Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER QUINQUAGESIMUS

Dig. 50.1.0. Ad municipalem et de incolis.

Ulpianus 2 ad ed.

Municipem aut nativitas facit aut manumissio aut adoptio.

Dig. 50.1.1.1

Ulpianus 2 ad ed.

Et proprie quidem municipes appellantur muneris participes, recepti in civitatem, ut munera nobiscum facerent: sed nunc abusive municipes dicimus suae cuiusque civitatis cives, ut puta campanos, puteolanos.

Dig. 50.1.1.2

Ulpianus 2 ad ed.

Qui ex duobus igitur campanis patentibus natus est, campanus est. sed si ex patre campano, matre puteolana, aeque municeps campanus est, nisi forte privilegio aliquo materna origo censeatur: tunc enim maternae originis erit municeps. ut puta iliensibus concessum est, ut qui matre iliensi est, sit eorum municeps. etiam delphis hoc idem tributum et conservatum est. celsus etiam refert ponticis ex beneficio pompeii magni competere, ut qui pontica matre natus esset, ponticus esset. quod beneficium ad volgo quaesitos solos pertinere quidam putant. quorum sententiam celsus non probat: neque enim debuisse caveri, ut volgo quaesitus matris condicionem sequeretur ( quam enim aliam originem hic habet?): sed ad eos, qui ex diversarum civitatium parentibus orerentur.

Dig. 50.1.2pr.

Ulpianus 1 disp.

Quotiens filius familias voluntate patris decurio creatur, universis muneribus, quae decurioni filio iniunguntur, obstrictus est pater quasi fideiussor pro filio. consensisse autem pater decurionatui filii videtur, si praesens nominationi non contradixit. proinde quidquid in re publica filius gessit, pater ut fideiussor praestabit.

Dig. 50.1.2.1

Ulpianus 1 disp.

Gestum autem in re publica accipere debemus pecuniam publicam tractare sive erogandam decernere.

Dig. 50.1.2.2

Ulpianus 1 disp.

Sed et si curatores operum vel cuius alterius rei publicae creavit, tenebitur.

Dig. 50.1.2.3

Ulpianus 1 disp.

Sed et si successorem sibi nominavit, patrem obstringit.

Dig. 50.1.2.4

Ulpianus 1 disp.

Sed et si vectigalia publica locavit, pater erit obstrictus.

Dig. 50.1.2.5

Ulpianus 1 disp.

Sed si filius tutores dare non curaverit vel minus idoneos elegerit nec satis exegerit vel non idoneum acceperit, ipse quidem quin sit obstrictus, nulla dubitatio est: pater vero ita demum obligatur, si et fideiussores solent hoc nomine obligari. sed non solent ( hoc enim et relatum et rescriptum est), quia fideiussores rem publicam salvam fore promittunt, rei publicae autem nihil, quod ad rem pecuniariam attinet, interest pupillis tutores dari.

Dig. 50.1.2.6

Ulpianus 1 disp.

Is, qui ultra commeatum abest vel ultra formam commeatui datam, ad munera vocari potest.

Dig. 50.1.3

Ulpianus 25 ad sab.

Placet etiam filios familias domicilium habere posse.

Dig. 50.1.4

Ulpianus 39 ad ed.

Non utique ibi, ubi pater habuit, sed ubicumque ipse domicilium constituit.

Dig. 50.1.5

Paulus 45 ad ed.

Labeo indicat eum, qui pluribus locis ex aequo negotietur, nusquam domicilium habere: quosdam autem dicere refert pluribus locis eum incolam esse aut domicilium habere: quod verius est.

Dig. 50.1.6pr.

Ulpianus 2 opin.

Adsumptio originis, quae non est, veritatem naturae non peremit: errore enim veritas originis non amittitur nec mendacio dicentis se esse, unde non sit, deponitur: neque recusando quis patriam, ex qua oriundus est, neque mentiendo de ea, quam non habet, veritatem mutare potest.

Dig. 50.1.6.1

Ulpianus 2 opin.

Filius civitatem, ex qua pater eius naturalem originem ducit, non domicilium sequitur.

Dig. 50.1.6.2

Ulpianus 2 opin.

