Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 3.3.0. De procuratoribus et defensoribus.
Dig. 3.3.1pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Procurator est qui aliena negotia mandatu domini administrat.
Dig. 3.3.1.1
Ulpianus 9 ad ed.
Procurator autem vel omnium rerum vel unius rei esse potest constitutus vel coram vel per nuntium vel per epistulam: quamvis quidam, ut pomponius libro vicensimo quarto scribit, non putent unius rei mandatum suscipientem procuratorem esse: sicuti ne is quidem, qui rem perferendam vel epistulam vel nuntium perferendum suscepit, proprie procurator appellatur. sed verius est eum quoque procuratorem esse qui ad unam rem datus sit.
Dig. 3.3.1.2
Ulpianus 9 ad ed.
Usus autem procuratoris perquam necessarius est, ut qui rebus suis ipsi superesse vel nolunt vel non possunt, per alios possint vel agere vel conveniri.
Dig. 3.3.1.3
Ulpianus 9 ad ed.
Dari autem procurator et absens potest,
Dig. 3.3.2pr.
Paulus 8 ad ed.
Dummodo certus sit qui datus intellegetur et is ratum habuerit.
Dig. 3.3.2.1
Paulus 8 ad ed.
Furiosus non est habendus absentis loco, quia in eo animus deest, ut ratum habere non possit.
Dig. 3.3.3
Ulpianus 9 ad ed.
Item ad litem futuram et in diem et sub condicione et usque ad diem dari potest.
Dig. 3.3.4
Paulus 8 ad ed.
Et in perpetuum.
Dig. 3.3.5
Ulpianus 7 ad ed.
Praesens habetur et qui in hortis est.
Dig. 3.3.6
Paulus 6 ad ed.
Et qui in foro et qui in urbe et in continentibus aedificiis:
Dig. 3.3.7
Ulpianus 7 ad ed.
Et ideo procurator eius praesentis esse videtur.
Dig. 3.3.8pr.
Ulpianus 8 ad ed.
Filius familias et ad agendum dare procuratorem potest, si qua sit actio, qua ipse experiri potest: non solum si castrense peculium habeat, sed et quivis filius familias: ut puta iniuriam passus dabit ad iniuriarum actionem, si forte neque pater praesens sit nec patris procurator velit experiri, et erit iure ab ipso filio familias procurator datus. hoc amplius iulianus scribit et si filio familias patri per filium eius in eadem potestate manentem fiat iniuria neque avus praesens sit, posse patrem procuratorem dare ad ulciscendam iniuriam, quam nepos absentis passus est. ad defendendum quoque poterit filius familias procuratorem dare. sed et filia familias poterit dare procuratorem ad iniuriarum actionem. nam quod ad dotis exactionem cum patre dat procuratorem, supervacuum esse valerius severus scribit, cum sufficiat patrem dare ex filiae voluntate. sed puto, si forte pater absens sit vel suspectae vitae, quo casu solet filiae competere de dote actio, posse eam procuratorem dare. ipse quoque filius procurator dari poterit et ad agendum et ad defendendum.
Dig. 3.3.8.1
Ulpianus 8 ad ed.
Invitus procurator non solet dari. invitum accipere debemus non eum tantum qui contradicit, verum eum quoque qui consensisse non probatur.
Dig. 3.3.8.2
Ulpianus 8 ad ed.
Veterani procuratores fieri possunt: milites autem nec si velit adversarius procuratores dari possunt, nisi hoc tempore litis contestatae quocumque casu praetermissum est: excepto eo qui in rem suam procurator datus est, vel qui communem causam omnis sui numeri persequatur vel suscipit, quibus talis procuratio concessa est.
Dig. 3.3.8.3
Ulpianus 8 ad ed.
" procuratorem ad litem suscipiendam datum, pro quo consentiente dominus iudicatum solvi exposuit", praetor ait, " iudicium accipere cogam". verum ex causa non debebit compelli. ut puta inimicitiae capitales intervenerunt inter ipsum procuratorem et dominum: scribit iulianus debere in procuratorem denegari actionem. item si dignitas accesserit procuratori: vel rei publicae causa afuturus sit:
Dig. 3.3.9
Gaius 3 ad ed. provinc.
Aut si valetudinem aut si necessariam peregrinationem alleget:
Dig. 3.3.10
Ulpianus 8 ad ed.
Vel hereditas superveniens eum occupet: vel ex alia iusta causa. hoc amplius et si habeat praesentem dominum, non debere compelli procuratorem,
Dig. 3.3.11
Paulus 8 ad ed.
Si tamen dominus cogi possit.
Dig. 3.3.12
Gaius 3 ad ed. provinc.
