Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.12.0. De pollicitationibus.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Si pollicitus quis fuerit rei publicae opus se facturum vel pecuniam daturum, in usuras non convenietur: sed si moram coeperit facere, usurae accedunt, ut imperator noster cum divo patre suo rescripsit.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Non semper autem obligari eum, qui pollicitus est, sciendum est. si quidem ob honorem promiserit decretum sibi vel decernendum vel ob aliam iustam causam, tenebitur ex pollicitatione: sin vero sine causa promiserit, non erit obligatus. et ita multis constitutionibus et veteribus et novis continetur.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Item si sine causa promiserit, coeperit tamen facere, obligatus est qui coepit.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Coepisse sic accipimus, si fundamenta iecit vel locum purgavit. sed et si locus illi petenti destinatus est, magis est, ut coepisse videatur. item si apparatum sive impensam in publico posuit.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Sed si non ipse coepit, sed cum certam pecuniam promisisset ad opus rei publicae contemplatione pecuniae coepit opus facere: tenebitur quasi coepto opere.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Denique cum columnas quidam promisisset, imperator noster cum divo patre suo ita rescripsit: "qui non ex causa pecuniam rei publicae pollicentur, liberalitatem perficere non coguntur. sed si columnas citiensibus promisisti et opus ea ratione sumptibus civitatis vel privatorum inchoatum est, deseri quod gestum est non oportet".
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Si quis opus quod perfecit adsignavit, deinde id fortuito casu aliquid passum sit, periculum ad eum qui fecit non pertinere imperator noster rescripsit.
Si quis rem aliquam voverit, voto obligatur. quae res personam voventis, non rem quae vovetur obligat. res enim, quae vovetur, soluta quidem liberat vota, ipsa vero sacra non efficitur.
Voto autem patres familiarum obligantur puberes sui iuris: filius enim familias vel servus sine patris dominive auctoritate voto non obligantur.
Si decimam quis bonorum vovit, decima non prius esse in bonis desinit, quam fuerit separata. et si forte qui decimam vovit decesserit ante sepositionem, heres ipsius hereditario nomine decimae obstrictus est: voti enim obligationem ad heredem transire constat.
Pactum est duorum consensus atque conventio, pollicitatio vero offerentis solius promissum. et ideo illud est constitutum, ut, si ob honorem pollicitatio fuerit facta, quasi debitum exigatur. sed et coeptum opus, licet non ob honorem promissum, perficere promissor eo cogetur, et est constitutum.
Si quis quam ex pollicitatione tradiderat rem municipibus vindicare velit, repellendus est a petitione: aequissimum est enim huiusmodi voluntates in civitates collatas paenitentia non revocari. sed et si desierint municipes possidere, dicendum erit actionem eis concedendam.
Propter incendium vel terrae motum vel aliquam ruinam, quae rei publicae contingit, si quis promiserit, tenetur.
Charidemo respondit ex epistula, quam muneris edendi gratia absens quis emisit, compelli eum ad editionem non posse.
Totiens locum habet deminutio pollicitationis in persona heredis, quotiens non est pollicitatio ob honorem facta. ceterum si ob honorem facta sit, aeris alieni loco habetur et in heredum persona non minuitur.
Si quis pecuniam ob honorem promiserit coeperitque solvere, eum debere quasi coepto opere imperator noster antoninus rescripsit.
Non tantum masculos, sed etiam feminas, si quid ob honores pollicitatae sunt, debere implere sciendum est: et ita rescripto imperatoris nostri et divi patris eius continetur.
Si cui res publica necessitatem imposuerit statuarum principi ponendarum, qui non promisit, non esse ei necesse obtemperare rescriptis imperatoris nostri et divi patris eius continetur.
Ob casum, quem civitas passa est, si quis promiserit se quid facturum: etsi non inchoaverit, omnimodo tenetur, ut divus severus dioni rescripsit.