Viris prudentibus placuit duobus locis posse aliquem habere domicilium, si utrubique ita se instruxit, ut non ideo minus apud alteros se collocasse videatur.

Dig. 50.1.6.3

Ulpianus 2 opin.

Libertini originem patronorum vel domicilium sequuntur: item qui ex his nascuntur.

Dig. 50.1.7

Ulpianus 5 de off. procons.

Si quis a pluribus manumissus sit, omnium patronorum originem sequitur.

Dig. 50.1.8

Marcianus 1 de iudic. publ.

Non debere cogi decuriones vilius praestare frumentum civibus suis, quam annona exigit, divi fratres rescripserunt, et aliis quoque constitutionibus principalibus id cautum est.

Dig. 50.1.9

Nerva 3 membr.

Eius, qui iustum patrem non habet, prima origo a matre eoque die, quo ex ea editus est, numerari debet.

Dig. 50.1.10

Marcianus l.S. de delator.

Simile privilegium fisco nulla civitas habet in bonis debitoris, nisi nominatim id a principe datum sit.

Dig. 50.1.11pr.

Papinianus 2 quaest.

Imperator titus antoninus lentulo vero rescripsit magistratuum officium individuum ac periculum esse commune. quod sic intellegi oportet, ut ita demum collegae periculum adscribatur, si neque ab ipso qui gessit neque ab his, qui pro eo intervenerunt, res servari possit et solvendo non fuit honore deposito. alioquin si persona vel cautio sit idonea, vel solvendo fuit quo tempore conveniri potuit, unusquisque in id quod administravit tenebitur.

Dig. 50.1.11.1

Papinianus 2 quaest.

Quod si forte is, qui periculo suo nominavit magistratum, solvendo sit, utrum in eum prius actio reddi quasi fideiussorem debeat, an vero non alias, quam si res a collega servari non potuerit? sed placuit fideiussoris exemplo priorem conveniendum qui nominavit, quoniam collega quidem neglegentiae ac poenae causa, qui vero nominavit, fidei ratione convenitur.

Dig. 50.1.12

Papinianus 1 resp.

Et ei contra nominati collegam actionem utilem dari non oportet.

Dig. 50.1.13

Papinianus 2 quaest.

Quid ergo, si alter ex magistratibus toto anno afuerit aut forte praesens per contumaciam sive ignaviam vel aegram valitudinem rei publicae negotia non gesserit et omnia collega solus administraverit, nec tamen tota res ab eo servari possit? talis ordo dabitur, ut in primis qui rei publicae negotia gessit et qui pro eo caverunt in solidum conveniantur, mox peractis omnibus periculum adgnoscat qui non idoneum nominavit, postremo alter ex magistratibus, qui rei publicae negotiis se non immiscuit. nec iuste qui nominavit universi periculum recusabit, cum scire deberet eum, qui nominaretur, individuum officium et commune periculum suscepturum. nam et cum duo gesserunt et ab altero servari quod debetur non potest, qui collegam nominavit, in universum convenitur.

Dig. 50.1.14

Papinianus 15 quaest.

Municipes intelleguntur scire, quod sciant hi, quibus summa rei publicae commissa est.

Dig. 50.1.15pr.

Papinianus 1 resp.

Ordine decurionum ad tempus motus et in ordinem regressus ad honorem, exemplo relegati, tanto tempore non admittitur, quanto dignitate caruit. sed in utroque placuit examinari, quo crimine damnati sententiam eiusmodi meruerunt: durioribus etenim poenis affectos ignominia velut transacto negotio postea liberari, minoribus vero, quam leges permittunt, subiectos nihilo minus inter infames haberi, cum facti quidem quaestio sit in potestate iudicantium, iuris autem auctoritas non sit.

Dig. 50.1.15.1

Papinianus 1 resp.

In eum, qui successorem suo periculo nominavit, si finito magistratu successor idoneus fuit, actionem dari non oportet.

Dig. 50.1.15.2

Papinianus 1 resp.

In fraudem civilium munerum per tacitam fidem praedia translata fisco vindicantur tantumque alterum interdictae rei minister de suis bonis cogitur solvere.

Dig. 50.1.15.3

Papinianus 1 resp.

Ius originis in honoribus obeundis ac muneribus suscipiendis adoptione non mutatur: sed novis quoque muneribus filius per adoptivum patrem adstringitur.

