Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 2.10.0. De eo per quem factum erit quominus quis in iudicio sistat.

Dig. 2.10.1pr.

Ulpianus 7 ad ed.

Aequissimum putavit praetor dolum eius coercere, qui impedit aliquem iudicio sisti.

Dig. 2.10.1.1

Ulpianus 7 ad ed.

Fecisse autem dolo malo non tantum is putatur, qui suis manibus vel per suos retinuerit [ retinuit], verum qui alios quoque rogavit ut eum detinerent vel abducerent, ne iudicio sistat, sive scientes sive ignorantes quid esset quod comminisceretur.

Dig. 2.10.1.2

Ulpianus 7 ad ed.

Dolum autem malum sic accipimus, ut si quis venienti ad iudicium aliquid pronuntiaverit triste, propter quod is necesse habuerit ad iudicium non venire, teneatur ex hoc edicto: quamvis quidam putent sibi eum imputare, qui credulus fuit.

Dig. 2.10.1.3

Ulpianus 7 ad ed.

Si reus dolo actoris non steterit, non habebit reus adversus eum actionem ex hoc edicto, cum contentus esse possit exceptione, si ex stipulatu conveniatur de poena, quod ad iudicium non venerit. aliter atque si ab alio sit impeditus: nam actionem propositam adversus eum exercebit.

Dig. 2.10.1.4

Ulpianus 7 ad ed.

Si plures dolo fecerint, omnes tenentur: sed si unus praestitit poenam, ceteri liberantur, cum nihil intersit.

Dig. 2.10.1.5

Ulpianus 7 ad ed.

Servi nomine ex hac causa noxali iudicio agendum omnes consentiunt.

Dig. 2.10.1.6

Ulpianus 7 ad ed.

Et heredi datur, sed non ultra annum. adversus heredem autem hactenus puto dandam actionem, ut ex dolo defuncti heres non lucretur.

Dig. 2.10.2

Paulus 6 ad ed.

Si actoris servus domino sciente et cum possit non prohibente dolo fecerit, quo minus in iudicio sistam, ofilius dandam mihi exceptionem adversus dominum ait, ne ex dolo servi dominus lucretur. si vero sine voluntate domini servus hoc fecerit, sabinus noxale iudicium dandum ait nec factum servi domino obesse debere nisi hactenus, ut ipso careat: quando ipse nihil deliquit.

Dig. 2.10.3pr.

Iulianus 2 Dig.

Ex hoc edicto adversus eum, qui dolo fecit, quo minus quis in iudicium vocatus sistat, in factum actio competit quanti actoris interfuit eum sisti. in quo iudicio deducitur si quid amiserit actor ob eam rem: veluti si reus tempore dominium rei interim sibi adquirat aut actione liberatus fuerit.

Dig. 2.10.3.1

Iulianus 2 Dig.

Plane si is, qui dolo fecerit, quo minus in iudicio sistatur, solvendo non fuerit, aequum erit adversus ipsum reum restitutoriam actionem competere, ne propter dolum alienum reus lucrum faciat et actor damno adficiatur.

Dig. 2.10.3.2

Iulianus 2 Dig.

Si et stipulator dolo titii et promissor dolo maevi impeditus fuerit, quo minus in iudicio sistatur: uterque adversus eum, cuius dolo impeditus fuerit, actione in factum experietur.

Dig. 2.10.3.3

Iulianus 2 Dig.

Si et stipulator dolo promissoris et promissor dolo stipulatoris impeditus fuerit quo minus ad iudicium veniret: neutri eorum praetor succurrere debebit, ab utraque parte dolo compensando.

Dig. 2.10.3.4

Iulianus 2 Dig.

Si a fideiussore quinquaginta stipulatus fuero, si in iudicium reus non venerit, petiturus a reo centum, et dolo malo sempronii factum fuerit, ne in iudicium reus veniat: centum a sempronio consequar. tanti enim mea interfuisse videtur, quia, si venisset in iudicium, actio mihi centum adversus reum vel adversus heredem eius competebat, licet fideiussor minorem summam mihi promiserit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License