Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 50.17.0. De diversis regulis iuris antiqui.
Regula est, quae rem quae est breviter enarrat. non ex regula ius sumatur, sed ex iure quod est regula fiat. per regulam igitur brevis rerum narratio traditur, et, ut ait sabinus, quasi causae coniectio est, quae simul cum in aliquo vitiata est, perdit officium suum.
Feminae ab omnibus officiis civilibus vel publicis remotae sunt et ideo nec iudices esse possunt nec magistratum gerere nec postulare nec pro alio intervenire nec procuratores existere.
Item impubes omnibus officiis civilibus debet abstinere.
Eius est nolle, qui potest velle.
Velle non creditur, qui obsequitur imperio patris vel domini.
In negotiis contrahendis alia causa habita est furiosorum, alia eorum qui fari possunt, quamvis actum rei non intellegerent: nam furiosus nullum negotium contrahere potest, pupillus omnia tutore auctore agere potest.
Non vult heres esse, qui ad alium transferre voluit hereditatem.
Ius nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse: earumque rerum naturaliter inter se pugna est "testatus" et "intestatus".
Iura sanguinis nullo iure civili dirimi possunt.
Semper in obscuris quod minimum est sequimur.
Secundum naturam est commoda cuiusque rei eum sequi, quem sequentur incommoda.
Id quod nostrum est sine facto nostro ad alium transferri non potest.
In testamentis plenius voluntates testantium interpretamur.
Non videtur cepisse, qui per exceptionem a petitione removetur.
In omnibus obligationibus, in quibus dies non ponitur, praesenti die debetur.
Is, qui actionem habet ad rem reciperandam, ipsam rem habere videtur.
Imaginaria venditio non est pretio accedente.
Cum tempus in testamento adicitur, credendum est pro herede adiectum, nisi alia mens fuerit testatoris: sicuti in stipulationibus promissoris gratia tempus adicitur.
Quae legata mortuis nobis ad heredem nostrum transeunt, eorum commodum per nos his, quorum in potestate sumus, eodem casu adquirimus: aliter atque quod stipulati sumus. nam et sub condicione stipulantes omnimodo eis adquirimus, etiamsi liberatis nobis potestate domini condicio existat.
Qui cum alio contrahit, vel est vel debet esse non ignarus condicionis eius: heredi autem hoc imputari non potest, cum non sponte cum legatariis contrahit.
Non solet exceptio doli nocere his, quibus voluntas testatoris non refragatur.
Quotiens dubia interpretatio libertatis est, secundum libertatem respondendum erit.
Non debet, cui plus licet, quod minus est non licere.
In personam servilem nulla cadit obligatio.
Generaliter probandum est, ubicumque in bonae fidei iudiciis confertur in arbitrium domini vel procuratoris eius condicio, pro boni viri arbitrio hoc habendum esse.
Contractus quidam dolum malum dumtaxat recipiunt, quidam et dolum et culpam. dolum tantum: depositum et precarium. dolum et culpam mandatum, commodatum, venditum, pignori acceptum, locatum, item dotis datio, tutelae, negotia gesta: in his quidem et diligentiam. societas et rerum communio et dolum et culpam recipit. sed haec ita, nisi si quid nominatim convenit ( vel plus vel minus) in singulis contractibus: nam hoc servabitur, quod initio convenit ( legem enim contractus dedit), excepto eo, quod celsus putat non valere, si convenerit, ne dolus praestetur: hoc enim bonae fidei iudicio contrarium est: et ita utimur. animalium vero casus mortesque, quae sine culpa accidunt, fugae servorum qui custodiri non solent, rapinae, tumultus, incendia, aquarum magnitudines, impetus praedonum a nullo praestantur.
Quatenus cuius intersit, in facto, non in iure consistit.
Plus cautionis in re est quam in persona.
Qui potest invitis alienare, multo magis et ignorantibus et absentibus potest.
Nec ex praetorio nec ex sollemni iure privatorum conventione quicquam immutandum est, quamvis obligationum causae pactione possint immutari et ipso iure et per pacti conventi exceptionem: quia actionum modus vel lege vel per praetorem introductus privatorum pactionibus non infirmatur, nisi tunc, cum inchoatur actio, inter eos convenit.
Divus pius rescripsit eos, qui ex liberalitate conveniuntur, in id quod facere possunt condemnandos.
Quod initio vitiosum est, non potest tractu temporis convalescere.
Nuptias non concubitus, sed consensus facit.