Sed etiam ex his causis dicitur aliquando cogendum procuratorem iudicium accipere: veluti si dominus praesens non sit et actor adfirmet tractu temporis futurum ut res pereat.
Dig. 3.3.13
Ulpianus 8 ad ed.
Sed haec neque passim admittenda sunt neque destricte deneganda, sed a praetore causa cognita temperanda.
Dig. 3.3.14
Paulus 8 ad ed.
Si post datum procuratorem capitales inimicitiae intercesserunt, non cogendum accipere iudicium nec stipulationem ob rem non defensam committi, quoniam nova causa sit.
Dig. 3.3.15pr.
Ulpianus 8 ad ed.
Si defunctus sit dominus ante litem contestatam, iudicatum solvi stipulatione pro suo procuratore data, procurator compellendus est ad iudicium accipiendum: ita tamen si hoc dominus sciente procuratore et non contradicente fecit. quod si aliter actum est, inscium quidem procuratorem teneri satis incivile est, committitur autem ob rem non defensam stipulationis clausula.
Dig. 3.3.15.1
Ulpianus 8 ad ed.
Qui ad communi dividundo iudicium datus est, ad agendum item et ad defendendum videbitur datus duplici cautela interponenda.
Dig. 3.3.16
Paulus 8 ad ed.
Ante litem contestatam libera potestas est vel mutandi procuratoris vel ipsi domino iudicium accipiendi.
Dig. 3.3.17pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Post litem autem contestatam reus qui procuratorem dedit mutare quidem eum vel in se litem transferre a vivo procuratore vel in civitate manente potest, causa tamen prius cognita.
Dig. 3.3.17.1
Ulpianus 9 ad ed.
Non solum autem ipsi qui dedit procuratorem hoc permittitur, sed etiam heredi eius et ceteris successoribus.
Dig. 3.3.17.2
Ulpianus 9 ad ed.
In causae autem cognitione non solum haec versantur, quae supra diximus in procuratore non compellendo suscipere iudicium, verum et aetas.
Dig. 3.3.18
Modestinus 10 pand.
Aut religionis beneficium.
Dig. 3.3.19
Ulpianus 9 ad ed.
Item si suspectus sit procurator aut in vinculis aut in hostium praedonumve potestate,
Dig. 3.3.20
Paulus 8 ad ed.
Vel iudicio publico privatove vel valetudine vel maiore re sua distringatur.
Dig. 3.3.21
Gaius 3 ad ed. provinc.
Vel exilio, vel si latitet, vel inimicus postea fiat,
Dig. 3.3.22
Paulus 8 ad ed.
Aut adfinitate aliqua adversario iungatur, vel heres ei existat,
Dig. 3.3.23
Ulpianus 9 ad ed.
Aut longa peregrinatio et aliae similes causae impedimento sint,
Dig. 3.3.24
Paulus 8 ad ed.
Mutari debebit vel ipso procuratore postulante.
Dig. 3.3.25
Ulpianus 9 ad ed.
Quae omnia non solum ex parte rei, sed etiam in persona actoris observabuntur. sed si adversarius vel ipse procurator dicat dominum mentiri, apud praetorem haec finiri oportet. nec ferendus est procurator qui sibi adserit procurationem: nam hoc ipso suspectus est qui operam suam ingerit invito. nisi forte purgare magis convicium quam procurationem exsequi maluit. et hactenus erit audiendus, si dicat se procuratione quidem carere velle, sed si id inlaesa existimatione sua fiat: ceterum ferendus erit pudorem suum purgans. plane si dicat in rem suam se procuratorem datum et hoc probaverit, non debet carere propria lite. item si retentione aliqua procurator uti velit, non facile ab eo lis erit transferenda,
Dig. 3.3.26
Paulus 8 ad ed.
Nisi dominus ei solvere paratus sit.
Dig. 3.3.27pr.
Ulpianus 9 ad ed.
In causae cognitione etiam hoc versabitur, ut ita demum transferri a procuratore iudicium permittatur, si quis omnia iudicii ab eo transferre paratus sit. ceterum si velit quaedam transferre, quaedam relinquere, iuste procurator hanc inconstantiam recusabit. sed haec ita, si mandato domini procurator egit. ceterum si mandatum non est, cum neque in iudicium quicquam deduxerit, nec tu ea comprobasti: quae invito te acta sunt tibi non praeiudicant ideoque translatio earum litium non est tibi necessaria, ne alieno facto onereris. haec autem cognitio procuratoris mutandi praetoris est.
Dig. 3.3.27.1
Ulpianus 9 ad ed.
