Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dig. 3.2.0. De his qui notantur infamia.

Dig. 3.2.1

Iulianus 1 ad ed.

Praetoris verba dicunt: " infamia notatur qui ab exercitu ignominiae causa ab imperatore eove, cui de ea re statuendi potestas fuerit, dimissus erit: qui artis ludicrae pronuntiandive causa in scaenam prodierit: qui lenocinium fecerit: qui in iudicio publico calumniae praevaricationisve causa quid fecisse iudicatus erit: qui furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo et fraude suo nomine damnatus pactusve erit: qui pro socio, tutelae, mandati depositi suo nomine non contrario iudicio damnatus erit: qui eam, quae in potestate eius esset, genero mortuo, cum eum mortuum esse sciret, intra id tempus, quo elugere virum moris est, antequam virum elugeret, in matrimonium collocaverit: eamve sciens quis uxorem duxerit non iussu eius, in cuius potestate est: et qui eum, quem in potestate haberet, eam, de qua supra comprehensum est, uxorem ducere passus fuerit: quive suo nomine non iussu eius in cuius potestate esset, eiusve nomine quem quamve in potestate haberet bina sponsalia binasve nuptias in eodem tempore constitutas habuerit. "

Dig. 3.2.2pr.

Ulpianus 6 ad ed.

Quod ait praetor: " qui ab exercitu dimissus erit": dimissum accipere debemus militem caligatum, vel si quis alius usque ad centurionem, vel praefectum cohortis vel alae vel legionis, vel tribunum sive cohortis sive legionis dimissus est. hoc amplius pomponius ait etiam eum, qui exercitui praeest, licet consularibus insignibus utitur, ignominiae causa ab imperatore missum hac nota laborare: ergo et si dux cum exercitui praeest dimissus erit, notatur, et si princeps dimiserit et adiecerit ignominiae causa se mittere, ut plerumque facit, non dubitabis et ex edicto praetoris eum infamia esse notatum: non tamen si citra indignationem principis successor ei datus est.

Dig. 3.2.2.1

Ulpianus 6 ad ed.

Exercitum autem non unam cohortem neque unam alam dicimus, sed numeros multos militum: nam exercitui praeesse dicimus eum, qui legionem vel legiones cum suis auxiliis ab imperatore commissas administrat: sed hic etiam eum, qui ab aliquo numero militum missus est, quasi ab exercitu missum sic accipiemus.

Dig. 3.2.2.2

Ulpianus 6 ad ed.

" ignominiae causa missum " : hoc ideo adiectum est, quoniam multa genera sunt missionum. est honesta, quae emeritis stipendiis vel ante ab imperatore indulgetur: est causaria, quae propter valetudinem laboribus militiae solvit: est ignominiosa. ignominiosa autem missio totiens est, quotiens is qui mittit addidit nominatim ignominiae causa se mittere: semper enim debet addere, cur miles mittatur. sed et si eum exauctoraverit, id est insignia militaria detraxerit, inter infames efficit, licet non addidisset ignominiae causa se eum exauctorasse. est et quartum genus missionis, si quis evitandorum munerum causa militiam subisset: haec autem missio existimationem non laedit, ut est saepissime rescriptum.

Dig. 3.2.2.3

Ulpianus 6 ad ed.

Miles, qui lege iulia de adulteriis fuerit damnatus, ita infamis est, ut etiam ipsa sententia eum sacramento ignominiae causa solvat.

Dig. 3.2.2.4

Ulpianus 6 ad ed.

Ignominia autem missis neque in urbe neque alibi, ubi imperator est, morari licet.

Dig. 3.2.2.5

Ulpianus 6 ad ed.

Ait praetor: " qui in scaenam prodierit, infamis est". scaena est, ut labeo definit, quae ludorum faciendorum causa quolibet loco, ubi quis consistat moveaturque spectaculum sui praebiturus, posita sit in publico privatove vel in vico, quo tamen loco passim homines spectaculi causa admittantur. eos enim, qui quaestus causa in certamina descendunt et omnes propter praemium in scaenam prodeuntes famosos esse pegasus et nerva filius responderunt.

Dig. 3.2.3

Gaius 1 ad ed. provinc.

Qui autem operas suas locavit, ut prodiret artis ludicrae causa neque prodit, non notatur: quia non est ea res adeo turpis, ut etiam consilium puniri debeat.