Verum est neque pacta neque stipulationes factum posse tollere: quod enim impossibile est, neque pacto neque stipulatione potest comprehendi, ut utilem actionem aut factum efficere possit.
Quod attinet ad ius civile, servi pro nullis habentur: non tamen et iure naturali, quia, quod ad ius naturale attinet, omnes homines aequales sunt.
In eo, quod vel is qui petit vel is a quo petitur lucri facturus est, durior causa est petitoris.
Semper in stipulationibus et in ceteris contractibus id sequimur, quod actum est: aut, si non pareat quid actum est, erit consequens, ut id sequamur, quod in regione in qua actum est frequentatur. quid ergo, si neque regionis mos appareat, quia varius fuit? ad id, quod minimum est, redigenda summa est.
Nihil tam naturale est quam eo genere quidque dissolvere, quo colligatum est. ideo verborum obligatio verbis tollitur: nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur.
Culpa est immiscere se rei ad se non pertinenti.
Nemo, qui condemnare potest, absolvere non potest.
Sicuti poena ex delicto defuncti heres teneri non debeat, ita nec lucrum facere, si quid ex ea re ad eum pervenisset.
In omnibus causis pro facto accipitur id, in quo per alium morae sit, quo minus fiat.
Furiosi vel eius, cui bonis interdictum sit, nulla voluntas est.
Non debet actori licere, quod reo non permittitur.
In re obscura melius est favere repetitioni quam adventicio lucro.
Qui in alterius locum succedunt, iustam habent causam ignorantiae, an id quod peteretur deberetur. fideiussores quoque non minus quam heredes iustam ignorantiam possunt allegare. haec ita de herede dicta sunt, si cum eo agetur, non etiam si agat: nam plane qui agit, certus esse debet, cum sit in potestate eius, quando velit experiri, et ante debet rem diligenter explorare et tunc ad agendum procedere.
Nemo ex his, qui negant se debere, prohibetur etiam alia defensione uti, nisi lex impedit.
Quotiens concurrunt plures actiones eiusdem rei nomine, una quis experiri debet.
Totiens in heredem damus de eo quod ad eum pervenit, quotiens ex dolo defuncti convenitur, non quotiens ex suo.
Neque pignus neque depositum neque precarium neque emptio neque locatio rei suae consistere potest.
Privatorum conventio iuri publico non derogat.
Quod a quoquo poenae nomine exactum est, id eidem restituere nemo cogitur.
Consilii non fraudulenti nulla obligatio est: ceterum si dolus et calliditas intercessit, de dolo actio competit.
Socii mei socius meus socius non est.
Quidquid in calore iracundiae vel fit vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuit iudicium animi fuisse. ideoque brevi reversa uxor nec divortisse videtur.
Alterius circumventio alii non praebet actionem.
Culpa caret qui scit, sed prohibere non potest.
Non videtur quisquam id capere, quod ei necesse est alii restituere.
Non defendere videtur non tantum qui latitat, sed et is qui praesens negat se defendere aut non vult suscipere actionem.
Cuius per errorem dati repetitio est, eius consulto dati donatio est.
Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet.
Gaius 2 de testam. ad ed. urb.
Nullus videtur dolo facere, qui suo iure utitur.
Gaius 3 de legatis ad ed. urb.
Semper in dubiis benigniora praeferenda sunt.
Bona fides non patitur, ut bis idem exigatur.
Ex poenalibus causis non solet in patrem de peculio actio dari.
Heredem eiusdem potestatis iurisque esse, cuius fuit defunctus, constat.
Semper qui non prohibet pro se intervenire, mandare creditur. sed et si quis ratum habuerit quod gestum est, obstringitur mandati actione.
Domum suam reficere unicuique licet, dum non officiat invito alteri, in quo ius non habet.
Hereditas nihil aliud est, quam successio in universum ius quod defunctus habuerit.
Qui sine dolo malo ad iudicium provocat, non videtur moram facere.
Ea, quae raro accidunt, non temere in agendis negotiis computantur.
Ea est natura cavillationis, quam graeci swrityn appellant, ut ab evidenter veris per brevissimas mutationes disputatio ad ea, quae evidenter falsa sunt, perducatur.
Marcellus. desinit debitor esse is, qui nanctus est exceptionem iustam nec ab aequitate naturali abhorrentem.
Quotiens idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimum excipiatur, quae rei gerendae aptior est.