Si ex parte actoris litis transactio fiat, dicimus committi iudicatum solvi stipulationem a reo factam, idque et neratius probat et iulianus et hoc iure utimur: scilicet si dominus satis accepit. sed et si procurator satis accepit et transferatur iudicium in dominum: verius est committi et ex stipulatu actionem a procuratore in dominum transferri. sed et si a domino vel a procuratore in procuratorem iudicium transferatur, non dubitat Marcellus, quin committatur stipulatio. et haec vera sunt. et licet procuratori commissa sit stipulatio, tamen domino erit danda utilis ex stipulatu actio, directa penitus tollenda.
Dig. 3.3.28
Ulpianus 1 disp.
Si procurator meus iudicatum solvi satis acceperit, mihi ex stipulatu actio utilis est, sicuti iudicati actio mihi indulgetur. sed et si egit procurator meus ex ea stipulatione me invito, nihilo minus tamen mihi ex stipulatu actio tribuetur. quae res facit ut procurator meus ex stipulatu agendo exceptione debeat repelli: sicuti cum agit iudicati non in rem suam datus nec ad eam rem procurator factus. per contrarium autem si procurator meus iudicatus solvi satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur. sed et si defensor meus satisdederit, in me ex stipulatu actio non datur, quia nec iudicati mecum agi potest.
Dig. 3.3.29
Ulpianus 9 ad ed.
Si actor malit dominum potius convenire quam eum qui in rem suam procurator est, dicendum est ei licere.
Dig. 3.3.30
Paulus 1 sent.
Actoris procurator non in rem suam datus propter impensas quas in litem fecit potest desiderare, ut sibi ex iudicatione satisfiat, si dominus litis solvendo non sit.
Dig. 3.3.31pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Si quis, cum procuratorio nomine condemnatus esset, heres extiterit domino litis: iudicati actionem non recte recusabit. hoc si ex asse. sin autem ex parte heres extiterit et totum solverit, si quidem ei mandatum est hoc quoque ut solvat, mandati actionem adversus coheredes habebit: si non sit mandatum, negotiorum gestorum actio datur. quod est et si heres procurator non exstiterit et solverit.
Dig. 3.3.31.1
Ulpianus 9 ad ed.
Unius litis plurium personarum plures dari procuratores non est prohibitum.
Dig. 3.3.31.2
Ulpianus 9 ad ed.
Iulianus ait eum, qui dedit diversis temporibus procuratores duos, posteriorem dando priorem prohibuisse videri.
Dig. 3.3.32
Paulus 8 ad ed.
Pluribus procuratoribus in solidum simul datis occupantis melior condicio erit, ut posterior non sit in eo quod prior petit procurator.
Dig. 3.3.33pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Servum quoque et filium familias procuratorem posse habere aiunt. et quantum ad filium familias verum est: in servo subsistimus. et negotia quidem peculiaria servi posse gerere aliquem et hoc casu procuratorem eius esse admittimus, quod et labeoni videtur: actionem autem intendere vetamus.
Dig. 3.3.33.1
Ulpianus 9 ad ed.
Eum vero qui de statu suo litigat procuratorem habere posse non dubitamus non solum in administratione rerum, sed etiam in actionibus, quae ei vel adversus eum competant, ex possessione sive servitutis sive libertatis de suo statu litigat. ex contrario quoque eum procuratorem dari posse manifestum est.
Dig. 3.3.33.2
Ulpianus 9 ad ed.
Publice utile est absentes a quibuscumque defendi: nam et in capitalibus iudiciis defensio datur. ubicumque itaque absens quis damnari potest, ibi quemvis verba pro eo facientem et innocentiam excusantem audiri aequum est et ordinarium admittere: quod et ex rescripto imperatoris nostri apparet.
Dig. 3.3.33.3
Ulpianus 9 ad ed.
Ait praetor: " cuius nomine quis actionem dari sibi postulabit, is eum viri boni arbitratu defendat: et ei quo nomine aget id ratum habere eum ad quem ea res pertinet, boni viri arbitratu satisdet".
Dig. 3.3.33.4
Ulpianus 9 ad ed.
Aequum praetori visum est eum, qui alicuius nomine procurator experitur, eundem etiam defensionem suscipere.
Dig. 3.3.33.5
Ulpianus 9 ad ed.
Si quis in rem suam procurator interveniat, adhuc erit dicendum debere eum defendere: nisi forte ex necessitate fuerit factus.
Dig. 3.3.34
Gaius 3 ad ed. provinc.
Si quis in rem suam procuratorio nomine agit, veluti emptor hereditatis: an debeat invicem venditorem defendere? et placet, si bona fide et non in fraudem eorum qui invicem agere vellent gestum sit negotium, non oportere eum invicem defendere.
Dig. 3.3.35pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Sed et hae personae procuratorum debebunt defendere, quibus sine mandatu agere licet: ut puta liberi, licet sint in potestate, item parentes et fratres et adfines et liberti.