Dig. 3.2.4pr.

Ulpianus 6 ad ed.

Athletas autem sabinus et cassius responderunt omnino artem ludicram non facere: virtutis enim gratia hoc facere. et generaliter ita omnes opinantur et utile videtur, ut neque thymelici neque xystici neque agitatores nec qui aquam equis spargunt ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deserviunt, ignominiosi habeantur.

Dig. 3.2.4.1

Ulpianus 6 ad ed.

Designatores autem, quos graeci brabeutas appellant, artem ludicram non facere celsus probat, quia ministerium, non artem ludicram exerceant. et sane locus iste hodie a principe non pro modico beneficio datur.

Dig. 3.2.4.2

Ulpianus 6 ad ed.

Ait praetor: " qui lenocinium fecerit". lenocinium facit qui quaestuaria mancipia habuerit: sed et qui in liberis hunc quaestum exercet, in eadem causa est. sive autem principaliter hoc negotium gerat sive alterius negotiationis accessione utatur ( ut puta si caupo fuit vel stabularius et mancipia talia habuit ministrantia et occasione ministerii quaestum facientia: sive balneator fuerit, velut in quibusdam provinciis fit, in balineis ad custodienda vestimenta conducta habens mancipia hoc genus observantia in officina), lenocinii poena tenebitur.

Dig. 3.2.4.3

Ulpianus 6 ad ed.

Pomponius et eum, qui in servitute peculiaria mancipia prostituta habuit, notari post libertatem ait.

Dig. 3.2.4.4

Ulpianus 6 ad ed.

Calumniator ita demum notatur, si fuerit calumniae causa damnatus: neque enim sufficit calumniatum: item praevaricator. praevaricator autem est quasi varicator, qui diversam partem adiuvat prodita causa sua: quod nomen labeo a varia certatione tractum ait, nam qui praevaricatur, ex utraque parte constitit, quin immo ex adversa.

Dig. 3.2.4.5

Ulpianus 6 ad ed.

Item " si qui furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo malo suo nomine damnatus pactusve erit" simili modo infames sunt,

Dig. 3.2.5

Paulus 5 ad ed.

Quoniam intellegitur confiteri crimen qui paciscitur.

Dig. 3.2.6pr.

Ulpianus 6 ad ed.

" furti" accipe sive manifesti sive nec manifesti.

Dig. 3.2.6.1

Ulpianus 6 ad ed.

Sed si furti vel aliis famosis actionibus quis condemnatus provocavit, pendente iudicio nondum inter famosos habetur: si autem omnia tempora provocationis lapsa sunt, retro infamis est: quamvis si iniusta appellatio eius visa sit, hodie notari puto, non retro notatur.

Dig. 3.2.6.2

Ulpianus 6 ad ed.

Si quis alieno nomine condemnatus fuerit, non laborat infamia: et ideo nec procurator meus vel defensor vel tutor vel curator vel heres furti vel ex alia simili specie condemnatus infamia notabuntur, nec ego, si ab initio per procuratorem causa agitata est.

Dig. 3.2.6.3

Ulpianus 6 ad ed.

" pactusve" inquit " erit": pactum sic accipimus, si cum pretio quantocumque pactus est: alioquin et qui precibus impetravit ne secum ageretur erit notatus nec erit veniae ulla ratio, quod est inhumanum.

Dig. 3.2.6.4

Ulpianus 6 ad ed.

Qui iussu praetoris pretio dato pactus est, non notatur.

Dig. 3.2.6.4a

Ulpianus 6 ad ed.

Sed et si iureiurando delato iuraverit quis se non deliquisse, non erit notatus: nam quodammodo innocentiam suam iureiurando adprobavit.

Dig. 3.2.6.5

Ulpianus 6 ad ed.

" mandati condemnatus": verbis edicti notatur non solum qui mandatum suscepit, sed et is, qui fidem, quam adversarius secutus est, non praestat. ut puta fideiussi pro te et solvi: mandati te si condemnavero, famosum facio.

Dig. 3.2.6.6

Ulpianus 6 ad ed.

Illud plane addendum est, quod interdum et heres suo nomine damnatur et ideo infamis fit, si in deposito vel in mandato male versatus sit: non tamen in tutela vel pro socio heres suo nomine damnari potest, quia heres neque in tutelam neque in societatem succedit, sed tantum in aes alienum defuncti.