Dig. 50.1.16

Hermogenianus 1 iuris epit.

Sed si emancipatur ab adoptivo patre, non tantum filius, sed etiam civis eius civitatis, cuius per adoptionem fuerat factus, esse desinit.

Dig. 50.1.17pr.

Papinianus 1 resp.

Libertus propter patronum a civilibus muneribus non excusatur, nec ad rem pertinet, an operas patrono vel ministerium capto luminibus exhibeat.

Dig. 50.1.17.1

Papinianus 1 resp.

Liberti vero senatorum, qui negotia patronorum gerunt, a tutela decreto patrum excusantur.

Dig. 50.1.17.2

Papinianus 1 resp.

Filium pater decurionem esse voluit: ante filium ex persona sua res publica debet convenire quam patrem ex persona filii. nec ad rem pertinebit, an filius castrense peculium tantum possideat, cum ante militasset vel postea.

Dig. 50.1.17.3

Papinianus 1 resp.

Praescriptio temporum, quae in honoribus repetundis vel aliis suscipiendis data est, apud eosdem servatur, non apud alios.

Dig. 50.1.17.4

Papinianus 1 resp.

Sed eodem tempore non sunt honores in duabus civitatibus ab eodem gerendi: cum simul igitur utrubique deferuntur, potior est originis causa.

Dig. 50.1.17.5

Papinianus 1 resp.

Sola ratio possessionis civilibus possessori muneribus iniungendis citra privilegium specialiter civitati datum idonea non est.

Dig. 50.1.17.6

Papinianus 1 resp.

Postliminio regressi patriae muneribus obtemperare coguntur, quamvis in alienae civitatis finibus consistant.

Dig. 50.1.17.7

Papinianus 1 resp.

Exigendi tributi munus inter sordida munera non habetur et ideo decurionibus quoque mandatur.

Dig. 50.1.17.8

Papinianus 1 resp.

Ex causa fideicommissi manumissus in muneribus civilibus manumissoris originem sequitur, non eius qui libertatem reliquit.

Dig. 50.1.17.9

Papinianus 1 resp.

In adoptiva familia susceptum exemplo dati muneribus civilibus apud originem avi quoque naturalis respondere divo pio placuit, quamvis in isto fraudis nec suspicio quidem interveniret.

Dig. 50.1.17.10

Papinianus 1 resp.

Error eius, qui se municipem aut colonum existimans munera civilia suscepturum promisit, defensionem iuris non excludit.

Dig. 50.1.17.11

Papinianus 1 resp.

Patris domicilium filium aliorum incolam civilibus muneribus alienae civitatis non adstringit, cum in patris quoque persona domicilii ratio temporaria sit.

Dig. 50.1.17.12

Papinianus 1 resp.

In quaestionibus nominatos capitalium criminum ad novos honores ante causam finitam admitti non oportet: ceterum pristinam interim dignitatem retinent.

Dig. 50.1.17.13

Papinianus 1 resp.

Sola domus possessio, quae in aliena civitate comparatur, domicilium non facit.

Dig. 50.1.17.14

Papinianus 1 resp.

Nominati successoris periculum fideiussorem nominantis non tenet.

Dig. 50.1.17.15

Papinianus 1 resp.

Fideiussores, qui salvam rem publicam fore responderunt, et qui magistratus suo periculo nominant poenalibus actionibus non adstringuntur, in quas inciderunt hi, pro quibus intervenerunt: eos enim damnum rei publicae praestare satis est quod promitti videtur.

Dig. 50.1.18

Paulus 1 quaest.

Divus severus rescripsit intervalla temporum in continuandis oneribus invitis, non etiam volentibus concessa, dum ne quis continuet honorem.

Dig. 50.1.19

Scaevola 1 quaest.

Quod maior pars curiae effecit, pro eo habetur, ac si omnes egerint.

Dig. 50.1.20

Paulus 24 quaest.

Domicilium re et facto transfertur, non nuda contestatione: sicut in his exigitur, qui negant se posse ad munera ut incolas vocari.

Dig. 50.1.21pr.

Paulus 1 resp.