Dig. 3.3.35.1
Ulpianus 9 ad ed.
Patronus libertum et per procuratorem ut ingratum accusare potest et libertus per procuratorem respondere.
Dig. 3.3.35.2
Ulpianus 9 ad ed.
Non solum autem si actio postuletur a procuratore, sed et si praeiudicium vel interdictum, vel si stipulatione legatorum vel damni infecti velit caveri: debebit absentem defendere in competenti tribunali et eadem provincia. ceterum cogi eum etiam in provincia de roma abire vel e contrario vel a provincia in aliam provinciam et defendere durum est.
Dig. 3.3.35.3
Ulpianus 9 ad ed.
Defendere autem est id facere quod dominus in litem faceret, et cavere idonee: nec debebit durior condicio procuratoris fieri quam est domini, praeterquam in satisdando. praeter satisdationem procurator ita defendere videtur, si iudicium accipiat. unde quaesitum est apud iulianum, an compellatur, an vero sufficiat ob rem non defensam stipulationem committi. et iulianus scribit libro tertio digestorum compellendum accipere iudicium: nisi et agendum causa cognita recusaverit vel ex iusta causa remotus fuerit. defendere videtur procurator et si in possessionem venire patiatur, cum quis damni infecti satis vel legatorum desideret,
Dig. 3.3.36
Paulus 8 ad ed.
Vel in operis novi nuntiatione. sed et si servum ex causa noxali patiatur duci, defendere videtur: ita tamen, ut in his omnibus ratam rem dominum habiturum caveat.
Dig. 3.3.37pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Omnium autem actionum nomine debet defendere, etiam earum quae in heredem non dantur.
Dig. 3.3.37.1
Ulpianus 9 ad ed.
Unde est quaesitum: si adversarius plures intendat actiones et in singulas singuli existant defensores suscipere parati, videri eum recte defendi iulianus ait. quo iure nos uti pomponius scribit.
Dig. 3.3.38
Ulpianus 40 ad ed.
Non tamen eo usque procedendum erit, ut, si decem [ milia] petantur et exstant duo defensores parati in quina defendere, audiantur.
Dig. 3.3.39pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Non solum autem in actionibus et interdictis et in stipulationibus debet dominum defendere, verum in interrogationibus quoque, ut in iure interrogatus ex omnibus causis respondeat, ex quibus dominus. an igitur heres sit absens, respondere debebit et si responderit vel tacuerit, tenebitur.
Dig. 3.3.39.1
Ulpianus 9 ad ed.
Qui alieno nomine agit quamcumque actionem, id ratum habiturum eum ad quem ea res pertinebit cavere debet. sed interdum licet suo nomine procurator experiatur, tamen de rato debebit cavere, ut pomponius libro vicensimo quarto scribit. ut puta iusiurandum procuratori rettulit, iuravit absenti dari oportere: agit hoc iudicio suo nomine propter suum iusiurandum ( neque enim haec actio domino competere potuit): sed debebit de rato cavere. sed et si procuratori constitutum est et ex ea causa agat: dubitandum non est, quin locus sit de rato cautioni, idque pomponius scribit.
Dig. 3.3.39.2
Ulpianus 9 ad ed.
Quaeritur apud iulianum: utrum dominum solum ratam rem habere debet satisdare an etiam ceteros creditores? et ait dumtaxat de domino cavendum nec illis verbis " ad quem ea res pertinet" creditores contineri: nam nec ipsi domino haec incumbebat cautio.
Dig. 3.3.39.3
Ulpianus 9 ad ed.
Si de dote agat pater, cavere debet ratam rem filiam habituram: sed et defendere eam debet, ut et Marcellus scribit.
Dig. 3.3.39.4
Ulpianus 9 ad ed.
Si pater filii nomine iniuriarum agat, cum duae sint actiones una patris altera filii, cessat de rato cautio.
Dig. 3.3.39.5
Ulpianus 9 ad ed.
Si status controversiam cui faciat procurator, sive ex servitute in libertatem adversus eum quis litiget sive ipse ex libertate in servitutem petat, debet cavere ratam rem dominum habiturum. et ita edicto scriptum est, ut ex utroque latere quasi actor habeatur.
Dig. 3.3.39.6
Ulpianus 9 ad ed.
Est et casus, quo quis eiusdem actionis nomine et de rato caveat et iudicatum solvi. ut puta postulata est cognitio de in integrum restitutione, cum minor circumscriptus in venditione diceretur: alterius procurator existit: debet cavere hic procurator et ratam rem dominum habiturum, ne forte dominus reversus velit quid petere, item iudicatum solvi, ut si quid forte propter hanc restitutionem in integrum praestari adulescenti debeat, hoc praestetur. et haec ita pomponius libro vicensimo quinto ad edictum scribit.
