Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER SECUNDUS

 

Dig. 2.1.0. De iurisdictione.

Dig. 2.1.1

Ulpianus 1 reg.

Ius dicentis officium latissimum est: nam et bonorum possessionem dare potest et in possessionem mittere, pupillis non habentibus tutores constituere, iudices litigantibus dare.

Dig. 2.1.2

Iavolenus 6 ex cass.

Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse videntur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit.

Dig. 2.1.3

Ulpianus 2 de off. quaest.

Imperium aut merum aut mixtum est. merum est imperium habere gladii potestatem ad animadvertendum facinorosos homines, quod etiam potestas appellatur. mixtum est imperium, cui etiam iurisdictio inest, quod in danda bonorum possessione consistit. iurisdictio est etiam iudicis dandi licentia.

Dig. 2.1.4

Ulpianus 1 ad ed.

Iubere caveri praetoria stipulatione et in possessionem mittere imperii magis est quam iurisdictionis.

Dig. 2.1.5

Iulianus 1 Dig.

More maiorum ita comparatum est, ut is demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio habet:

Dig. 2.1.6

Paulus 2 ad ed.

Et quia nec principaliter ei iurisdictio data est nec ipsa lex defert, sed confirmat mandatam iurisdictionem. ideoque si is, qui mandavit iurisdictionem, decesserit, antequam res ab eo, cui mandata est iurisdictio, geri coeperit, solvi mandatum labeo ait, sicut in reliquis causis.

Dig. 2.1.7pr.

Ulpianus 3 ad ed.

Si quis id, quod iurisdictionis perpetuae causa, non quod prout res incidit, in albo vel in charta vel in alia materia propositum erit, dolo malo corruperit: datur in eum quingentorum aureorum iudicium, quod populare est.

Dig. 2.1.7.1

Ulpianus 3 ad ed.

Servi quoque et filii familias verbis edicti continentur: sed et utrumque sexum praetor complexus est.

Dig. 2.1.7.2

Ulpianus 3 ad ed.

Quod si dum proponitur vel ante propositionem quis corruperit, edicti quidem verba cessabunt, pomponius autem ait sententiam edicti porrigendam esse ad haec.

Dig. 2.1.7.3

Ulpianus 3 ad ed.

In servos autem, si non defenduntur a dominis, et eos qui inopia laborant corpus torquendum est.

Dig. 2.1.7.4

Ulpianus 3 ad ed.

Doli mali autem ideo in verbis edicti fit mentio, quod, si per imperitiam vel rusticitatem vel ab ipso praetore iussus vel casu aliquis fecerit, non tenetur.

Dig. 2.1.7.5

Ulpianus 3 ad ed.

Hoc vero edicto tenetur et qui tollit, quamvis non corruperit: item et qui suis manibus facit et qui alii mandat. sed si alius sine dolo malo fecit, alius dolo malo mandavit, qui mandavit tenebitur: si uterque dolo malo fecerit, ambo tenebuntur: nam et si plures fecerint vel corruperint vel mandaverint, omnes tenebuntur:

Dig. 2.1.8

Gaius 1 ad ed.

Adeo quidem, ut non sufficiat unum eorum poenam luere.

Dig. 2.1.9

Paulus 3 ad ed.

Si familia alicuius album corruperit, non similiter hic edicitur ut in furto, ne in reliquos actio detur, si tantum dominus, cum defendere voluit, unius nomine praestiterit, quantum liber praestaret: fortasse quia hic et contempta maiestas praetoris vindicatur et plura facta intelleguntur: quemadmodum cum plures servi iniuriam fecerunt vel damnum dederunt, quia plura facta sunt, non ut in furto unum. octavenus hic quoque domino succurrendum ait: sed hoc potest dici, si dolo malo curaverint, ut ab alio album corrumperetur, quia tunc unum consilium sit, non plura facta. idem pomponius libro decimo notat.

Dig. 2.1.10

Ulpianus 3 ad ed.

Qui iurisdictioni praeest, neque sibi ius dicere debet neque uxori vel liberis suis neque libertis vel ceteris, quos secum habet.