Dig. 3.2.6.7

Ulpianus 6 ad ed.

Contrario iudicio damnatus non erit infamis: nec immerito. nam in contrariis non de perfidia agitur, sed de calculo, qui fere iudicio solet dirimi.

Dig. 3.2.7

Paulus 5 ad ed.

In actionibus, quae ex contractu proficiscuntur, licet famosae sint et damnati notantur, attamen pactus non notatur, merito: quoniam ex his causis non tam turpis est pactio quam ex superioribus.

Dig. 3.2.8

Ulpianus 6 ad ed.

" genero" inquit"mortuo": merito adiecit praetor: " cum eum mortuum esse sciret", ne ignorantia puniatur. sed cum tempus luctus continuum est, merito et ignoranti cedit ex die mortis mariti: et ideo si post legitimum tempus cognovit, labeo ait ipsa die et sumere eam lugubria et deponere.

Dig. 3.2.9pr.

Paulus 5 ad ed.

Uxores viri lugere non compelluntur.

Dig. 3.2.9.1

Paulus 5 ad ed.

Sponsi nullus luctus est.

Dig. 3.2.10pr.

Paulus 8 ad ed.

Solet a principi impetrari, ut intra legitimum tempus mulieri nubere liceat.

Dig. 3.2.10.1

Paulus 8 ad ed.

Quae virum eluget, intra id tempus sponsam fuisse non nocet.

Dig. 3.2.11pr.

Ulpianus 6 ad ed.

Liberorum autem et parentium luctus impedimento nuptiis non est.

Dig. 3.2.11.1

Ulpianus 6 ad ed.

Etsi talis sit maritus, quem more maiorum lugeri non oportet, non posse eam nuptum intra legitimum tempus collocari: praetor enim ad id tempus se rettulit, quo vir elugeretur: qui solet elugeri propter turbationem sanguinis.

Dig. 3.2.11.2

Ulpianus 6 ad ed.

Pomponius eam, quae intra legitimum tempus partum ediderit, putat statim posse nuptiis se collocare: quod verum puto.

Dig. 3.2.11.3

Ulpianus 6 ad ed.

Non solent autem lugeri, ut neratius ait, hostes vel perduellionis damnati nec suspendiosi nec qui manus sibi intulerunt non taedio vitae, sed mala conscientia: si quis ergo post huiusmodi exitum mariti nuptum se collocaverit, infamia notabitur.

Dig. 3.2.11.4

Ulpianus 6 ad ed.

Notatur etiam " qui eam duxit", sed si sciens: ignorantia enim excusatur non iuris, sed facti. excusatur qui iussu eius, in cuius potestate erat, duxerit, et ipse, qui passus est ducere, notatur, utrumque recte: nam et qui obtemperavit, venia dignus est et qui passus est ducere, notari ignominia.

Dig. 3.2.12

Paulus 5 ad ed.

Qui iussu patris duxit, quamvis liberatus potestate patria eam retinuit, non notatur.

Dig. 3.2.13pr.

Ulpianus 6 ad ed.

Quid ergo si non ducere sit passus, sed posteaquam duxit ratum habuerit? ut puta initio ignoraverit talem esse, postea scit? non notabitur: praetor enim ad initium nuptiarum se rettulit.

Dig. 3.2.13.1

Ulpianus 6 ad ed.

Si quis alieno nomine bina sponsalia constituerit, non notatur, nisi eius nomine constituat, quem quamve in potestate haberet: certe qui filium vel filiam constituere patitur, quodammodo ipse videtur constituisse.

Dig. 3.2.13.2

Ulpianus 6 ad ed.

Quod ait praetor " eodem tempore " , non initium sponsaliorum eodem tempore factum accipiendum est, sed si in idem tempus concurrant.

Dig. 3.2.13.3

Ulpianus 6 ad ed.

Item si alteri sponsa, alteri nupta sit, ex sententia edicti punitur.

Dig. 3.2.13.4

Ulpianus 6 ad ed.

Cum autem factum notetur, etiam si cum ea quis nuptias vel sponsalia constituat, quam uxorem ducere vel non potest vel fas non est, erit notatus.

Dig. 3.2.13.5

Ulpianus 6 ad ed.