Dig. 3.3.39.7
Ulpianus 9 ad ed.
Item ait, si suspectus tutor postuletur, defensorem eius oportere etiam de rato cavere, ne reversus ille velit retractare quod actum est. sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famae causa est, nisi constet ei a tutore mandatum nominatim, aut si etiam absente tutore, quasi non defenderetur, praetor erat cogniturus.
Dig. 3.3.40pr.
Ulpianus 9 ad ed.
Pomponius scribit non omnes actiones per procuratorem posse quem instituere. denique ut liberi, qui in potestate absentis dicuntur, ducantur, interdictum non posse desiderare ait nisi, ut iulianus ait, causa cognita, id est si et nominatim ei mandatum sit et pater valetudine vel alia iusta causa impediatur.
Dig. 3.3.40.1
Ulpianus 9 ad ed.
Si stipuletur procurator damni infecti vel legatorum, debebit de rato cavere.
Dig. 3.3.40.2
Ulpianus 9 ad ed.
Sed et is, qui quasi defensor in rem actione convenitur, praeter solitam satisdationem iudicatum solvi etiam de rato debet cavere. quid enim si hoc iudicio rem meam esse pronuntietur, reversus ille, cuius defensor extiterat, velit fundum vindicare: nonne ratum non videbitur habere quod iudicatum est? denique si verus procurator extitisset vel ipse praesens causam suam egisset et victus esset: si a me vindicaret, exceptione rei iudicatae summoveretur, et ita iulianus libro quinquagensimo digestorum scribit: nam cum iudicatur rem meam esse, simul iudicatur illius non esse.
Dig. 3.3.40.3
Ulpianus 9 ad ed.
Ratihabitionis autem satisdatio ante litis contestationem a procuratore exigitur: ceterum semel lite contestata non compelletur ad cautionem.
Dig. 3.3.40.4
Ulpianus 9 ad ed.
In his autem personis, in quibus mandatum non exigimus, dicendum est, si forte evidens sit contra voluntatem eos experiri eorum pro quibus interveniunt, debere eos repelli. ergo non exigimus ut habeant voluntatem vel mandatum, sed ne contraria voluntas probetur: quamvis de rato offerant cautionem.
Dig. 3.3.41
Paulus 9 ad ed.
Feminas pro parentibus agere interdum permittetur causa cognita, si forte parentes morbus aut aetas impediat, nec quemquam qui agat habeant.
Dig. 3.3.42pr.
Paulus 8 ad ed.
Licet in popularibus actionibus procurator dari non possit, tamen dictum est merito eum qui de via publica agit et privato damno ex prohibitione adficitur, quasi privatae actionis dare posse procuratorem. multo magis dabit ad sepulchri violati actionem is ad quem ea res pertinet.
Dig. 3.3.42.1
Paulus 8 ad ed.
Ad actionem iniuriarum ex lege cornelia procurator dari potest: nam etsi pro publica utilitate exercetur, privata tamen est.
Dig. 3.3.42.2
Paulus 8 ad ed.
Ea obligatio, quae inter dominum et procuratorem consistere solet, mandati actionem parit. aliquando tamen non contrahitur obligatio mandati: sicut evenit, cum in rem suam procuratorem praestamus eoque nomine iudicatum solvi promittimus: nam si ex ea promissione aliquid praestiterimus, non mandati, sed ex vendito si hereditatem vendidimus, vel ex pristina causa mandati agere debemus: ut fit cum fideiussor reum procuratorem dedit.
Dig. 3.3.42.3
Paulus 8 ad ed.
Is cui hereditas ex trebelliano senatus consulto restituta est heredem iure dabit procuratorem.
Dig. 3.3.42.4
Paulus 8 ad ed.
Sed et dominum pignoris creditor recte dabit procuratorem ad servianam.
Dig. 3.3.42.5
Paulus 8 ad ed.
Porro si uni ex reis credendi constitutum sit isque alium in constitutam pecuniam det, non negabimus posse dare. sed et ex duobus reis promittendi alter alterum ad defendendum procuratorem dabit.
Dig. 3.3.42.6
Paulus 8 ad ed.
Si plures heredes sint et familiae erciscundae aut communi dividundo agatur, pluribus eundem procuratorem non est permittendum dare, quoniam res expediri non potest circa adiudicationes et condemnationes: plane permittendum dare, si uni coheredi plures heredes existant.
Dig. 3.3.42.7
Paulus 8 ad ed.
Reo latitante post litem contestatam ita demum fideiussores eum defendere videbuntur, si vel unus ex his eum pro solido defendat, vel omnes vel qui ex his unum dederint in quem iudicium transferetur.