In omnibus causis id observatur, ut, ubi personae condicio locum facit beneficio, ibi deficiente ea beneficium quoque deficiat, ubi vero genus actionis id desiderat, ibi ad quemvis persecutio eius devenerit, non deficiat ratio auxilii.
Paulus l.S. de adsign. libert.
Invito beneficium non datur.
Nemo potest gladii potestatem sibi datam vel cuius alterius coercitionis ad alium transferre.
Omnia, quaecumque causae cognitionem desiderant, per libellum expediri non possunt.
Fructus rei est vel pignori dare licere.
Quo tutela redit, eo et hereditas pervenit, nisi cum feminae heredes intercedunt.
Nemo potest tutorem dare cuiquam nisi ei, quem in suis heredibus cum moritur habuit habiturusve esset, si vixisset.
Vi factum id videtur esse, qua de re quis cum prohibetur, fecit: clam, quod quisque, cum controversiam haberet habiturumve se putaret, fecit.
Quae in testamento ita sunt scripta, ut intellegi non possint, perinde sunt, ac si scripta non essent.
Nec paciscendo nec legem dicendo nec stipulando quisquam alteri cavere potest.
Non debet alteri per alterum iniqua condicio inferri.
Nemo potest mutare consilium suum in alterius iniuriam.
In totum omnia, quae animi destinatione agenda sunt, non nisi vera et certa scientia perfici possunt.
Mi, qui non recipiunt diem vel condicionem, veluti emancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur per temporis vel condicionis adiectionem. nonnumquam tamen actus supra scripti tacite recipiunt, quae aperte comprehensa vitium adferunt. nam si acceptum feratur ei, qui sub condicione promisit, ita demum egisse aliquid acceptilatio intellegitur, si obligationis condicio exstiterit: quae si verbis nominatim acceptilationis comprehendatur, nullius momenti faciet actum.
Generaliter cum de fraude disputatur, non quid non habeat actor, sed quid per adversarium habere non potuerit, considerandum est.
Fraudis interpretatio semper in iure civili non ex eventu dumtaxat, sed ex consilio quoque desideratur.
In toto iure generi per speciem derogatur et illud potissimum habetur, quod ad speciem derectum est.
Quae dubitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt.
Donari videtur, quod nullo iure cogente conceditur.
Non videntur rem amittere, quibus propria non fuit.
Cum amplius solutum est quam debebatur, cuius pars non invenitur quae repeti possit, totum esse indebitum intellegitur manente pristina obligatione.
Is natura debet, quem iure gentium dare oportet, cuius fidem secuti sumus.
In ambiguis pro dotibus respondere melius est.
Non est novum, ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus exstiterit, a quo initium capere non potuerunt.
Quotiens aequitatem desiderii naturalis ratio aut dubitatio iuris moratur, iustis decretis res temperanda est.
Non solet deterior condicio fieri eorum, qui litem contestati sunt, quam si non essent, sed plerumque melior:
Nemo enim in persequendo deteriorem causam, sed meliorem facit. denique post litem contestatam heredi quoque prospiceretur et heres tenetur ex omnibus causis.
Nulla intellegitur mora ibi fieri, ubi nulla petitio est.
Quamdiu possit valere testamentum, tamdiu legitimus non admittitur.
In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est.
Quotiens duplici iure defertur alicui successio, repudiato novo iure quod ante defertur, supererit vetus.
Si librarius in transscribendis stipulationis verbis errasset, nihil nocere, quo minus et reus et fideiussor teneretur.
Filius familias neque retinere neque reciperare neque apisci possessionem rei peculiaris videtur.
Non solent quae abundant vitiare scripturas.
Nemo dubitat solvendo videri eum qui defenditur.
In ambiguis orationibus maxime sententia spectanda est eius, qui eas protulisset.
Ea sola deportationis sententia aufert, quae ad fiscum perveniunt.
Quotiens utriusque causa lucri ratio vertitur, is praeferendus est, cuius in lucrum causa tempore praecedit.
Non potest improbus videri, qui ignorat quantum solvere debeat.
Omnia, quae iure contrahuntur, contrario iure pereunt.
Ubi lex duorum mensum fecit mentionem, et qui sexagensimo et primo die venerit, audiendus est: ita enim et imperator antoninus cum divo patre suo rescripsit.
Qui vetante praetore fecit, hic adversus edictum fecisse proprie dicitur.
Eius est actionem denegare, qui possit et dare.
