Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 50.4.0. De muneribus et honoribus.

Dig. 50.4.1pr.

Hermogenianus 1 epit.

Munerum civilium quaedam sunt patrimonii, alia personarum.

Dig. 50.4.1.1

Hermogenianus 1 epit.

Patrimonii sunt munera rei vehicularis, item navicularis: decemprimatus: ab istis enim periculo ipsorum exactiones sollemnium celebrantur.

Dig. 50.4.1.2

Hermogenianus 1 epit.

Personalia civilia sunt munera defensio civitatis, id est ut syndicus fiat: legatio ad census accipiendum vel patrimonium: scribatus: kamylasia: annonae ac similium cura: praediorumque publicorum: frumenti comparandi: aquae ductus: equorum circensium spectacula: publicae viae munitiones: arcae frumentariae: calefactiones thermarum: annonae divisio et quaecumque aliae curae istis sunt similes. ex his enim, quae rettulimus, cetera etiam per leges cuiusque civitatis ex consuetudine longa intellegi potuerunt.

Dig. 50.4.1.3

Hermogenianus 1 epit.

Illud tenendum est generaliter personale quidem munus esse, quod corporibus labore cum sollicitudine animi ac vigilantia sollemniter extitit, patrimonii vero, in quo sumptus maxime postulatur.

Dig. 50.4.1.4

Hermogenianus 1 epit.

Aeque personale munus est tutela, cura adulti furiosive, item prodigi, muti, etiam ventris, etiam ad exhibendum cibum potum tectum et similia. sed et in bonis, cuius officio usucapiones interpellantur ac, ne debitores liberentur, providetur: item ex carboniano edicto bonorum possessione petita, si satis non detur, custodiendis bonis curator datus personali fungitur munere. his similes sunt bonis dati curatores, quae fuerunt eius, qui ab hostibus captus est et reverti speratur: item custodiendis ab eo relictis, cui necdum quisquam civili vel honorario iure successit, curatores constituti.

Dig. 50.4.2

Ulpianus 21 ad sab.

Quod ad honores pertinet, creditur in potestate filium habere etiam is, qui in patris potestate est.

Dig. 50.4.3pr.

Ulpianus 2 opin.

Et qui originem ab urbe roma habent, si alio loco domicilium constituerunt, munera eius sustinere debent.

Dig. 50.4.3.1

Ulpianus 2 opin.

His, qui castris operam per militiam dant, nullum municipale munus iniungi potest. ceteri autem privati, quamvis militum cognati sunt, legibus patriae suae et provinciae oboedire debent.

Dig. 50.4.3.2

Ulpianus 2 opin.

Si in metallum datus in integrum restitutus sit, perinde ac si nec damnatus fuisset, ad munera vel honores vocatur: nec opponet fortunam et casus tristiores suos ad hoc solum, ne patriae idoneus civis esse videatur.

Dig. 50.4.3.3

Ulpianus 2 opin.

Corporalia munera feminis ipse sexus denegat.

Dig. 50.4.3.4

Ulpianus 2 opin.

Quo minus honores aut munera iniungantur filio, si nullam habet excusationem, intercedere pater, in cuius potestate est, ius non habet.

Dig. 50.4.3.5

Ulpianus 2 opin.

Quod pater non consensit honoribus sive muneribus filii, ne illius patrimonium oneri subiciatur, praestat defensionem, non civem patriae utilitatibus quatenus potest aufert.

Dig. 50.4.3.6

Ulpianus 2 opin.

Quamvis maior annis septuaginta et quinque liberorum incolumium pater sit ideoque a muneribus civilibus excusetur, filii tamen eius suo nomine competentia munera adgnoscere debent: ideo enim proprium praemium immunitatis propter filios patribus datum est, quod illi subibunt.

Dig. 50.4.3.7

Ulpianus 2 opin.

Vitricus onera munerum civilium nomine privigni sui suscipere nulla iuris ratione cogitur.

Dig. 50.4.3.8

Ulpianus 2 opin.

