Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.6.0. De iure immunitatis.
Qui ob hos tantum in navibus sint, ut in eis agendi causa operarentur, nulla constitutione immunitatem a muneribus civilibus habent.
Personis datae immunitates heredibus non relinquuntur.
Sed et generi posterisque datae custoditaeque ad eos, qui ex feminis nati sunt, non pertinent.
Si qui certa condicione muneribus vel honoribus se adstrinxerunt, cum alias compelli non possent inviti suscipere istum honorem: fides eis servanda est condicioque, qua ad munera sive honores applicare se passi sunt.
Impuberes, quamvis necessitas penuriae hominum cogat, ad honores non esse admittendos rescripto ad venidium rufum legatum ciliciae declaratur.
Maiores septuaginta annis a tutelis et muneribus personalibus vacant. sed qui ingressus est septuagensimum annum, nondum egressus, hac vacatione non utetur, quia non videtur maior esse septuaginta annis qui annum agit septuagensimum.
Immunitates generaliter tributae eo iure, ut ad posteros transmitterentur, in perpetuum succedentibus durant.
Callistratus 1 de cogn.
Semper in civitate nostra senectus venerabilis fuit: namque maiores nostri paene eundem honorem senibus, quem magistratibus tribuebant. circa munera quoque municipalia subeunda idem honor senectuti tributus est. sed eum, qui in senectute locuples factus est et ante nullo publico munere functus est, dici potest non eximi ab hoc onere privilegio aetatis, maxime si non tam corporis habeat vexationem quam pecuniae erogationem indicti muneris administratio, et ex ea sit civitate, in qua non facile sufficientes viri publicis muneribus inveniantur.
Callistratus 1 de cogn.
Legem quoque respici cuiusque loci oportet, an, cum aliquas immunitates nominatim complecteretur, etiam de numero annorum in ea conmemoretur. idque etiam colligi potest ex litteris divi pii, quas emisit ad ennium proculum proconsulem provinciae africae.
Callistratus 1 de cogn.
Demonstratur varie nec abscise numerum liberorum ad excusationem municipalium munerum prodesse ex rescriptis divi helvii pertinacis. namque silvio candido in haec verba rescripsit: "ei kai my paswn leitourgiwn afiysin tous pateras ho twn teknwn arivmos, all' oun epeidy hekkaideka paidas exein dia tou bibliou edylwsas, ouk estin alogon, hwste sugxwrysai sxolazein ty paidotrofia kai anesvai se twn leitourgiwn".
Callistratus 1 de cogn.
Negotiatores, qui annonam urbis adiuvant, item navicularii, qui annonae urbis serviunt, immunitatem a muneribus publicis consequuntur, quamdiu in eiusmodi actu sunt. nam remuneranda pericula eorum, quin etiam exhortanda praemiis merito placuit, ut qui peregre muneribus et quidem publicis cum periculo et labore fungantur, a domesticis vexationibus et sumptibus liberentur: cum non sit alienum dicere etiam hos rei publicae causa, dum annonae urbis serviunt, abesse.
Callistratus 1 de cogn.
Immunitati, quae naviculariis praestatur, certa forma data est: quam immunitatem ipsi dumtaxat habent, non etiam liberis aut libertis eorum praestatur: idque principalibus constitutionibus declaratur.
Callistratus 1 de cogn.
Divus hadrianus rescripsit immunitatem navium maritimarum dumtaxat habere, qui annonae urbis serviunt.
Callistratus 1 de cogn.
Licet in corpore naviculariorum quis sit, navem tamen vel naves non habeat nec omnia ei congruant, quae principalibus constitutionibus cauta sunt, non poterit privilegio naviculariis indulto uti. idque et divi fratres rescripserunt in haec verba: "ysan kai alloi tines epi profasei twn nauklyrwn kai ton siton kai elaion emporeuomenwn eis tyn agoran tou dymou tou hrwmaikou ontwn atelwn aciountes tas leitourgias diadidraskein, myte epipleontes myte to pleon meros tys ousias en tais nauklyriais kai tais emporiais exontes. afairevytw twn toioutwn hy ateleia".