Nemo de domo sua extrahi debet.
Si in duabus actionibus alibi summa maior, alibi infamia est, praeponenda est causa existimationis. ubi autem aequiperant, famosa iudicia, etsi summam inparem habent, pro paribus accipienda sunt.
Ubicumque causae cognitio est, ibi praetor desideratur.
Libertas inaestimabilis res est.
Fere in omnibus poenalibus iudiciis et aetati et imprudentiae succurritur.
Nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest.
In eo, quod plus sit, semper inest et minus.
Nemo alienae rei expromissor idoneus videtur, nisi si cum satisdatione.
Pupillus pati posse non intellegitur.
Ubi verba coniuncta non sunt, sufficit alterutrum esse factum.
Mulieribus tunc succurrendum est, cum defendantur, non ut facilius calumnientur.
Pupillum, qui proximus pubertati sit, capacem esse et furandi et iniuriae faciendae.
In heredem non solent actiones transire, quae poenales sunt ex maleficio, veluti furti, damni iniuriae, vi bonorum raptorum, iniuriarum.
Nihil interest, ipso iure quis actionem non habeat an per exceptionem infirmetur.
In toto et pars continetur.
In obscuris inspici solere, quod verisimilius est aut quod plerumque fieri solet.
Si quis obligatione liberatus sit, potest videri cepisse.
Non potest videri accepisse, qui stipulatus potest exceptione summoveri.
Nihil consensui tam contrarium est, qui ac bonae fidei iudicia sustinet, quam vis atque metus: quem comprobare contra bonos mores est.
Non capitur, qui ius publicum sequitur.
Non videntur qui errant consentire.
Praetor bonorum possessorem heredis loco in omni causa habet.
Qui in servitute est, usucapere non potest: nam cum possideatur, possidere non videtur.
Non alienat, qui dumtaxat omittit possessionem.
Nemo plus commodi heredi suo relinquit, quam ipse habuit.
Qui non facit quod facere debet, videtur facere adversus ea, quia non facit: et qui facit quod facere non debet, non videtur facere id quod facere iussus est.
Libertas omnibus rebus favorabilior est.
Nemo alieno nomine lege agere potest.
Temporaria permutatio ius provinciae non innovat.
Ubi non voce, sed praesentia opus est, mutus, si intellectum habet, potest videri respondere. idem in surdo: hic quidem et respondere potest.
Furiosus absentis loco est et ita pomponius libro primo epistularum scribit.
Favorabiliores rei potius quam actores habentur.
Nemo praedo est, qui pretium numeravit.
Locupletior non est factus, qui libertum adquisierit.
Cum de lucro duorum quaeratur, melior est causa possidentis.
Cum praetor in heredem dat actionem, quatenus ad eum pervenit, sufficit, si vel momento ad eum pervenit ex dolo defuncti.
In pari causa possessor potior haberi debet.
Hi, qui in universum ius succedunt, heredis loco habentur.
Nihil dolo creditor facit, qui suum recipit.
Cum principalis causa non consistit, ne ea quidem quae sequuntur locum habent.
Numquam actiones, praesertim poenales, de eadem re concurrentes alia aliam consumit.
Qui dolo desierit possidere, pro possidente damnatur, quia pro possessione dolus est.
Melior condicio nostra per servos fieri potest, deterior fieri non potest.
Non fraudantur creditores, cum quid non adquiritur a debitore, sed cum quid de bonis deminuitur.
Nemo ex suo delicto meliorem suam condicionem facere potest.
Ea, quae dari impossibilia sunt vel quae in rerum natura non sunt, pro non adiectis habentur.
Bona fides tantundem possidenti praestat, quantum veritas, quotiens lex impedimento non est.
Qui auctore iudice comparavit, bonae fidei possessor est.
Omnis hereditas, quamvis postea adeatur, tamen cum tempore mortis continuatur.
Numquam crescit ex post facto praeteriti delicti aestimatio.
Omnes actiones, quae morte aut tempore pereunt, semel inclusae iudicio salvae permanent.
Non videtur perfecte cuiusque id esse, quod ex casu auferri potest.
Absentia eius, qui rei publicae causa abest, neque ei neque alii damnosa esse debet.
Quod contra rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentia.
Uni duo pro solido heredes esse non possunt.
Qui tacet, non utique fatetur: sed tamen verum est eum non negare.
Quod ipsis qui contraxerunt obstat, et successoribus eorum obstabit.
Non omne quod licet honestum est.