Liberti muneribus fungi debent apud originem patronorum, sed si sua patrimonia habent suffectura oneribus: res enim patronorum muneribus libertinorum subiecta non est.

Dig. 50.4.3.9

Ulpianus 2 opin.

Quod pater in reatu criminis alicuius est, filiis impedimento ad honores esse non debet.

Dig. 50.4.3.10

Ulpianus 2 opin.

Decaprotos etiam minores annis viginti quinque fieri, non militantes tamen, pridem placuit, quia patrimonii magis onus videtur esse.

Dig. 50.4.3.11

Ulpianus 2 opin.

Exactionem tributorum onus patrimonii esse constat.

Dig. 50.4.3.12

Ulpianus 2 opin.

Cura frumenti comparandi munus est, et ab eo aetas septuaginta annorum vel numerus quinque incolumium liberorum excusat.

Dig. 50.4.3.13

Ulpianus 2 opin.

Eos milites, quibus supervenientibus hospitia praeberi in civitate oportet, per vices ab omnibus, quos id munus contingit, suscipi oportet.

Dig. 50.4.3.14

Ulpianus 2 opin.

Munus hospitis in domo recipiendi non personae, sed patrimonii onus est.

Dig. 50.4.3.15

Ulpianus 2 opin.

Praeses provinciae provideat munera et honores in civitatibus aequaliter per vices secundum aetates et dignitates, ut gradus munerum honorumque qui antiquitus statuti sunt, iniungi, ne sine discrimine et frequenter isdem oppressis simul viris et viribus res publicae destituantur.

Dig. 50.4.3.16

Ulpianus 2 opin.

Si duo filii in patris potestate sint, eodem tempore munera eorum pater sustinere non compellitur.

Dig. 50.4.3.17

Ulpianus 2 opin.

Si is, qui duos filios relinquebat, nihil de expediendis muneribus alterius filii ex communi patrimonio supremis suis cavit, propriis sumptibus is et munera et honores, qui ei iniungentur, suscipere debet, quamvis pro altero vivus pater eiusmodi onera expedierit.

Dig. 50.4.4pr.

Ulpianus 3 opin.

Cura exstruendi vel reficiendi operis in civitate munus publicum est, a quo quinque liberorum incolumium pater excusatur: nec si per vim extortum munus fuerit, excusationem, quam habet ab aliis muneribus, auferet.

Dig. 50.4.4.1

Ulpianus 3 opin.

Deficientium facultatibus ad munera vel honores qui indicuntur excusatio non perpetua, sed temporalis est: nam si ex voto honestis rationibus patrimonium incrementum acceperit, suo tempore, an idoneus sit aliquis ad ea, quae creatus fuerit, aestimabitur.

Dig. 50.4.4.2

Ulpianus 3 opin.

Inopes onera patrimonii ipsa non habendi necessitate non sustinent, corpori autem indicta obsequia solvunt.

Dig. 50.4.4.3

Ulpianus 3 opin.

Qui obnoxius muneribus suae civitatis fuit, nomen militiae defugiendi oneris municipalis gratia dedit: deteriorem causam rei publicae facere non potuit.

Dig. 50.4.5

Scaevola 1 reg.

Navicularii et mercatores olearii, qui magnam partem patrimonii ei rei contulerunt, intra quinquennium muneris publici vacationem habent.

Dig. 50.4.6pr.

Ulpianus 4 de off. procons.

Rescripto divorum fratrum ad rutilium lupum ita declaratur: "constitutio, qua cautum est, prout quisque decurio creatus est, ut ita et magistratum apiscatur, totiens servari debet, quotiens idoneos et sufficientes omnes contingit. ceterum si ita quidam tenues et exhausti sunt, ut non modo publicis honoribus pares non sint, sed et vix de suo victum sustinere possint: et minus utile et nequaquam honestum est talibus mandari magistratum, praesertim cum sint qui convenienter ei et suae fortunae et splendori publico possint creari. sciant igitur locupletiores non debere se hoc praetextu legis uti et de tempore, quo quisque in curiam allectus sit, inter eos demum esse quaerendum, qui pro substantia sua capiant honoris dignitatem".