Lucius titius cum esset in patris potestate, a magistratibus inter ceteros frumento comparando invito patre curator constitutus est: cui rei lucius titius neque consensit neque pecuniam accepit neque in eam cavit aut se comparationibus cum ceteris miscuit: et post mortem patris in reliqua collegarum interpellari coepit. quaeritur, an ex ea causa teneri possit. paulus respondit eum, qui iniunctum munus a magistratibus suscipere supersedit, posse conveniri eo nomine propter damnum rei publicae, quamvis eo tempore, quo creatus est, in aliena fuerit potestate.

Dig. 50.1.21.1

Paulus 1 resp.

Paulus respondit eos, qui pro aliis non ex contractu, sed ex officio quod administraverint conveniuntur, in damnum sortis substitui solere, non etiam in usuras.

Dig. 50.1.21.2

Paulus 1 resp.

Idem respondit heredes patris propter munera filii, quae post mortem patris suscepit, iure conveniri non posse. hoc responsum et ad eum pertinet, qui a patre decurio factus post mortem patris munera suscepit.

Dig. 50.1.21.3

Paulus 1 resp.

Idem respondit eum, qui decurionem adoptavit, onera decurionatus eius suscepisse videri exemplo patris, cuius voluntate filius decurio factus est.

Dig. 50.1.21.4

Paulus 1 resp.

Idem respondit constante matrimonio dotem in bonis mariti esse: sed et si ad munera municipalia a certo modo substantiae vocentur, dotem non debere computari.

Dig. 50.1.21.5

Paulus 1 resp.

Idem respondit, si per accusatorem criminum capitalium non stetisset, quo minus crimen intra statutum tempus persequeretur, reum non debuisse medio tempore honorem appetere.

Dig. 50.1.21.6

Paulus 1 resp.

"imperatores severus et antoninus augusti septimio zenoni. pro infante filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum adstrinxeris, tamen interim onera sustinere non cogeris, cum ad ea, quae mandari possunt, voluntatem dedisse videaris".

Dig. 50.1.21.7

Paulus 1 resp.

Idem respondit, si civitas nullam propriam legem habet de adiectionibus admittendis, non posse recedi a locatione vel venditione praediorum publicorum iam perfecta: tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent.

Dig. 50.1.22pr.

Paulus 1 sent.

Filii libertorum, libertarumque liberti, paterni et patroni manumissoris domicilium aut originem sequuntur.

Dig. 50.1.22.1

Paulus 1 sent.

Vidua mulier amissi mariti domicilium retinet exemplo clarissimae personae per maritum factae: sed utrumque aliis intervenientibus nuptiis permutatur.

Dig. 50.1.22.2

Paulus 1 sent.

Municipes sunt liberti et in eo loco, ubi ipsi domicilium sua voluntate tulerunt, nec aliquod ex hoc origini patroni faciunt praeiudicium et utrubique muneribus adstringuntur.

Dig. 50.1.22.3

Paulus 1 sent.

Relegatus in eo loco, in quem relegatus est, interim necessarium domicilium habet.

Dig. 50.1.22.4

Paulus 1 sent.

Senator ordine motus ad originalem patriam, nisi hoc specialiter impetraverit, non restituitur.

Dig. 50.1.22.5

Paulus 1 sent.

Senatores et eorum filii filiaeque quoquo tempore nati nataeve, itemque nepotes, pronepotes et proneptes ex filio origini eximuntur, licet municipalem retineant [ retineat] dignitatem.

Dig. 50.1.22.6

Paulus 1 sent.

Senatores, qui liberum commeatum, id est ubi velint morandi arbitrium impetraverunt, domicilium in urbe retinent.

Dig. 50.1.22.7

Paulus 1 sent.

Qui faenus exercent, omnibus patrimonii intributionibus fungi debent, etsi possessionem non habeant.

Dig. 50.1.23pr.

Hermogenianus 1 iuris epit.

Municeps esse desinit senatoriam adeptus dignitatem, quantum ad munera: quantum vero ad honorem, retinere creditur originem. denique manumissi ab eo eius municipii efficiuntur municipes, unde originem trahit.

Dig. 50.1.23.1

Hermogenianus 1 iuris epit.

Miles ibi domicilium habere videtur, ubi meret, si nihil in patria possideat.

Dig. 50.1.24

Scaevola 2 Dig.

