Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 2.4.0. De in ius vocando.
In ius vocare est iuris experiundi causa vocare.
In ius vocari non oportet neque consulem neque praefectum neque praetorem neque proconsulem neque ceteros magistratus, qui imperium habent, qui et coercere aliquem possunt et iubere in carcerem duci: nec pontificem dum sacra facit: nec eos qui propter loci religionem inde se movere non possunt: sed nec eum qui equo publico in causa publica transvehatur. praeterea in ius vocari non debet qui uxorem ducat aut eam quae nubat: nec iudicem dum de re cognoscat: nec eum dum quis apud praetorem causam agit: neque funus ducentem familiare iustave mortuo facientem:
Vel qui cadaver prosequuntur, quod etiam videtur ex rescripto divorum fratrum comprobatum esse:
Quique litigandi causa necesse habet in iure vel certo loco sisti: nec furiosos vel infantes.
Praetor ait: "parentem, patronum patronam, liberos parentes patroni patronae in ius sine permissu meo ne quis vocet".
Parentem hic utriusque sexus accipe: sed an in infinitum, quaeritur. quidam parentem usque ad tritavum appellari aiunt, superiores maiores dici: hoc veteres existimasse pomponius refert: sed gaius cassius omnes in infinitum parentes dicit, quod et honestius est et merito optinuit.
Parentes etiam eos accipi labeo existimat, qui in servitute susceperunt: nec tamen, ut severus dicebat, ad solos iustos liberos: sed et si volgo quaesitus sit filius, matrem in ius non vocabit,
Quia semper certa est, etiam si volgo conceperit: pater vero is est, quem nuptiae demonstrant.
Parentes naturales in ius vocare nemo potest: una est enim omnibus parentibus servanda reverentia.
Patris adoptivi parentes impune vocabit, quoniam hi eius parentes non sunt, cum his tantum cognatus fiat quibus et adgnatus.
Adoptivum patrem, quamdiu in potestate est, in ius vocare non potest iure magis potestatis quam praecepto praetoris, nisi sit filius qui castrense habuit peculium: tunc enim causa cognita permittetur. sed naturalem parentem ne quidem dum est in adoptiva familia in ius vocari.
"patronum", inquit, "patronam". patroni hic accipiendi sunt, qui ex servitute manumiserunt: vel si collusionem detexit: vel si qui praeiudicio pronuntietur esse libertus cum alioquin non fuerit, aut si iuravi eum libertum meum esse: quemadmodum per contrarium pro patrono non habebor, si contra me iudicatum est aut si me deferente iuraverit se libertum non esse.
Sed si ad iusiurandum adegi, ne uxorem ducat, ne nubat, impune in ius vocabor. et celsus quidem ait in tali liberto ius ad filium meum me vivo non transire: sed iulianus contra scribit. plerique iuliani sententiam probant. secundum quod eveniet, ut patronus quidem in ius vocetur, filius quasi innocens non vocetur.
Is quoque, qui ex causa fideicommissi manumittit, non debet in ius vocari, quamvis ut manumittat, in ius vocetur.
Sed si hac lege emi ut manumittam, et ex constitutione divi marci venit ad libertatem: cum sim patronus, in ius vocari non potero. sed si suis nummis emi et fidem fregi, pro patrono non habebor.
Prostituta contra legem venditionis venditorem habebit patronum, si hac lege venierat, ut si prostituta esset, fieret libera. at si venditor, qui manus iniectionem excepit, ipse prostituit, quoniam et haec pervenit ad libertatem, sub illo quidem, qui vendidit, libertatem consequitur, sed honorem haberi ei aequum non est, ut et Marcellus libro sexto digestorum existimat.
Patronum autem accipimus etiam si capite minutus sit: vel si libertus capite minutus, dum adrogetur per obreptionem. cum enim hoc ipso, quo adrogatur, celat condicionem, non id actum videtur ut fieret ingenuus.
Sed si ius anulorum accepit, puto eum reverentiam patrono exhibere debere, quamvis omnia ingenuitatis munia habet. aliud si natalibus sit restitutus: : nam princeps ingenuum facit.
Qui manumittitur a corpore aliquo vel collegio vel civitate, singulos in ius vocabit: nam non est illorum libertus. sed rei publicae honorem habere debet et si adversus rem publicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in ius sit vocaturus.
Liberos parentesque patroni patronaeque utriusque sexus accipere debemus.