Dig. 3.3.43pr.
Paulus 9 ad ed.
Mutus et surdus per eum modum qui procedere potest procuratorem dare non prohibentur: forsitan et ipsi dantur non quidem ad agendum, sed ad administrandum.
Dig. 3.3.43.1
Paulus 9 ad ed.
Cum quaeretur, an alicui procuratorem habere liceat, inspiciendum erit, an non prohibeatur procuratorem dare, quia hoc edictum prohibitorium est.
Dig. 3.3.43.2
Paulus 9 ad ed.
In popularibus actionibus, ubi quis quasi unus ex populo agit, defensionem ut procurator praestare cogendus non est.
Dig. 3.3.43.3
Paulus 9 ad ed.
Is, qui curatorem alicui praesenti petat, non aliter audietur nisi adulto consentiente: quod si absenti, ratam rem eum habiturum necesse habet dare.
Dig. 3.3.43.4
Paulus 9 ad ed.
Poena non defendentis procuratoris haec est, ut denegetur ei actio.
Dig. 3.3.43.5
Paulus 9 ad ed.
Si procurator agat et praesens sit absentis servus, atilicinus ait servo cavendum, non procuratori.
Dig. 3.3.43.6
Paulus 9 ad ed.
Qui non cogitur defendere absentem, tamen si iudicatum solvi satisdedit defendendi absentis gratia, cogendum procuratorem iudicium accipere, ne decipiatur is qui satis accepit: nam eos, qui non coguntur rem defendere, post satisdationem cogi. labeo causa cognita temperandum, et si captio actoris sit propter temporis tractum, iudicium eum accipere cogendum: quod si aut adfinitas dirempta sit aut inimicitiae intercesserint aut bona absentis possideri coeperint.
Dig. 3.3.44
Ulpianus 7 disp.
Vel si longinquo sit afuturus vel alia iusta causa intervenerit,
Dig. 3.3.45pr.
Paulus 9 ad ed.
Non cogendum. sabinus autem nullas praetoris partes esse ad compellendum defendere, sed ex stipulatu ob rem non defensam agi posse: at si iustas causas habeat, cur iudicium accipere nolit, fideiussores non teneri, quia vir bonus arbitraturus non fuerit, ut qui iustam excusationem adferret, defendere cogeretur. sed et si satis non dedit, sed repromittenti ei creditum est, idem statuendum est.
Dig. 3.3.45.1
Paulus 9 ad ed.
Qui ita de publico agunt, ut et privatum commodum defendant, causa cognita permittuntur procuratorem dare, et postea alius agens exceptione repelletur.
Dig. 3.3.45.2
Paulus 9 ad ed.
Si procuratori opus novum nuntiatum sit isque interdicto utatur " ne ei vis fiat aedificanti", defensoris partes eum sustinere nec compelli cavere ratam rem dominum habiturum iulianus ait, et si satisdederit, non animadverto, inquit iulianus, quo casu stipulatio committatur.
Dig. 3.3.46pr.
Gaius 3 ad ed. provinc.
Qui proprio nomine iudicium accepisset, si vellet procuratorem dare, in quem actor transferat iudicium, audiri debet sollemniterque pro iudicatum solvi satisdatione cavere.
Dig. 3.3.46.1
Gaius 3 ad ed. provinc.
Ei qui defendit eum, cuius nomine ipse non agat, liberum est vel in unam rem defendere.
Dig. 3.3.46.2
Gaius 3 ad ed. provinc.
Qui alium defendit, satisdare cogitur: nemo enim alienae litis idoneus defensor sine satisdatione intellegitur.
Dig. 3.3.46.3
Gaius 3 ad ed. provinc.
Item quaeritur, si iudicium acceperit defensor et actor in integrum restitutus sit, an cogendus sit restitutorium iudicium accipere: et magis placet cogendum.
Dig. 3.3.46.4
Gaius 3 ad ed. provinc.
Procurator ut in ceteris quoque negotiis gerendis, ita et in litibus ex bona fide rationem reddere debet. itaque quod ex lite consecutus erit sive principaliter ipsius rei nomine sive extrinsecus ob eam rem, debet mandati iudicio restituere usque adeo, ut et si per errorem aut iniuriam iudicis non debitum consecutus fuerit, id quoque reddere debeat.
Dig. 3.3.46.5
Gaius 3 ad ed. provinc.
Item contra quod ob rem iudicatam procurator solverit, contrario mandati iudicio reciperare debet: poenam autem, quam ex suo delicto praestitit, reciperare non debet.
Dig. 3.3.46.6
Gaius 3 ad ed. provinc.