Constitutionibus principum continetur, ut pecuniae, quae ex detrimento solvitur, usurae non praestentur: et ita imperatores antoninus et verus augusti rescripserunt his verbis: "humanum est reliquorum usuras neque ab ipso, qui ex administratione honoris reliquatus est, neque a fideiussore eius, et multo minus a magistratibus, qui cautionem acceperint, exigi". cui consequens est, ut ne in futurum a forma observata discedatur.

Dig. 50.1.25

Ulpianus 1 ad ed. praet.

Magistratus municipales cum unum magistratum administrent, etiam unius hominis vicem sustinent. et hoc plerumque quidem lege municipali eis datur: verum et si non sit datum, dummodo non denegatum, moribus competit.

Dig. 50.1.26pr.

Paulus 1 ad ed.

Ea, quae magis imperii sunt quam iurisdictionis, magistratus municipalis facere non potest.

Dig. 50.1.26.1

Paulus 1 ad ed.

Magistratibus municipalibus non permittitur in integrum restituere aut bona rei servandae causa iubere possideri aut dotis servandae causa vel legatorum servandorum causa.

Dig. 50.1.27pr.

Ulpianus 2 ad ed.

Eius, qui manumisit, municeps est manumissus, non domicilium eius, sed patriam secutus. et si patronum habeat duarum civitatium municipem, per manumissionem earundem civitatium erit municeps.

Dig. 50.1.27.1

Ulpianus 2 ad ed.

Si quis negotia sua non in colonia, sed in municipio semper agit, in illo vendit emit contrahit, in eo foro balineo spectaculis utitur, ibi festos dies celebrat, omnibus denique municipii commodis, nullis coloniarum fruitur, ibi magis habere domicilium, quam ubi colendi causa deversatur.

Dig. 50.1.27.2

Ulpianus 2 ad ed.

Celsus libro primo digestorum tractat, si quis instructus sit duobus locis aequaliter neque hic quam illic minus frequenter commoretur: ubi domicilium habeat, ex destinatione animi esse accipiendum. ego dubito, si utrubique destinato sit animo, an possit quis duobus locis domicilium habere. et verum est habere, licet difficile est: quemadmodum difficile est sine domicilio esse quemquam. puto autem et hoc procedere posse, si quis domicilio relicto naviget vel iter faciat, quaerens quo se conferat atque ubi constituat: nam hunc puto sine domicilio esse.

Dig. 50.1.27.3

Ulpianus 2 ad ed.

Domicilium autem habere potest et relegatus eo loci, unde arcetur, ut Marcellus scribit.

Dig. 50.1.28

Paulus 1 ad ed.

Inter convenientes et de re maiori apud magistratus municipales agetur.

Dig. 50.1.29

Gaius 1 ad ed. provinc.

Incola et his magistratibus parere debet, apud quos incola est, et illis, apud quos civis est: nec tantum municipali iurisdictioni in utroque municipio subiectus est, verum etiam omnibus publicis muneribus fungi debet.

Dig. 50.1.30

Ulpianus 61 ad ed.

Qui ex vico ortus est, eam patriam intellegitur habere, cui rei publicae vicus ille respondet.

Dig. 50.1.31

Marcellus 1 Dig.

Nihil est impedimento, quo minus quis ubi velit habeat domicilium, quod ei interdictum non sit.

Dig. 50.1.32

Modestinus 4 diff.

Ea, quae desponsa est, ante contractas nuptias suum non mutat domicilium.

Dig. 50.1.33

Modestinus l.S. de manumiss.

Roma communis nostra patria est.

Dig. 50.1.34

Modestinus 3 reg.

Incola iam muneribus publicis destinatus nisi perfecto munere incolatui renuntiare non potest.

Dig. 50.1.35

Modestinus 1 excus.

Eidenai xry hoti ho en agrw katamenwn inkolas ou nomizetai: ho gar ekeinys tys polews ecairetois my xrwmenos ohutws ou nomizetai einai inkolas.

Dig. 50.1.36pr.

Modestinus 1 resp.