Callistratus 1 de cogn.
Hoc circa vacationes dicendum est, ut, si ante quis ad munera municipalia vocatus sit, quam negotiari inciperet, vel antequam in collegium adsumeretur quod immunitatem pariat, vel antequam septuagenarius fieret. vel antequam publice profiteretur, vel antequam liberos susciperet, compellatur ad honorem gerendum.
Callistratus 1 de cogn.
Negotiatio pro incremento facultatium exercenda est. alioquin si quis maiore pecuniae suae parte negotiationem exercebit, rursus locuples factus in eadem quantitate negotiationis perseveraverit, tenebitur muneribus, sicuti locupletes, qui modica pecunia comparatis navibus muneribus se publicis subtrahere temptant: idque ita observandum epistula divi hadriani scripta est.
Callistratus 1 de cogn.
Divus quoque pius rescripsit, ut, quotiens de aliquo naviculario quaeratur, illud excutiatur, an effugiendorum munerum causa imaginem navicularii induat.
Callistratus 1 de cogn.
Conductores etiam vectigalium fisci necessitate subeundorum municipalium munerum non obstringuntur: idque ita observandum divi fratres rescripserunt. ex quo principali rescripto intellegi potest non honori conductorum datum, ne compellantur ad munera municipalia, sed ne extenuentur facultates eorum, quae subsignatae sint fisco. unde subsisti potest, an prohibendi sint a praeside vel procuratore caesaris etiam si ultro se offerant municipalibus muneribus: quod propius est defendere, nisi si paria fisco fecisse dicantur.
Callistratus 1 de cogn.
Coloni quoque caesaris a muneribus liberantur, ut idoniores praediis fiscalibus habeantur.
Callistratus 1 de cogn.
Quibusdam collegiis vel corporibus, quibus ius coeundi lege permissum est, immunitas tribuitur: scilicet eis collegiis vel corporibus, in quibus artificii sui causa unusquisque adsumitur, ut fabrorum corpus est et si qua eandem rationem originis habent, id est idcirco instituta sunt, ut necessariam operam publicis utilitatibus exhiberent. nec omnibus promiscue, qui adsumpti sunt in his collegiis, immunitas datur, sed artificibus dumtaxat. nec ab omni aetate allegi possunt, ut divo pio placuit, qui reprobavit prolixae vel inbecillae admodum aetatis homines. sed ne quidem eos, qui augeant facultates et munera civitatium sustinere possunt, privilegiis, quae tenuioribus per collegia distributis concessa sunt, uti posse plurifariam constitutum est.
Callistratus 1 de cogn.
Eos, qui in corporibus allecti sunt, quae immunitatem praebent naviculariorum, si honorem decurionatus adgnoverint, compellendos subire publica munera accepi: idque etiam confirmatum videtur rescripto divi pertinacis.
Quibusdam aliquam vacationem munerum graviorum condicio tribuit, ut sunt mensores, optio valetudinarii, medici, capsarii, et artifices et qui fossam faciunt, veterinarii, architectus, gubernatores, naupegi, ballistrarii, specularii, fabri, sagittarii, aerarii, bucularum structores, carpentarii, scandularii, gladiatores, aquilices, tubarii, cornuarii, arcuarii, plumbarii, ferrarii, lapidarii, et hi qui calcem cocunt, et qui silvam infindunt, qui carbonem caedunt ac torrent. in eodem numero haberi solent lani, venatores, victimarii, et optio fabricae, et qui aegris praesto sunt, librarii quoque qui docere possint, et horreorum librarii, et librarii depositorum, et librarii caducorum, et adiutores corniculariorum, et stratores, et polliones, et custodes armorum, et praeco, et bucinator. hi igitur omnes inter immunes habentur.