Dig. 2.1.11pr.

Gaius 1 ad ed. provinc.

Si idem cum eodem pluribus actionibus agat, quarum singularum quantitas intra iurisdictionem iudicantis sit, coacervatio vero omnium excedat modum iurisdictionis eius: apud eum agi posse sabino cassio proculo placuit: quae sententia rescripto imperatoris antonini confirmata est.

Dig. 2.1.11.1

Gaius 1 ad ed. provinc.

Sed et si mutuae sunt actiones et alter minorem quantitatem, alter maiorem petat, apud eundem iudicem agendum est ei qui quantitatem minorem petit, ne in potestate calumniosa adversarii mei sit, an apud eum litigare possim.

Dig. 2.1.11.2

Gaius 1 ad ed. provinc.

Si una actio communis sit plurium personarum, veluti familiae erciscundae [ herciscundae], communi dividundo, finium regundorum, utrum singulae partes spectandae sunt circa iurisdictionem eius qui cognoscit, quod ofilio et proculo placet, quia unusquisque de parte sua litigat: an potius tota res, quia et tota res in iudicium venit et vel uni adiudicari potest, quod cassio et pegaso placet: et sane eorum sententia probabilis est.

Dig. 2.1.12

Ulpianus 18 ad ed.

Magistratibus municipalibus supplicium a servo sumere non licet, modica autem castigatio eis non est deneganda.

Dig. 2.1.13pr.

Ulpianus 51 ad sab.

Eum qui iudicare iubet magistratum esse oportet.

Dig. 2.1.13.1

Ulpianus 51 ad sab.

Magistratus autem vel is qui in potestate aliqua sit, ut puta proconsul vel praetor vel alii qui provincias regunt, iudicare iubere eo die, quo privati futuri essent, non possunt.

Dig. 2.1.14

Ulpianus 39 ad ed.

Est receptum eoque iure utimur, ut si quis maior vel aequalis subiciat se iurisdictioni alterius, possit ei et adversus eum ius dici.

Dig. 2.1.15

Ulpianus 2 de omn. trib.

Si per errorem alius pro alio praetor fuerit aditus, nihil valebit quod actum est. nec enim ferendus est qui dicat consensisse eos in praesidem, cum, ut iulianus scribit, non consentiant qui errent: quid enim tam contrarium consensui est quam error, qui imperitiam detegit?

Dig. 2.1.16

Ulpianus 3 de omn. trib.

Solet praetor iurisdictionem mandare: et aut omnem mandat aut speciem unam: et is cui mandata iurisdictio est fungetur vice eius qui mandavit, non sua.

Dig. 2.1.17

Ulpianus 1 opin.

Praetor sicut universam iurisdictionem mandare alii potest, ita et in personas certas vel de una specie potest, maxime cum iustam causam susceptae ante magistratum advocationis alterius partis habuerat.

Dig. 2.1.18

Africanus 7 quaest.

Si convenerit, ut alius praetor, quam cuius iurisdictio esset, ius diceret et priusquam adiretur mutata voluntas fuerit, procul dubio nemo compelletur eiusmodi conventioni stare.

Dig. 2.1.19pr.

Ulpianus 6 fideic.

Cum quaedam puella apud competentem iudicem litem susceperat, deinde condemnata erat, posteaque ad viri matrimonium alii iurisdictioni subiecti pervenerat, quaerebatur, an prioris iudicis sententia exsequi possit. dixi posse, quia ante fuerat sententia dicta: sed et si post susceptam cognitionem ante sententiam hoc eveniet, idem putarem, sententiaque a priore iudice recte fertur. quod generaliter et in omnibus huiuscemodi casibus observandum est.

Dig. 2.1.19.1

Ulpianus 6 fideic.

Quotiens de quantitate ad iurisdictionem pertinente quaeritur, semper quantum petatur quaerendum est, non quantum debeatur.

Dig. 2.1.20

Paulus 1 ad ed.

Extra territorium ius dicenti impune non paretur. idem est, et si supra iurisdictionem suam velit ius dicere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License