Dig. 50.4.6.1

Ulpianus 4 de off. procons.

Debitores rerum publicarum ad honores invitari non posse certum est, nisi prius in id quod debetur rei publicae satisfecerint. sed eos demum debitores rerum publicarum accipere debemus, qui ex administratione rei publicae reliquantur: ceterum si non ex administratione sint debitores, sed mutuam pecuniam a re publica acceperint, non sunt in ea causa, ut honoribus arceantur. plane vice solutionis sufficit, ut quis aut pignoribus aut fideiussoribus idoneis caveat: et ita divi fratres aufidio herenniano rescripserunt. sed et si ex pollicitatione debeant, quae tamen pollicitatio recusari non potest, in ea sunt condicione, ut honoribus arceantur.

Dig. 50.4.6.2

Ulpianus 4 de off. procons.

Si quis accusatorem non habeat, non debet honoribus prohiberi, quemadmodum non debet is, cuius accusator destiterit. ita enim imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

Dig. 50.4.6.3

Ulpianus 4 de off. procons.

Sciendum est quaedam esse munera aut personae aut patrimoniorum, itidem quosdam esse honores.

Dig. 50.4.6.4

Ulpianus 4 de off. procons.

Munera, quae patrimoniis iniunguntur, vel intributiones talia sunt, ut neque aetas ea excuset neque numerus liberorum nec alia praerogativa, quae solet a personalibus muneribus exuere.

Dig. 50.4.6.5

Ulpianus 4 de off. procons.

Sed enim haec munera, quae patrimoniis indicuntur, duplicia sunt: nam quaedam possessoribus iniunguntur, sive municipes sunt sive non sunt, quaedam [ quadam] non nisi municipibus vel incolis. intributiones, quae agris fiunt vel aedificiis, possessoribus indicuntur: munera vero, quae patrimoniorum habentur, non aliis quam municipibus vel incolis.

Dig. 50.4.7pr.

Marcianus 2 publ.

Reus delatus etiam ante sententiam honores petere principalibus constitutionibus prohibetur: nec interest, plebeius an decurio fuerit. sed post annum, quam reus delatus est, petere non prohibetur, nisi per ipsum stetit, quo minus causa intra annum expediretur.

Dig. 50.4.7.1

Marcianus 2 publ.

Eum, contra quem propter honores appellatum est, si pendente appellatione honorem usurpaverit, coercendum divus severus rescripsit. ergo et si is, qui honoribus per sententiam uti prohibitus est, appellaverit, abstinere interim petitione honoris debebit.

Dig. 50.4.8

Ulpianus 11 ad ed.

Ad rem publicam administrandam ante vicensimum quintum annum, vel ad munera quae non patrimonii sunt vel honores, admitti minores non oportet. denique nec decuriones creantur vel creati suffragium in curia ferunt. annus autem vicensimus quintus coeptus pro pleno habetur: hoc enim in honoribus favoris causa constitutum est, ut pro plenis inchoatos accipiamus, sed in his honoribus, in quibus rei publicae quid eis non committitur. ceterum cum damno publico honorem ei committi non est dicendum, etiam cum ipsius pernicie minoris.

Dig. 50.4.9

Ulpianus 3 de off. cons.

Si quis magistratus in municipio creatus munere iniuncto fungi detrectet, per praesides munus adgnoscere cogendus est remediis, quibus tutores quoque solent cogi ad munus quod iniunctum est adgnoscendum.

Dig. 50.4.10

Modestinus 5 diff.

Honorem sustinenti munus imponi non potest: munus sustinenti honor deferri potest.

Dig. 50.4.11pr.

Modestinus 11 pand.

Ut gradatim honores deferantur, edicto, et ut a minoribus ad maiores perveniatur, epistula divi pii ad titianum exprimitur.

Dig. 50.4.11.1

Modestinus 11 pand.

Etsi lege municipali caveatur, ut praeferantur in honoribus certae condicionis homines: attamen sciendum est hoc esse observandum, si idonei sint: et ita rescripto divi marci continetur.

Dig. 50.4.11.2

Modestinus 11 pand.