In stipulationibus id tempus spectatur, quo contrahimus.
Nemo videtur fraudare eos, qui sciunt et consentiunt.
Quod quis dum servus est egit, proficere libero facto non potest.
Semper specialia generalibus insunt.
Cuius effectus omnibus prodest, eius et partes ad omnes pertinent.
Ex qua persona quis lucrum capit, eius factum praestare debet.
Parem esse condicionem oportet eius, qui quid possideat vel habeat, atque eius, cuius dolo malo factum sit, quo minus possideret vel haberet.
Nemo damnum facit, nisi qui id fecit, quod facere ius non habet.
Hoc iure utimur, ut quidquid omnino per vim fiat, aut in vis publicae aut in vis privatae crimen incidat.
In maleficio ratihabitio mandato comparatur.
In contractibus, quibus doli praestatio vel bona fides inest, heres in solidum tenetur.
Fere quibuscumque modis obligamur, isdem in contrarium actis liberamur, cum quibus modis adquirimus, isdem in contrarium actis amittimus. ut igitur nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est.
Cum par delictum est duorum, semper oneratur petitor et melior habetur possessoris causa. sicut fit, cum de dolo excipitur petitoris: neque enim datur talis replicatio petitori "aut si rei quoque in ea re dolo actum sit". illi debet permitti poenam petere, qui in ipsam non incidit.
Factum cuique suum, non adversario nocere debet.
Non videtur vim facere, qui iure suo utitur et ordinaria actione experitur.
In poenalibus causis benignius interpretandum est.
Invitus nemo rem cogitur defendere.
Cui damus actiones, eidem et exceptionem competere multo magis quis dixerit.
Cum quis in alii locum successerit, non est aequum ei nocere hoc, quod adversus eum non nocuit, in cuius locum successit.
Plerumque emptoris eadem causa esse debet circa petendum ac defendendum, quae fuit auctoris.
Quod cuique pro eo praestatur, invito non tribuitur.
Ad ea, quae non habent atrocitatem facinoris vel sceleris, ignoscitur servis, si vel dominis vel his, qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus et curatoribus obtemperaverint.
Semper qui dolo fecit, quo minus haberet, pro eo habendus est, ac si haberet.
In contractibus successores ex dolo eorum, quibus successerunt, non tantum in id quod pervenit, verum etiam in solidum tenentur, hoc est unusquisque pro ea parte qua heres est.
Creditor, qui permittit rem venire, pignus dimittit.
Non ut ex pluribus causis deberi nobis idem potest, ita ex pluribus causis idem possit nostrum esse.
Aliud est vendere, aliud vendenti consentire.
Refertur ad universos, quod publice fit per maiorem partem.
Absurdum est plus iuris habere eum, cui legatus sit fundus, quam heredem aut ipsum testatorem, si viveret.
In iure civili receptum est, quotiens per eum, cuius interest condicionem non impleri, fiat quo minus impleatur, perinde haberi, ac si impleta condicio fuisset. quod ad libertatem et legata et ad heredum institutiones perducitur. quibus exemplis stipulationes quoque committuntur, cum per promissorem factum esset, quo minus stipulator condicioni pareret.
Quae propter necessitatem recepta sunt, non debent in argumentum trahi.
Cui ius est donandi, eidem et vendendi et concedendi ius est.
Poenalia iudicia semel accepta in heredes transmitti possunt.
Cum quis possit alienare, poterit et consentire alienationi. cui autem donare non conceditur, probandum erit nec, si donationis causa consenserit, ratam eius voluntatem habendam.
Qui rem alienam defendit, numquam locuples habetur.
Non videntur data, quae eo tempore quo dentur accipientis non fiunt.
Qui iussu iudicis aliquid facit, non videtur dolo malo facere, qui parere necesse habet.
Rapienda occasio est, quae praebet benignius responsum.
Quod factum est cum in obscuro sit, ex affectione cuiusque capit interpretationem.
Is damnum dat, qui iubet dare: eius vero nulla culpa est, cui parere necesse sit.
Quod pendet, non est pro eo, quasi sit.
Factum a iudice, quod ad officium eius non pertinet, ratum non est.
Nemi ideo obligatur, quia recepturus est ab alio quod praestiterit.
In contrahenda venditione ambiguum pactum contra venditorem interpretandum est.
Ambigua autem intentio ita accipienda est, ut res salva actori sit.