Litis impendia bona fide facta vel ab actoris procuratore vel a rei debere ei restitui aequitas suadet.
Dig. 3.3.46.7
Gaius 3 ad ed. provinc.
Si duobus mandata sit administratio negotiorum, quorum alter debitor sit mandatoris, an alter cum eo recte acturus sit? et utique recte: non enim ob id minus procurator intellegitur, quod is quoque cum quo agitur procurator sit.
Dig. 3.3.47
Iulianus 4 ad urs. ferocem.
Qui duos procuratores omnium rerum suarum reliquit, nisi nominatim praecepit ut alter ab altero pecuniam petat, non videtur mandatum utrilibet eorum dedisse.
Dig. 3.3.48
Gaius 3 ad ed. provinc.
Itaque, si hoc specialiter mandatum est, tunc excipiente eo cum quo agitur " si non mihi mandatum sit, ut a debitoribus peterem" actorem ita debere replicare" aut si mihi mandatum est ut a te peterem".
Dig. 3.3.49
Paulus 54 ad ed.
Ignorantis domini condicio deterior per procuratorem fieri non debet.
Dig. 3.3.50
Gaius 22 ad ed. provinc.
Quacumque ratione procurator tuus a me liberatus est, id tibi prodesse debet.
Dig. 3.3.51pr.
Ulpianus 60 ad ed.
Minor viginti quinque annis si defensor existat, ex quibus causis in integrum restitui possit, defensor idoneus non est, quia et ipsi et fideiussoribus eius per in integrum restitutionem succurritur.
Dig. 3.3.51.1
Ulpianus 60 ad ed.
Quoniam tamen defendere est eandem vicem quam reus subire, defensor mariti in amplius quam maritus facere possit non est condemnandus.
Dig. 3.3.51.2
Ulpianus 60 ad ed.
Is qui suscepit defensionem, etsi locupletissimus sit,
Dig. 3.3.52
Paulus 57 ad ed.
Etsi consularis sit,
Dig. 3.3.53
Ulpianus 60 ad ed.
Non videtur defendere, nisi satisdare fuerit paratus.
Dig. 3.3.54pr.
Paulus 50 ad ed.
Neque femina neque miles neque qui rei publicae causa afuturus est aut morbo perpetuo tenetur aut magistratum initurus est aut invitus iudicium pati non potest, idoneus defensor intellegitur.
Dig. 3.3.54.1
Paulus 50 ad ed.
Tutores, qui in aliquo loco administraverunt, eodem loco et defendi debent.
Dig. 3.3.55
Ulpianus 65 ad ed.
Procuratore in rem suam dato praeferendus non est dominus procuratori in litem movendam vel pecuniam suscipiendam: qui enim suo nomine utiles actiones habet, rite eas intendit.
Dig. 3.3.56
Ulpianus 66 ad ed.
Ad rem mobilem petendam datus procurator ad exhibendum recte aget.
Dig. 3.3.57pr.
Ulpianus 74 ad ed.
Qui procuratorem dat, ut confestim agat, is intellegendus est permittere procuratori et postea litem peragere.
Dig. 3.3.57.1
Ulpianus 74 ad ed.
Si quis remisit exceptionem procuratoriam, non poterit ex paenitentia eam opponere.
Dig. 3.3.58
Paulus 71 ad ed.
Procurator, cui generaliter libera administratio rerum commissa est, potest exigere, novare, aliud pro alio permutare.
Dig. 3.3.59
Paulus 10 ad plaut.
Sed et id quoque ei mandari videtur, ut solvat creditoribus.
Dig. 3.3.60
Paulus 4 resp.
Mandato generali non contineri etiam transactionem decidendi causa interpositam: et ideo si postea is qui mandavit transactionem ratam non habuit, non posse eum repelli ab actionibus exercendis.
Dig. 3.3.61
Paulus 1 ad plaut.
Plautius ait: procuratorem damnatum non debere conveniri, nisi aut in rem suam datus esset aut optulisset se, cum sciret cautum non esse, omnibus placuit. idem erit observandum et si defensoris loco cum satisdatione se liti optulerit.
Dig. 3.3.62
Pomponius 2 ex plaut.
Ad legatum petendum procurator datus si interdicto utatur adversus heredem de tabulis exhibendis, procuratoria exceptio, quasi non et hoc esset ei mandatum non obstat.
Dig. 3.3.63
Modestinus 6 diff.
Procurator totorum bonorum, cui res administrandae mandatae sunt, res domini neque mobiles vel immobiles neque servos sine speciali domini mandatu alienare potest, nisi fructus aut alias res, quae facile corrumpi possunt.
Dig. 3.3.64
Modestinus 3 reg.