Quotiens penuria est eorum, qui magistratum suscipiunt, immunitas ad aliquid infringitur, sicuti divi fratres rescripserunt.

Dig. 50.4.11.3

Modestinus 11 pand.

Reprobari posse medicum a re publica, quamvis semel probatus sit, divus magnus antoninus cum patre rescripsit.

Dig. 50.4.11.4

Modestinus 11 pand.

Eos, qui primis litteris pueros inducunt, non habere vacationem divus magnus antoninus rescripsit.

Dig. 50.4.12

Iavolenus 6 ex cass.

Cui muneris publici vacatio datur, non remittitur ei, ne magistratus fiat, quia id ad honorem magis quam ad munera pertinet. cetera omnia, quae ad tempus extra ordinem exiguntur, veluti munitio viarum, ab huiusmodi persona exigenda non sunt.

Dig. 50.4.13

Iavolenus 15 ex cass.

Vacatio itemque immunitas, quae liberis et posteris alicuius data est, ad eos dumtaxat pertinet, qui eius familiae sunt.

Dig. 50.4.14pr.

Callistratus 1 de cogn.

Honor municipalis est administratio rei publicae cum dignitatis gradu, sive cum sumptu sive sine erogatione contingens.

Dig. 50.4.14.1

Callistratus 1 de cogn.

Munus aut publicum aut privatum est. publicum munus dicitur, quod in administranda re publica cum sumptu sine titulo dignitatis subimus.

Dig. 50.4.14.2

Callistratus 1 de cogn.

Viarum munitiones, praediorum collationes non personae, sed locorum munera sunt.

Dig. 50.4.14.3

Callistratus 1 de cogn.

De honoribus sive muneribus gerendis cum quaeritur, in primis consideranda persona est eius, cui defertur honor sive muneris administratio: item origo natalium: facultates quoque an sufficere iniuncto muneri possint: item lex, secundum quam muneribus quisque fungi debeat.

Dig. 50.4.14.4

Callistratus 1 de cogn.

Plebeii filii familias periculo eius qui nominaverit tenebuntur, idque imperator noster severus augustus in haec verba rescripsit: "si in numero plebeiorum filius tuus est, quamquam invitus honores ex persona filii suscipere cogi non debeas, tamen resistere, quo minus patriae obsequatur periculo eius qui nominavit, iure patriae potestatis non potes".

Dig. 50.4.14.5

Callistratus 1 de cogn.

Gerendorum honorum non promiscua facultas est, sed ordo certus huic rei adhibitus est. nam neque prius maiorem magistratum quisquam, nisi minorem susceperit, gerere potest, neque ab omni aetate, neque continuare quisque honores potest.

Dig. 50.4.14.6

Callistratus 1 de cogn.

Si alii non sint qui honores gerant, eosdem compellendos, qui gesserint, complurimis constitutionibus cavetur. divus etiam hadrianus de iterandis muneribus rescripsit in haec verba: "illud consentio, ut, si alii non erunt idonei qui hoc munere fungantur, ex his, qui iam functi sunt, creentur".

Dig. 50.4.15

Papinianus 5 resp.

Etsi filium pater decurionem esse voluit, tamen defuncto honores, qui filio decurioni congruentes post mortem patris obtigerunt, ad onus coheredis filii non pertinent, cum ei decurioni sufficientes facultates pater reliquerit.

Dig. 50.4.16pr.

Paulus 1 sent.

Aestimationem honoris aut muneris in pecunia pro administratione offerentes audiendi non sunt.

Dig. 50.4.16.1

Paulus 1 sent.

Qui pro honore pecuniam promisit, si solvere eam coepit, totam praestare operis inchoati exemplo cogendus est.

Dig. 50.4.16.2

Paulus 1 sent.

Invitus filius pro patre rem publicam salvam fore cavere non cogitur.

Dig. 50.4.16.3

Paulus 1 sent.

Defensionem rei publicae amplius quam semel suscipere nemo cogitur, nisi id fieri necessitas postulet.

Dig. 50.4.17pr.

