Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 1.19.0. De officio procuratoris caesaris vel rationalis.

Dig. 1.19.1pr.

Ulpianus 16 ad ed.

Quae acta gestaque sunt a procuratore caesaris, sic ab eo comprobantur, atque si a caesare gesta sunt.

Dig. 1.19.1.1

Ulpianus 16 ad ed.

Si rem caesaris procurator eius quasi rem propriam tradat, non puto eum dominium transferre: tunc enim transfert, cum negotium caesaris gerens consensu ipsius tradit. denique si venditionis vel donationis vel transactionis causa quid agat, nihil agit: non enim alienare ei rem caesaris, sed diligenter gerere commissum est.

Dig. 1.19.1.2

Ulpianus 16 ad ed.

Est hoc praecipuum in procuratore caesaris, quod et eius iussu servus caesaris adire hereditatem potest et, si caesar heres instituatur, miscendo se opulentae hereditati procurator heredem caesarem facit.

Dig. 1.19.2

Paulus 5 sent.

Quod si ea bona, ex quibus imperator heres institutus est, solvendo non sint, re perspecta consulitur imperator: heredis enim instituti in adeundis vel repudiandis huiusmodi hereditatibus voluntas exploranda est.

Dig. 1.19.3pr.

Callistratus 6 de cogn.

Curatores caesaris ius deportandi non habent, quia huius poenae constituendae ius non habent.

Dig. 1.19.3.1

Callistratus 6 de cogn.

Si tamen quasi tumultuosum vel iniuriosum adversus colonos caesaris prohibuerint in praedia caesariana accedere, abstinere debebit idque divus pius iulio rescripsit.

Dig. 1.19.3.2

Callistratus 6 de cogn.

Deinde neque redire cuiquam permittere possunt idque imperatores nostri severus et antoninus ad libellum hermiae rescripserunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License