Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 1.14.0. De officio praetorum.

Dig. 1.14.1

Ulpianus 26 ad sab.

Apud filium familias praetorem potest pater eius manumittere.

Dig. 1.14.2

Paulus 4 ad sab.

Sed etiam ipsum apud se emancipari vel in adoptionem dari placet.

Dig. 1.14.3

Ulpianus 38 ad sab.

Barbarius philippus cum servus fugitivus esset, romae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei servitutem obstetisse ait pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin verum est praetura eum functum. et tamen videamus: si servus quamdiu latuit, dignitate praetoria functus sit, quid dicemus? quae edixit, quae decrevit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem eorum, qui apud eum egerunt vel lege vel quo alio iure? et verum puto nihil eorum reprobari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus romanus servo decernere hanc potestatem, sed et si scisset servum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in imperatore observandum est.

Dig. 1.14.4

Ulpianus 1 de omn. trib.

Praetor neque tutorem neque specialem iudicem ipse se dare potest.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License