Hermogenianus 1 iuris epit.

Sponte provinciae sacerdotium iterare nemo prohibetur.

Dig. 50.4.17.1

Hermogenianus 1 iuris epit.

Immunis ab honoribus et muneribus civilibus si decurioni creato filio, quem habet in potestate, consentiat, in muneribus et honoribus sumptus subministrare filio compellitur.

Dig. 50.4.18pr.

Arcadius l.S. de mun. civil.

Munerum civilium triplex divisio est: nam quaedam munera personalia sunt, quaedam patrimoniorum dicuntur, alia mixta.

Dig. 50.4.18.1

Arcadius l.S. de mun. civil.

Personalia sunt, quae animi provisione et corporalis laboris intentione sine aliquo gerentis detrimento perpetrantur, veluti tutela vel cura, kalendarii quoque curatio.

Dig. 50.4.18.2

Arcadius l.S. de mun. civil.

Et quaestura in aliqua civitate inter honores non habetur, sed personale munus est.

Dig. 50.4.18.3

Arcadius l.S. de mun. civil.

Tironum sive equorum productio et si qua alia animalia necessario producenda vel res pervehendae sive persequendae sunt vel pecunia fiscalis sive annona vel vestis, personae munus est.

Dig. 50.4.18.4

Arcadius l.S. de mun. civil.

Cursus vehicularis sollicitudo, item angariarum praebitio personale munus est.

Dig. 50.4.18.5

Arcadius l.S. de mun. civil.

Cura quoque emendi frumenti olei ( nam harum specierum curatores, quos sitwnas et elaiwnas appellant, creari moris est) inter personalia munera in quibusdam civitatibus numerantur: et calefactio publici balinei, si ex reditibus alicuius civitatis curatori pecunia subministratur.

Dig. 50.4.18.6

Arcadius l.S. de mun. civil.

Sed et cura custodiendi aquae ductus personalibus muneribus adgregatur.

Dig. 50.4.18.7

Arcadius l.S. de mun. civil.

Irenarchae quoque, qui disciplinae publicae et corrigendis moribus praeficiuntur: sed et qui ad faciendas vias eligi solent, cum nihil de proprio patrimonio in hoc munus conferant: item episcopi, qui praesunt pani et ceteris venalibus rebus, quae civitatium populis ad cotidianum victum usui sunt, personalibus muneribus funguntur.

Dig. 50.4.18.8

Arcadius l.S. de mun. civil.

Qui annonam suscipit vel exigit vel erogat, et exactores pecuniae pro capitibus personalis muneris sollicitudinem sustinent.

Dig. 50.4.18.9

Arcadius l.S. de mun. civil.

Sed et curatores, qui ad colligendos civitatium publicos reditus eligi solent, personali munere subiugantur.

Dig. 50.4.18.10

Arcadius l.S. de mun. civil.

Hi quoque, qui custodes aedium vel archeotae vel logographi vel tabularii vel xenoparochi ( ut in quibusdam civitatibus) vel limenarchae vel curatores ad extruenda vel reficienda aedificia publica sive palatia sive navalia vel mansiones destinantur, si tamen pecuniam publicam in operis fabricam erogent, et qui faciendis vel reficiendis navibus, ubi usus exigit, praeponuntur, muneribus personalibus adstringuntur.

Dig. 50.4.18.11

Arcadius l.S. de mun. civil.

Camelasia quoque similiter personale munus est: nam ratione habita et alimentorum et camelorum certa pecunia camelariis dari debet, ut solo corporis ministerio obligentur. hos ex albi ordine liberari, nisi sola laesi et inutilis corporis et infirmitate, specialiter sit expressum.

Dig. 50.4.18.12

Arcadius l.S. de mun. civil.

Legati quoque, qui ad sacrarium principis mittuntur, quia viaticum, quod legativum dicitur, interdum solent accipere, sed et nycostrategi et pistrinorum curatores personale munus ineunt.

Dig. 50.4.18.13

Arcadius l.S. de mun. civil.

Defensores quoque, quos graeci syndicos appellant, et qui ad certam causam agendam vel defendendam eliguntur, laborem personalis muneris adgrediuntur.