Sed si per poenam deportationis ad peregrinitatem redactus sit patronus, putat pomponius eum amisisse honorem. sed si fuerit restitutus, erit ei etiam huius edicti commodum salvum.
Parentes patroni etiam adoptivi excipiuntur: sed tamdiu quamdiu adoptio durat.
Si filius meus in adoptionem datus sit, vocari a liberto meo in ius non poterit: sed nec nepos in adoptiva familia susceptus. sed si filius meus emancipatus adoptaverit filium, hic nepos in ius vocari poterit: nam mihi alienus est.
Liberos autem secundum cassium, ut in parentibus, et ultra trinepotem accipimus.
Si liberta ex patrono fuerit enixa, mutuo se ipsa et filius eius in ius non vocabunt.
Sin autem liberi patroni capitis accusaverunt libertum paternum vel in servitutem petierunt, nullus eis honor debetur.
Praetor ait: "in ius nisi permissu meo ne quis vocet". permissurus enim est, si famosa actio non sit vel pudorem non suggilat, qua patronus convenitur vel parentes. et totum hoc causa cognita debet facere: nam interdum etiam ex causa famosa, ut pedius putat, permittere debet patronum in ius vocari a liberto: si eum gravissima iniuria adfecit, flagellis forte cecidit.
Semper autem hunc honorem patrono habendum, etsi quasi tutor vel curator vel defensor vel actor interveniat patronus. sed si patroni tutor vel curator interveniat, impune posse eos in ius vocari pomponius scribit et verius est.
Quamvis non adiciat praetor causa cognita se poenale iudicium daturum, tamen labeo ait moderandam iurisdictionem: veluti si paeniteat libertum et actionem remittat: vel si patronus vocatus non venerit: aut si non invitus vocatus sit, licet edicti verba non patiantur.
Si libertus in ius vocaverit contra praetoris edictum filium patroni sui, quem ipse patronus in potestate habet: probandum est absente patre subveniendum esse filio qui in potestate est et ei poenalem in factum actionem, id est quinquaginta aureorum, adversus libertum competere.
Generaliter eas personas, quibus reverentia praestanda est, sine iussu praetoris in ius vocare non possumus.
Libertus a patrono reus constitutus, qui se defendere paratus pro tribunali praesidem provinciae frequenter interpellat, patronum accusatorem in ius non videtur vocare.
Libertus adversus patronum dedit libellum non dissimulato se libertum esse eius: an si ad desiderium eius rescribatur, etiam edicti poena remissa esse videtur? respondi non puto ad hunc casum edictum praetoris pertinere. neque enim qui libellum principi vel praesidi dat, in ius vocare patronum videtur.
Quaesitum est, an tutor pupilli nomine patronam suam sine permissu praetoris vocare possit. respondi eum, de quo quaeritur, pupilli nomine etiam in ius vocare patronam suam potuisse sine permissu praetoris.
Eum, pro quo quis apud officium cavit, exhibere cogitur. item eum qui apud acta exhibiturum se esse quem promisit, etsi officio non caveat, ad exhibendum tamen cogitur.
Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium atque receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret vim inferre videri.
Satisque poenae subire eum, si non defendatur et latitet, certum est, quod mittitur adversarius in possessionem bonorum eius. sed si aditum ad se praestet aut ex publico conspiciatur, recte in ius vocari eum iulianus ait.
Sed etiam ab ianua et balineo et theatro nemo dubitat in ius vocari licere.
Sed etsi is qui domi est interdum vocari in ius potest, tamen de domo sua nemo extrahi debet.
Neque impuberes puellas, quae alieno iuri subiectae essent, in ius vocare permissum est.
Qui in ius vocatus est, duobus casibus dimittendus est: si quis eius personam defendet, et si, dum in ius venitur, de re transactum fuerit.
Communis libertus licet plurium sit, debet a praetore petere, ut ei liceat vel quendam ex patronis in ius vocare, ne in poenam incidat ex edicto praetoris.
In eum, qui adversus ea fecerit, quinquaginta aureorum iudicium datur: quod nec heredi nec in heredem nec ultra annum datur.
Modestinus 1 de poen.
Si sine venia edicti impetrata libertus patronum in ius vocaverit, ex querella patroni vel supradictam poenam, id est quinquaginta aureos dat vel a praefecto urbi quasi inofficiosus castigatur, si inopia dinoscitur laborare.