Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 2.7.0. Ne quis eum qui in ius vocabitur vi eximat.

Dig. 2.7.1pr.

Ulpianus 5 ad ed.

Hoc edictum praetor proposuit, ut metu poenae compesceret eos, qui in ius vocatos vi eripiunt.

Dig. 2.7.1.1

Ulpianus 5 ad ed.

Denique pomponius scribit servi quoque nomine noxale iudicium reddendum, nisi sciente domino id fecit: tunc enim sine noxae deditione iudicium suscipiet.

Dig. 2.7.1.2

Ulpianus 5 ad ed.

Ofilius putat locum hoc edicto non esse, si persona, quae in ius vocari non potuit, exempta est, veluti parens et patronus ceteraeque personae: quae sententia mihi videtur verior. et sane si deliquit qui vocat, non deliquit qui exemit.

Dig. 2.7.2pr.

Paulus 4 ad ed.

Nam cum uterque contra edictum faciat, et libertus qui patronum vocat, et is qui patronum vi eximat: deteriore tamen loco libertus est, qui in simili delicto petitoris partes sustinet.

Dig. 2.7.2.1

Paulus 4 ad ed.

Eadem aequitas est in eo, qui alio quam quo debuerat in ius vocabatur: sed et fortius dicendum est non videri vi eximi eum, cui sit ius ibi non conveniri.

Dig. 2.7.3pr.

Ulpianus 5 ad ed.

Quod si servum quis exemit in ius vocatum, pedius putat cessare edictum, quoniam non fuit persona, quae in ius vocari potuit. quid ergo? ad exhibendum erit agendum.

Dig. 2.7.3.1

Ulpianus 5 ad ed.

Si quis ad pedaneum iudicem vocatum quem eximat, poena eius edicti cessabit.

Dig. 2.7.3.2

Ulpianus 5 ad ed.

Quod praetor praecepit "vi eximat": vi an et dolo malo? sufficit vi, quamvis dolus malus cesset.

Dig. 2.7.4pr.

Paulus 4 ad ed.

Sed eximendi verbum generale est, ut pomponius ait. eripere enim est de manibus auferre per raptum: eximere quoquo modo auferre. ut puta si quis non rapuerit quem, sed moram fecerit quo minus in ius veniret, ut actionis dies exiret vel res tempore amitteretur: videbitur exemisse, quamvis corpus non exemerit. sed et si eo loco retinuerit, non abduxit, his verbis tenetur.

Dig. 2.7.4.1

Paulus 4 ad ed.

Item si quis eum, qui per calumniam vocabatur, exemerit: constat eum hoc edicto teneri.

Dig. 2.7.4.2

Paulus 4 ad ed.

Praetor ait "neve faciat dolo malo, quo magis eximeretur": nam potest sine dolo malo id fieri, veluti cum iusta causa est exemptionis.

Dig. 2.7.5pr.

Ulpianus 5 ad ed.

Si per alium quis exemerit, hac clausula tenetur, sive praesens fuit sive absens.

Dig. 2.7.5.1

Ulpianus 5 ad ed.

In eum autem, qui vi exemit, in factum iudicium datur: quo non id continetur quod in veritate est, sed quanti ea res est ab actore aestimata, de qua controversia est. hoc enim additum est, ut appareat etiam si calumniator quis sit, tamen hanc poenam eum persequi.

Dig. 2.7.5.2

Ulpianus 5 ad ed.

Docere autem debet quis per hanc exemptionem factum quo minus in ius produceretur. ceterum si nihilo minus productus est, cessat poena: quoniam verba cum effectu sunt accipienda.

Dig. 2.7.5.3

Ulpianus 5 ad ed.

Hoc iudicium in factum est: et si plures deliquerint in singulos dabitur, et nihilo minus manet qui exemptus est obligatus:

Dig. 2.7.5.4

Ulpianus 5 ad ed.

Heredibus autem ita dabitur, si eorum intersit: neque autem in heredem neque post annum dabitur.

Dig. 2.7.6

Ulpianus 35 ad ed.

Is qui debitorem vi exemit, si solverit, reum non liberat, quia poenam suam solvit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License