Is, cuius nomine defensor exstiterit, si ante litem contestatam in praesentia fuerit et postulet suo nomine litem suscipere, causa cognita audiendus est.
Dig. 3.3.65
Modestinus l.S. de heuremat.
Si procuratorem absentem dominus satisdatione relevare velit, litteras suas ad adversarium derigere debebit, quibus significet, quem adversus eum procuratorem et in qua causa fecerit, ratumque se habiturum quod cum eo actum sit: hoc enim casu litteris eius adprobatis velut praesentis procuratorem intervenire intellegendum est. itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, ratum esse debet.
Dig. 3.3.66
Papinianus 9 quaest.
Si is qui stichum vel damam, utrum eorum ipse vellet, stipulatus est et ratum habeat, quod alterum procuratorio nomine titius petit: facit, ut res in iudicium deducta videatur, et stipulationem consumit.
Dig. 3.3.67
Papinianus 2 resp.
Procurator, qui pro evictione praediorum quae vendidit fidem suam adstrinxit, etsi negotia gerere desierit, obligationis tamen onere praetoris auxilio non levabitur: nam procurator, qui pro domino vinculum obligationis suscepit, onus eius frustra recusat.
Dig. 3.3.68
Papinianus 3 resp.
Quod procurator ex re domini mandato non refragante stipulatur, invito procuratore dominus petere non potest.
Dig. 3.3.69
Paulus 3 resp.
Paulus respondit etiam eum, qui ad litem suscipiendam procuratorem dedit, causae suae adesse non prohiberi.
Dig. 3.3.70
Scaevola 1 resp.
Pater filio suo pupillo tutorem dedit sempronium creditorem suum: is administrata tutela reliquit fratrem suum heredem, qui et ipse decessit et per fideicommissum nomen debitoris titio reliquit eique mandatae sunt actiones ab heredibus: quaero, cum tam tutelae actio quam pecuniae creditae ex hereditate sempronii descendant, an non aliter mandata actio ei detur, quam si defendat heredes, a quibus ei actiones mandatae sunt. respondi debere defendere.
Dig. 3.3.71
Paulus 1 sent.
Absens reus causas absentiae per procuratorem reddere potest.
Dig. 3.3.72
Paulus 1 manual.
Per procuratorem non semper adquirimus actiones, sed retinemus: veluti si reum conveniat intra legitimum tempus: vel si prohibeat opus novum fieri, ut interdictum nobis utile sit quod vi aut clam, nam et hic pristinum ius nobis conservat.
Dig. 3.3.73
Paulus l.S. de off. adsess.
Si reus paratus sit ante litem contestatam pecuniam solvere, procuratore agente quid fieri oportet? nam iniquum est cogi eum iudicium accipere. propter quod suspectus videri potest, qui praesente domino non optulit pecuniam? quid si tunc facultatem pecuniae non habuit, numquid cogi debeat iudicium accipere? quid enim si et famosa sit actio? sed hoc constat, ut ante litem contestatam praeses iubeat in aede sacra pecuniam deponi: hoc enim fit et in pupillaribus pecuniis. quod si lis contestata est, hoc omne officio iudicis dirimendum est.
Dig. 3.3.74
Ulpianus 4 opin.
Nec civitatis actor negotium publicum per procuratorem agere potest.
Dig. 3.3.75
Iulianus 3 Dig.
Qui absentem emptorem eundemque possessorem fundi defendebat et iudicium nomine eius accipiebat, postulabat a venditore fundi, ut ab eo defenderetur: venditor desiderabat caveri sibi ratam rem emptorem habiturum: puto eum venditori de rato satisdare debere, quia si fundum agenti restituerit, nihil prohibet dominum rem petere et cogi venditorem rursus defendere.
Dig. 3.3.76
Iulianus 5 ad minic.
Titius cum absentem defenderet, satisdedit et prius quam iudicium acciperet desiit reus solvendo esse: quam ob causam defensor recusabat iudicium in se reddi oportere. quaero, an id ei concedi oporteat. iulianus respondit: defensor cum satisdedit, domini loco habendus est. nec multum ei praestaturus est praetor, si eum non coegerit iudicium accipere, cum ad fideiussores eius iri possit et hi quidquid praestiterint a defensore consecuturi sint.
Dig. 3.3.77
Paulus 57 ad ed.
Omnis qui defenditur boni viri arbitratu defendendus est.
Dig. 3.3.78pr.
Africanus 6 quaest.
Et ideo non potest videri boni viri arbitratu litem defendere is, qui actorem frustrando efficiat, ne ad exitum controversia deducatur.
Dig. 3.3.78.1
Africanus 6 quaest.
Ad duas res petendas procurator datus si unam rem petat, exceptione non excluditur et rem in iudicium deducit.