In condemnatione personarum, quae in id quod facere possunt damnantur, non totum quod habent extorquendum est, sed et ipsarum ratio habenda est, ne egeant.
Cum verbum "restituas" lege invenitur, etsi non specialiter de fructibus additum est, tamen etiam fructus sunt restitendi.
Unicuique sua mora nocet. quod et in duobus reis promittendi observatur.
Dolo facit, qui petit quod redditurus est.
Qui potest facere, ut possit condicioni parere, iam posse videtur.
Quod quis si velit habere non potest, id repudiare non potest.
In his, quae officium per liberas fieri personas leges desiderant, servus intervenire non potest.
Non debeo melioris condicionis esse, quam auctor meus, a quo ius in me transit.
Non est singulis concedendum, quod per magistratum publice possit fieri, ne occasio sit maioris tumultus faciendi.
Infinita aestimatio est libertatis et necessitudinis.
Qui in ius dominiumve alterius succedit, iure eius uti debet.
Nemo videtur dolo exsequi, qui ignorat causam, cur non debeat petere.
Cum principalis causa non consistat, plerumque ne ea quidem, quae sequuntur, locum habent.
In obscura voluntate manumittentis favendum est libertati.
Quod iussu alterius solvitur, pro eo est, quasi ipsi solutum esset.
Si nemo subiit hereditatem, omnis vis testamenti solvitur.
Quod nullius esse potest, id ut alicuius fieret, nulla obligatio valet efficere.
Etsi nihil facile mutandum est ex sollemnibus, tamen ubi aequitas evidens poscit, subveniendum est.
Vani timoris iusta excusatio non est.
Inpossibilium nulla obligatio est.
Nihil peti potest ante id tempus, quo per rerum naturam persolvi possit: et cum solvendi tempus obligationi additur, nisi eo praeterito peti non potest.
Si quis praegnatem uxorem reliquit, non videtur sine liberis decessisse.
Ubi pugnantia inter se in testamento iuberentur, neutrum ratum est.
Quae rerum natura prohibentur, nulla lege confirmata sunt.
Pupillus nec velle nec nolle in ea aetate nisi adposita tutoris auctoritate creditur: nam quod animi iudicio fit, in eo tutoris auctoritas necessaria est.
Quod evincitur, in bonis non est.
Neratius consultus, an quod beneficium dare se quasi viventi caesar rescripserat, iam defuncto dedisse existimaretur, respondit non videri sibi principem, quod ei, quem vivere existimabat, concessisset, defuncto concessisse: quem tamen modum esse beneficii sui vellet, ipsius aestimationem esse.
Ea, quae in partes dividi non possunt, solida a singulis heredibus debentur.
In re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius.
Omnia fere iura heredum perinde habentur, ac si continuo sub tempus mortis heredes exstitissent.
Qui per successionem quamvis longissimam defuncto heredes constiterunt, non minus heredes intelleguntur, quam qui principaliter heredes existunt.
Expressa nocent, non expressa non nocent.
Privilegia quaedam causae sunt, quaedam personae. et ideo quaedam ad heredem transmittuntur, quae causae sunt: quae personae sunt, ad heredem non transeunt.
Modestinus l.S. de ritu nupt.
Semper in coniunctionibus non solum quid liceat considerandum est, sed et quid honestum sit.
Neque in interdicto neque in ceteris causis pupillo nocere oportet dolum tutoris, sive solvendo est sive non est.
Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non paruit.
Quotiens nihil sine captione investigari potest, eligendum est quod minimum habeat iniquitatis.
Omnia, quae ex testamento proficiscuntur, ita statum eventus capiunt, si initium quoque sine vitio ceperint.
Omnis definitio in iure civili periculosa est: parum est enim, ut non subverti posset.
Quod quis ex culpa sua damnum sentit, non intellegitur damnum sentire.
Minus est actionem habere quam rem.
Plerumque fit, ut etiam ea, quae nobis abire possint, proinde in eo statu sint, atque si non essent eius condicionis, ut abire possent. et ideo quod fisco obligamus, et vindicare interdum et alienare et servitutem in praedio imponere possumus.
Iure naturae aequum est neminem cum alterius detrimento et iniuria fieri locupletiorem.
Res iudicata pro veritate accipitur.
Non potest videri desisse habere, qui numquam habuit.
Servitutem mortalitati fere comparamus.
Quae ab initio inutilis fuit institutio, ex postfacto convalescere non potest.
Servus rei publicae causa abesse non potest.