Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.8.0. De administratione rerum ad civitates pertinentium.
Quod ad certam speciem civitatis relinquitur, in alios usus convertere non licet.
Non utique de exemplo posterioris locationis praeteritarum conductionum, quae suam legem habuerunt, rationem iniri oportet.
Quod quis suo nomine exercere prohibetur, id nec per subiectam personam agere debet. et ideo si decurio subiectis aliorum nominibus praedia publica colat, quae decurionibus conducere non licet, secundum legem usurpata revocentur.
Quod de frumentaria ratione in alium usum conversum est, sua causa cum incremento debito restituatur: idque etsi contra absentem pronuntiatum est, inanis est querella. ratio tamen administrationis secundum fidem acceptorum et datorum ponatur.
Frumentariae pecuniae suo nomine debitor quam primum solvat: necessaria enim omnibus rebus publicis frumentaria pecunia moram solutionis accipere non debet: sed debitores, quos ex eadem causa habet, ad solutionem per praesidem provinciae compellantur.
Ad frumenti comparationem pecuniam datam restitui civitati, non compensari in erogata debet. sin autem frumentaria pecunia in alios usus, quam quibus destinata est, conversa fuerit, veluti in opus balneorum publicorum, licet ex bona fide datum probatur, compensari quidem frumentariae pecuniae non oportet, solvi autem a curatore rei publicae iubetur.
Si indemnitas debiti frumentariae pecuniae cum suis usuris fit, immodicae et illicitae computationis modus non adhibetur: id est ne commodorum commoda et usurae usurarum incrementum faciant.
Grani aestimationem per iniuriam post emptionem ablati, quae rationibus publicis refertur, curator rei publicae domino restitui iubeat.
Si eo tempore, quo nominatus est, idoneus, postea lapsus facultatibus damnum debitis rei publicae dederit: quia fortuitos casus nullum humanum consilium providere potest, creator hoc nomine nihil praestare debet.
Ius rei publicae pacto mutari non potest, quo minus magistratus collegae quoque nomine conveniantur in his speciebus, in quibus id fieri iure permissum est.
Actio autem, quae propter ea in collegam decerni solet, ei qui pro altero dependit ex aequitate competit.
Quod depensum pro collega in magistratu probabitur, solvi et ab heredibus eius praeses provinciae iubet.
Conductore perficiendi operis punito fideiussor, qui pro eo intervenerat, idem opus exstruendum alii locaverat: nec a secundo redemptore opere perfecto usurarum praestationem heres fideiussoris recusare non debet, cum et prior causa in bonae fidei contractu in universum fideiussorem obligaverit, et posterior locatio, quia suum periculum agnovit, solidae praestationi rei publicae eum substituerit.
Qui fideiusserint pro conductore vectigalis in universam conductionem, in usuras quoque iure conveniuntur, nisi proprie quid in persona eorum verbis obligationis expressum est.
Sed si in locatione fundorum pro sterilitate temporis boni viri arbitratu in solvenda pensione cuiusque anni pacto comprehensum est, explorata lege conductionis fides bona sequenda est.
Curatores communis officii divisa pecunia, quam omnibus in solidum publice dari placuit, periculo vice mutua non liberantur. ulpianus: prior tamen exemplo tutorum conveniendus est is qui gessit.
Praedium publicum in quinque annos idonea cautione non exacta curator rei publicae locavit. ceteris annis colonus si reliqua traxerit et de fructibus praedii mercedesque servari non potuerint, successor qui locavit tenebitur. idem in vectigalibus non ita pridem constitutum est, scilicet ut sui temporis singuli periculum praestarent.
In eum, qui administrationis tempore creditoribus rei publicae novatione facta pecuniam cavit, post depositum officium actionem denegari non oportet. diversa causa est eius, qui solvi constituit: similis etenim videtur ei, qui publice vendidit aut locavit.
Filium pro patre curatore rei publicae creato cavere cogi non oportet. nec mutat, quod in eum pater emancipatum, priusquam curator constitueretur, partem bonorum suorum donationis causa contulit.
Pro magistratu fideiussor interrogatus pignora quoque specialiter dedit. in eum casum pignora videntur data, quo recte convenitur: videlicet postquam res ab eo servari non potuerit, pro quo intercessit.
Legatam municipio pecuniam in aliam rem quam defunctus voluit convertere citra principis auctoritatem non licet. et ideo si unum opus fieri iusserit, quod falcidiae legis interventu fieri non potest, permittitur summam, quae eo nomine debetur, in id, quod maxime necessarium rei publicae videatur, convertere: sive plures summae in plura opera legantur et legis falcidiae interventu id quod relinquitur omnium operum exstructioni non sufficit, permittitur in unum opus, quod civitas velit, erogari. sed municipio pecuniam legatam, ut ex reditu eius venatio aut spectacula edantur, senatus in eas causas erogare vetuit: et pecuniam eo legatam in id, quod maxime necessarium municipibus videatur, conferre permittitur, ut in eo munificentia eius qui legavit inscriptione notetur.
Decuriones pretio viliori frumentum, quod annona temporalis est patriae suae, praestare non sunt cogendi.
Nisi ad opus novum pecunia specialiter legata sit, vetera ex hac reficienda sunt.
Magistratus rei publicae non dolum solummodo, sed et latam neglegentiam et hoc amplius etiam diligentiam debent.
Si filius familias volente patre magistratum gesserit, iulianus existimavit in solidum patrem teneri in id, quod eius nomine rei publicae abesset.
Calculi erroris retractatio etiam post decennii aut vicennii tempora admittetur.
Sed si gratiose expunctae dicentur, non retractabuntur.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt pecuniae, quae apud curatores remansit, usuras exigendas: eius vero, quae a redemptoribus operum exigi non potest, sortis dumtaxat periculum ad curatores pertinere.
Item rescripserunt operum periculum etiam ad heredes curatorum pertinere.
Item rescripserunt agros rei publicae retrahere curatorem civitatis debere, licet a bona fide emptoribus possideantur, cum possint ad auctores suos recurrere.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt operum exactionem sine cautione non oportere committi.
Item rescripserunt curatores, si neglegenter in distrahendis bonis se gesserint, in simplum teneri, si per fraudem, in duplum: nec ad heredes eorum poenam descendere.
Item rescripserunt pecuniam ad annonam destinatam distractis rebus curatorem exigere debere.
Item rescripserunt sitonas indemnes esse oportere, qui non segniter officio suo functi sunt, secundum litteras hadriani.
Item rescripserunt a curatore kalendarii cautionem exigi non debere, cum a praeside ex inquisitione eligatur.
Item rescripserunt curatorem etiam nomine collegae teneri, si intervenire et prohibere eum potuit.
Item rescripserunt nominum, quae deteriora facta sunt tempore curatoris, periculum ad ipsum pertinere: quia vero antequam curator fieret, idonea non erant, aequum videri periculum ad eum non pertinere.
Imperatores antoninus et verus rescripserunt eum, qui pecuniam publicam magistratus sui tempore et post non pauco tempore detinuerat, usuras etiam praestare debere, nisi si quid adlegare possit, qua ex causa tardius intulisset.