Titio, cum esset romae studiorum gratia, epistula missa est a magistratibus patriae suae, ut porrigeret imperatori decretum eiusdem civitatis, quod erat cum ipsa epistula missum. is autem, qui suscepisset litteras restituendas, collusione facta dedit lucio titio, qui et ipse romae morabatur suae rei gratia: sublato titi nomine, cui erat decretum missum, uti per ipsum daretur, suum nomen scripsit et sic imperatori decretum secundum mandata rei publicae dedit. quaero, qui viaticum petere ab ea potuisset? et quid commisisse videtur is, qui non restituit litteras ei, cui restituere mandatum susceperat, et is, qui sublato alieno nomine inscriptoque suo, quasi ipse iussus a patria, decretum imperatori porrexit? herennius modestinus respondit titium quidem viaticum petere non posse: sed eum qui nomen incidisset.

Dig. 50.1.36.1

Modestinus 1 resp.

Titius pro pecunia publica, quam ipse credidit, pignus accepit pacto facto cum debitore, ut non soluto debito sine ulla repromissione distrahatur pignus. succedentes gradus in locum titii nomen et pignus probaverunt usque ad maevium: ex venditione pignoris propter repromissionem a magistratu vendentibus factam de modo fundi demonstrato satis debito factum non est. quaerebatur, quis rei publicae tenetur. herennius modestinus: titium, cum successores eius periculum nominis agnoverint, eo nomine obstrictum non esse respondi: sed nec post magistratus qui vendidisse proponuntur, cum videlicet pluris vendiderunt propter mensurae agri demonstrationem et hoc, qua pluris vendiderunt, restituere minore modo deprehenso iussi sunt. eum igitur, qui novissimus nomen probavit, indemnitati rei publicae satisfacere debere, si nomen ad successorem idoneum transmisisse non doceatur.

Dig. 50.1.37pr.

Callistratus 1 de cogn.

De iure omnium incolarum, quos quaeque civitates sibi vindicant, praesidum provinciarum cognitio est. cum tamen se quis negat incolam esse, apud eum praesidem provinciae agere debet, sub cuius cura est ea civitas, a qua vocatur ad munera, non apud eam, ex qua ipse se dicit oriundum esse: idque divus hadrianus rescripsit.

Dig. 50.1.37.1

Callistratus 1 de cogn.

Mulieris, quae aliunde orta, alibi nupta est, libertos eo loco munus facere debere, unde patrona erit et ubi ipsi domicilium habebunt, placet.

Dig. 50.1.37.2

Callistratus 1 de cogn.

Mulieres, quae in matrimonium se dederint non legitimum, non ibi muneribus fungendas, unde mariti earum sunt, sciendum est, sed unde ipsae ortae sunt: idque divi fratres rescripserunt.

Dig. 50.1.38pr.

Papirius 2 de const.

Imperatores antoninus et verus augusti rescripserunt gratiam se facere iurisiurandi ei, qui iuraverat se ordini non interfuturum et postea duumvir creatus esset.

Dig. 50.1.38.1

Papirius 2 de const.

Item rescripserunt colonos praediorum fisci muneribus fungi sine damno fisci oportere, idque excutere praesidem adhibito procuratore debere.

Dig. 50.1.38.2

Papirius 2 de const.

Imperatores antoninus et verus rescripserunt ad magistratus officium pertinere exactionem pecuniae legatorum, et si cessaverint, ipsos vel heredes conveneri aut, si solvendo non sint, fideiussores eorum qui pro his caverunt.

Dig. 50.1.38.3

Papirius 2 de const.

Item rescripserunt mulierem, quamdiu nupta est, incolam eiusdem civitatis videri, cuius maritus eius est, et ibi, unde originem trahit, non cogi muneribus fungi.

Dig. 50.1.38.4

Papirius 2 de const.

Item rescripserunt patris, qui consulto filium emancipaverat, ne pro magistratu eius caveret, perinde bona teneri atque si fideiussor pro eo extitisset.

Dig. 50.1.38.5

Papirius 2 de const.

Item rescripserunt, cum quaeritur, an municeps quis sit, ex ipsis etiam rebus probationes sumi oportere: nam solam nominis similitudinem ad confirmandam cuiusque originem satis non esse.

Dig. 50.1.38.6

Papirius 2 de const.

Imperatores antoninus et verus rescripserunt non minus eos, qui compulsi magistratu funguntur, cavere debere, quam qui sponte officium adgnoverunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License