De pollicitationibus in civitatem factis iudicum cognitionem esse divi fratres flavio celso in haec verba rescripserunt: "probe faciet statius rufinus, si opus proscaeni, quod se gabinis exstructurum promisit, quod tandem adgressus fuerat, perficiat. nam etsi adversa fortuna usus in triennio a praefecto urbis relegatus esset, tamen gratiam muneris, quod sponte optulit, minuere non debet, cum et absens per amicum perficere opus istud possit. quod si detrectat, actores constituti, qui legitime pro civitate agere possint, nomine publico adire adversus eum iudices poterunt: qui cum primum potuerint, priusquam in exilium proficiscatur, cognoscent et, si opus perfici ab eo debere constituerint, oboedire eum rei publicae ob hanc causam iubebunt, aut prohibebunt distrahi fundum, quem in territorio gabiniorum habet".
Ex pollicitatione, quam quis ob honorem apud rem publicam fecit, ipsum quidem omnimodo in solidum teneri: heredem vero eius ob honorem quidem facta promissione in solidum, ob id vero, quod opus promissum coeptum est, si bona liberalitati solvendo non fuerint, extraneum heredem in quintam partem patrimonii defuncti, liberos in decimam teneri divi severus et antoninus rescripserunt. sed et ipsum donatorem pauperem factum ex promissione operis coepti quintam partem patrimonii sui debere divus pius constituit.
Septicia certamen patriae suae pollicendo sub hac condicione pollicita est, uti sors apud eam remaneat et ipsa usuras semissales ad praemia certantium resolvat, in haec verba: "filotimoumai kai kavierw agwna tetraetyrikon apo muriadwn triwn, to tou kefalaiou auty katexousa argurion kai asfalizomeny para tois dekaprwtois acioxrews epi tw telein me ton ec evous triwn muriadwn tokon, agwnovetountos kai prokavezomenou tou andros mou, ep' auvis de twn ec emou gennyvysomenwn teknwn. xwrysei de ho tokos eis ta avla twn vumelikwn, kavws an ef' hekastou avlymatos hy bouly horisy" . quaero, an possunt iniuriam pati filii septiciae, quo minus ipsi praesiderent certamini secundum verba condicionemque pollicitationis. herennius modestinus respondit, quo casu certaminis editio licita est, formam pollicitationi datam servandam esse.
Si quis ob honorem vel sacerdotium pecuniam promiserit et antequam honorem vel magistratum ineat, decedet, non oportere heredes eius conveniri in pecuniam, quam is ob honorem vel magistratum promiserat, principalibus constitutionibus cavetur, nisi forte ab eo vel ab ipsa re publica eo vivo opus fuerit inchoatum.
In privatis operibus invitis his qui fecerunt statuas aliis ponere non possumus, ut rescripto divi severi continetur.
Cum quidam, ne honoribus fungeretur, opus promisisset: honores subire cogendum quam operis instructionem divus antoninus rescripsit.
Imperatores antoninus et verus augusti rescripserunt opera exstruere debere eos, qui pro honore polliciti sunt, non pecunias pro his inferre cogi.
Item rescripserunt condiciones donationibus adpositas, quae in rem publicam fiunt, ita demum ratas esse, si utilitatis publicae interest: quod si damnosae sint, observari non debere. et ideo non observandum, quod defunctus certa summa legata vetuit vectigal exerceri. esse enim tolerabilia, quae vetus consuetudo comprobat.
Pomponius 6 epist. et var. lect.
Si quis sui alienive honoris causa opus facturum se in aliqua civitate promiserit, ad perficiendum tam ipse quam heres eius ex constitutione divi traiani obligatus est. sed si quis ob honorem opus facturum se civitate aliqua promiserit atque inchoaverit et priusquam perficeret, decesserit: heres eius extraneus quidem necesse habet aut perficere id aut partem quintam patrimonii relicti sibi ab eo, qui id opus facere instituerat, si ita mallet, civitati, in qua id opus fieri coeptum est, dare: is autem, qui ex numero liberorum est, si heres exstitit, non quintae partis, sed decimae concedendae necessitate adficitur. et haec divus antoninus constituit.
Ulpianus l.S. de off. curat. rei p.
Inter liberos nepotem quoque ex filia contineri divus pius rescripsit.