Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 50.15.0. De censibus.

Dig. 50.15.1pr.

Ulpianus 1 de cens.

Sciendum est esse quasdam colonias iuris italici, ut est in syria phoenice splendidissima tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis regionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum romanis percussit tenacissima: huic enim divus severus et imperator noster ob egregiam in rem publicam imperiumque romanum insignem fidem ius italicum dedit:

Dig. 50.15.1.1

Ulpianus 1 de cens.

Sed et berytensis colonia in eadem provincia augusti beneficiis gratiosa et ( ut divus hadrianus in quadam oratione ait) augustana colonia, quae ius italicum habet.

Dig. 50.15.1.2

Ulpianus 1 de cens.

Est et heliupolitana, quae a divo severo per belli civilis occasionem italicae coloniae rem publicam accepit.

Dig. 50.15.1.3

Ulpianus 1 de cens.

Est et laodicena colonia in syria coele, cui divus severus ius italicum ob belli civilis merita concessit. ptolemaeensium enim colonia, quae inter phoenicen et palaestinam sita est, nihil praeter nomen coloniae habet.

Dig. 50.15.1.4

Ulpianus 1 de cens.

Sed et emisenae civitati phoenices imperator noster ius coloniae dedit iurisque italici eam fecit.

Dig. 50.15.1.5

Ulpianus 1 de cens.

Est et palmyrena civitas in provincia phoenice prope barbaras gentes et nationes collocata.

Dig. 50.15.1.6

Ulpianus 1 de cens.

In palaestina duae fuerunt coloniae, caesariensis et aelia capitolina, sed neutra ius italicum habet.

Dig. 50.15.1.7

Ulpianus 1 de cens.

Divus quoque severus in sebastenam civitatem coloniam deduxit.

Dig. 50.15.1.8

Ulpianus 1 de cens.

In dacia quoque zernensium colonia a divo traiano deducta iuris italici est.

Dig. 50.15.1.9

Ulpianus 1 de cens.

Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item napocensis colonia et apulensis et patavissensium vicus, qui a divo severo ius coloniae impetravit.

Dig. 50.15.1.10

Ulpianus 1 de cens.

Est et in bithynia apamena et in ponto sinopensis.

Dig. 50.15.1.11

Ulpianus 1 de cens.

Est et in cilicia selinus et traianopolis.

Dig. 50.15.2

Ulpianus 28 ad sab.

Vitia priorum censuum editis novis professionibus evanescunt.

Dig. 50.15.3pr.

Ulpianus 2 de cens.

Aetatem in censendo significare necesse est, quia quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: veluti in syriis a quattuordecim annis masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo capitis obligantur. aetas autem spectatur censendi tempore.

Dig. 50.15.3.1

Ulpianus 2 de cens.

Rebus concessam immunitatem non habere [ debere] intercidere rescripto imperatoris nostri ad pelignianum recte expressum est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam extinguitur.

Dig. 50.15.4pr.

Ulpianus 3 de cens.

Forma censuali cavetur, ut agri sic in censum referantur. nomen fundi cuiusque: et in qua civitate et in quo pago sit: et quos duos vicinos proximos habeat. et arvum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum sit: vinea quot vites habeat: olivae quot iugerum et quot arbores habeant: pratum, quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse videantur: item silvae caeduae. omnia ipse qui defert aestimet.

Dig. 50.15.4.1

Ulpianus 3 de cens.

Illam aequitatem debet admittere censitor, ut officio eius congruat relevari eum, qui in publicis tabulis delato modo frui certis ex causis non possit. quare et si agri portio chasmate perierit, debebit per censitorem relevari. si vites mortuae sint vel arbores aruerint, iniquum eum numerum inseri censui: quod si exciderit arbores vel vites, nihilo minus eum numerum profiteri iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probaverit.

Dig. 50.15.4.2

Ulpianus 3 de cens.

Is vero, qui agrum in alia civitate habet, in ea civitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tributum in eam civitatem debet levare, in cuius territorio possidetur.