Ex compromisso arbiter infamiam non facit, quia non per omnia sententia est.

Dig. 3.2.13.6

Ulpianus 6 ad ed.

Quantum ad infamiam pertinet, multum interest, in causa quae agebatur causa cognita aliquid pronuntiatum sit an quaedam extrinsecus sunt elocuta: nam ex his infamia non irrogatur.

Dig. 3.2.13.7

Ulpianus 6 ad ed.

Poena gravior ultra legem imposita existimationem conservat, ut et constitutum est et responsum. ut puta si eum, qui parte bonorum multari debuit, praeses relegaverit: dicendum erit duriori sententia cum eo transactum de existimatione eius idcircoque non esse infamem. sed si in causa furti nec manifesti in quadruplum iudex condemnavit, oneratum quidem reum poena aucta, nam ex furto non manifesto in duplum conveniri debuit: verum hanc rem existimationem ei non conservasse, quamvis si in poena non pecuniaria eum onerasset, transactum cum eo videtur.

Dig. 3.2.13.8

Ulpianus 6 ad ed.

Crimen stellionatus infamiam irrogat damnato, quamvis publicum non est iudicium.

Dig. 3.2.14

Paulus 5 ad ed.

Servus, cuius nomine noxale iudicium dominus acceperit, deinde eundem liberum et heredem instituerit, ex eodem iudicio damnatus non est famosus, quia non suo nomine condemnatur: quippe cum initio lis in eum contestata non sit.

Dig. 3.2.15

Ulpianus 8 ad ed.

Notatur quae per calumniam ventris nomine in possessionem missa est, dum se adseverat praegnatem,

Dig. 3.2.16

Paulus 8 ad ed.

Cum non praegnas esset vel ex alio concepisset:

Dig. 3.2.17

Ulpianus 8 ad ed.

Debuit enim coerceri quae praetorem decepit. sed ea notatur, quae cum suae potestatis esset hoc facit.

Dig. 3.2.18

Gaius 3 ad ed. provinc.

Ea, quae falsa existimatione decepta est, non potest videri per calumniam in possessione fuisse.

Dig. 3.2.19

Ulpianus 8 ad ed.

Non alia autem notatur quam ea, de qua pronuntiatum est calumniae causa eam fuisse in possessionem missam. idque et in patre erit servandum, qui calumniae causa passus est filiam, quam in potestate habebat, in possessionem ventris nomine mitti.

Dig. 3.2.20

Papinianus 1 resp.

Ob haec verba sententiae praesidis provinciae " callido commento videris accusationis instigator fuisse" pudor potius oneratur, quam ignominia videtur irrogari: non enim qui exhortatur mandatoris opera fungitur.

Dig. 3.2.21

Paulus 2 resp.

Lucius titius crimen intendit gaio seio quasi iniuriam passus atque in eam rem testationem apud praefectum praetorio recitavit: praefectus fide non habita testationis nullam iniuriam lucium titium passum esse a gaio seio pronuntiavit. quaero, an testes, quorum testimonium reprobatum est, quasi ex falso testimonio inter infames habentur. paulus respondit nihil proponi, cur hi, de quibus quaeritur, infamium loco haberi debeant, cum non oportet ex sententia sive iusta sive iniusta pro alio habita alium praegravari.

Dig. 3.2.22

Marcellus 2 publ.

Ictus fustium infamiam non importat, sed causa, propter quam id pati meruit, si ea fuit, quae infamiam damnato irrogat. in ceteris quoque generibus poenarum eadem forma statuta est.

Dig. 3.2.23

Ulpianus 8 ad ed.

Parentes et liberi utriusque sexus nec non et ceteri adgnati vel cognati secundum pietatis rationem et animi sui patientiam, prout quisque voluerit, lugendi sunt: qui autem eos non eluxit, non notatur infamia.

Dig. 3.2.24

Ulpianus 6 ad ed.

Imperator severus rescripsit non offuisse mulieris famae quaestum eius in servitute factum.

Dig. 3.2.25pr.

Papinianus 2 quaest.

Exheredatum quoque filium luctum habere patris memoriae placuit, idemque et in matre iuris est, cuius hereditas ad filium non pertinet.

Dig. 3.2.25.1

Papinianus 2 quaest.

Si quis in bello ceciderit, etsi corpus eius non compareat, lugebitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License