hostes sunt, quibus bellum publice populus romanus decrevit vel ipse populo romano: ceteri latrunculi vel praedones appellantur. et ideo qui a latronibus captus est, servus latronum non est, nec postliminium illi necessarium est: ab hostibus autem captus, ut puta a germanis et parthis, et servus est hostium et postliminio statum pristinum recuperat.

Dig. 49.15.25

Marcianus 14 inst.

Divi severus et antoninus rescripserunt, si uxor cum marito ab hostibus capta fuerit et ibidem ex marito enixa sit: si reversi fuerint, iustos esse et parentes et liberos et filium in potestate patris, quemadmodum iure postliminii reversus sit: quod si cum matre sola revertatur, quasi sine marito natus, spurius habebitur.

Dig. 49.15.26

Florus 6 inst.

Nihil interest, quomodo captivus reversus est, utrum dimissus an vi vel fallacia potestatem hostium evaserit, ita tamen, si ea mente venerit, ut non illo reverteretur: nec enim satis est corpore domum quem redisse, si mente alienus est. sed et qui victis hostibus recuperantur, postliminio redisse existimantur.

Dig. 49.15.27

Iavolenus 9 ex post. lab.

Latrones tibi servum eripuerant: postea is servus ad germanos pervenerat: inde in bello victis germanis servus venierat. negant posse usucapi eum ab emptore labeo ofilius trebatius, quia verum esset eum subreptum esse, nec quod hostium fuisset aut postliminio redisset, ei rei impedimento esse.

Dig. 49.15.28

Labeo 4 pith. a paulo epit.

Si quid bello captum est, in praeda est, non postliminio redit. paulus. immo si in bello captus pace facta domum refugit, deinde renovato bello capitur, postliminio redit ad eum, a quo priore bello captus erat, si modo non convenerit in pace, ut captivi redderentur.

Dig. 49.15.29

Labeo 6 pith. a paulo epit.

Si postliminio redisti, nihil, dum in hostium potestate fuisti, usucapere potuisti. paulus. immo si quid servus tuus peculii nomine, dum in eo statu esses, possederit, id eo quoque tempore usucapere poteris, quoniam eas res etiam inscientes usucapere solemus et eo modo etiam hereditas nondum nato postumo aut nondum adita augeri per servum hereditarium solet.

Dig. 49.15.30

Labeo 8 pith. a paulo epit.

Si id, quod nostrum hostes ceperunt, eius generis est, ut postliminio redire possit: simul atque ad nos redeundi causa profugit ab hostibus et intra fines imperii nostri esse coepit, postliminio redisse existimandum est. paulus. immo cum servus civis nostri ab hostibus captus inde aufugit et vel in urbe roma ita est, ut neque in domini sui potestate sit neque ulli serviat, nondum postliminio redisse existimandum est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License