Dig. 50.15.4.3

Ulpianus 3 de cens.

Quamquam in quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum generaliter locis aut cum civitatibus immunitas sic data videtur, ut ad posteros transmittatur.

Dig. 50.15.4.4

Ulpianus 3 de cens.

Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit professus, actionem illi manere placet.

Dig. 50.15.4.5

Ulpianus 3 de cens.

In servis deferendis observandum est, ut et nationes eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur.

Dig. 50.15.4.6

Ulpianus 3 de cens.

Lacus quoque piscatorios et portus in censum dominus debet deferre.

Dig. 50.15.4.7

Ulpianus 3 de cens.

Salinae si [ sie] quae sunt in praediis, et ipsae in censum deferendae sunt.

Dig. 50.15.4.8

Ulpianus 3 de cens.

Si quis inquilinum vel colonum non fuerit professus, vinculis censualibus tenetur.

Dig. 50.15.4.9

Ulpianus 3 de cens.

Quae post censum editum nata aut postea quaesita sint, intra finem operis consummati professionibus edi possunt.

Dig. 50.15.4.10

Ulpianus 3 de cens.

Si quis veniam petierit, ut censum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognoverit se non debuisse hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.

Dig. 50.15.5pr.

Papinianus 19 resp.

Cum possessor unus expediendi negotii causa tributorum iure conveniretur, adversus ceteros, quorum aeque praedia tenentur, ei qui conventus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo praediorum pecuniam tributi conferant. nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pecuniam suam reciperaverit, quia nominum venditorum pretium acceptum videtur.

Dig. 50.15.5.1

Papinianus 19 resp.

Qui non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex divi pii antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere voluit.

Dig. 50.15.5.2

Papinianus 19 resp.

Pro pecunia tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur, oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa praeteriti temporis, quod heres solvendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus fuerat.

Dig. 50.15.6

Celsus 25 Dig.

Colonia philippensis iuris italici est.

Dig. 50.15.7

Gaius 6 ad l. iul. et pap.

Iuris italici sunt trwas byrutos durraxion.

Dig. 50.15.8pr.

Paulus 2 de cens.

In lusitania pacenses et emeritenses iuris italici sunt. idem ius valentini et licitani habent: barcinonenses quoque ibidem immunes sunt.

Dig. 50.15.8.1

Paulus 2 de cens.

Lugdunenses galli, item viennenses in narbonensi iuris italici sunt.

Dig. 50.15.8.2

Paulus 2 de cens.

In germania inferiore agrippinenses iuris italici sunt.

Dig. 50.15.8.3

Paulus 2 de cens.

Laodicia in syria et berytos in phoenice iuris italici sunt et solum earum.

Dig. 50.15.8.4

Paulus 2 de cens.

Eiusdem iuris et tyriorum civitas a divis severo et antonino facta est.

Dig. 50.15.8.5

Paulus 2 de cens.

Divus antoninus antiochenses colonos fecit salvis tributis.

Dig. 50.15.8.6

Paulus 2 de cens.

Imperator noster antoninus civitatem emisenorum coloniam et iuris italici fecit.

Dig. 50.15.8.7

Paulus 2 de cens.

Divus vespasianus caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris italici essent, sed tributum his remisit capitis: sed divus titus etiam solum immune factum interpretatus est. similes his capitulenses esse videntur.

Dig. 50.15.8.8

Paulus 2 de cens.

In provincia macedonia dyrracheni, cassandrenses, philippenses, dienses, stobenses iuris italici sunt.

Dig. 50.15.8.9

Paulus 2 de cens.

In provincia asia duae sunt iuris italici, troas et parium.

Dig. 50.15.8.10

Paulus 2 de cens.

In pisidia eiusdem iuris est colonia antiochensium.

Dig. 50.15.8.11

Paulus 2 de cens.

In africa carthago, utica, leptis magna a divis severo et antonino iuris italici factae sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License