Dig. 50.4.18.14

Arcadius l.S. de mun. civil.

Iudicandi quoque necessitas inter munera personalia habetur.

Dig. 50.4.18.15

Arcadius l.S. de mun. civil.

Si aliquis fuerit electus, ut compellat eos, qui prope viam publicam possident, sternere viam, personale munus est.

Dig. 50.4.18.16

Arcadius l.S. de mun. civil.

Pari modo qui acceptandis sive suscipiendis censualibus professionibus destinantur, ad personalis muneris sollicitudinem animum intendunt.

Dig. 50.4.18.17

Arcadius l.S. de mun. civil.

Mastigophori quoque, qui agonothetas in certaminibus comitantur, et scribae magistratus personali muneri serviunt.

Dig. 50.4.18.18

Arcadius l.S. de mun. civil.

Patrimoniorum sunt munera, quae sumptibus patrimonii et damnis administrantis expediuntur.

Dig. 50.4.18.19

Arcadius l.S. de mun. civil.

Elemporia et pratura apud alexandrinos patrimonii munus existimatur.

Dig. 50.4.18.20

Arcadius l.S. de mun. civil.

Susceptores quoque vini per provinciam africam patrimonii munus gerunt.

Dig. 50.4.18.21

Arcadius l.S. de mun. civil.

Patrimoniorum autem munera duplicia sunt. nam quaedam ex his muneribus possessionibus sive patrimoniis indicuntur, veluti agminales equi vel mulae et angariae atque veredi.

Dig. 50.4.18.22

Arcadius l.S. de mun. civil.

Huiusmodi igitur obsequia et hi, qui neque municipes neque incolae sunt, adgnoscere coguntur.

Dig. 50.4.18.23

Arcadius l.S. de mun. civil.

Sed et eos, qui faenus exercent, etsi veterani sint, tributiones eiusmodi adgnoscere debere rescriptum est.

Dig. 50.4.18.24

Arcadius l.S. de mun. civil.

Ab huiusmodi muneribus neque primipilaris neque veteranus aut miles aliusve, qui privilegio aliquo subnixus, nec pontifex excusatur.

Dig. 50.4.18.25

Arcadius l.S. de mun. civil.

Praeterea habent quaedam civitates praerogativam, ut hi, qui in territorio earum possident, certum quid frumenti pro mensura agri per singulos annos praebeant: quod genus collationis munus possessionis est.

Dig. 50.4.18.26

Arcadius l.S. de mun. civil.

Mixta munera decaprotiae et icosaprotiae, ut herennius modestinus et notando et disputando bene et optima ratione decrevit: nam decaproti et icosaproti tributa exigentes et corporale ministerium gerunt et pro omnibus defunctorum fiscalia detrimenta resarciunt, ut merito inter mixta hoc munus numerari debeat.

Dig. 50.4.18.27

Arcadius l.S. de mun. civil.

Sed ea, quae supra personalia esse diximus, si hi qui funguntur ex lege civitatis suae vel more etiam de propriis facultatibus impensas faciant vel annonam exigentes desertorum praediorum damna sustineant, mixtorum definitione continebuntur.

Dig. 50.4.18.28

Arcadius l.S. de mun. civil.

Haec omnia munera, quae trifariam divisimus, una significatione comprehenduntur: nam personalia et patrimoniorum et mixta munera civilia seu publica appellantur.

Dig. 50.4.18.29

Arcadius l.S. de mun. civil.

Sive autem personalium dumtaxat sive etiam civilium munerum immunitas alicui concedatur, neque ab annona neque ab angariis neque a veredo neque ab hospite recipiendo neque a nave neque capitatione, exceptis militibus et veteranis, excusari possunt.

Dig. 50.4.18.30

Arcadius l.S. de mun. civil.

Magistris, qui civilium munerum vacationem habent, item grammaticis et oratoribus et medicis et philosophis, ne hospitem reciperent, a principibus fuisse immunitatem indultam et divus vespasianus et divus hadrianus rescripserunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License