Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 7.7.0. De operis servorum
Dig. 7.7.1
Paulus 2 ad ed.
Opera in actu consistit nec ante in rerum natura est, quam si dies venit, quo praestanda est, quemadmodum cum stipulamur " quod ex arethusa natum erit".
Dig. 7.7.2
Ulpianus 17 ad ed.
Operae servi legatae capitis minutione non amittuntur.
Dig. 7.7.3
Gaius 7 ad ed. provinc.
In hominis usu fructu operae sunt et ob operas mercedes.
Dig. 7.7.4
Gaius 2 de liberali c. ed. urb.
Fructus hominis in operis constitit et retro in fructu hominis operae sunt. et ut in ceteris rebus fructus deductis necessariis impensis intellegitur, ita et in operis servorum.
Dig. 7.7.5
Clementius 18 ad l. iul. et pap.
Operis servi legatis usum datum intellegi et ego didici et iulianus existimat.
Dig. 7.7.6pr.
Ulpianus 55 ad ed.
Cum de servi operis artificis agitur, pro modo restituendae sunt, sed mediastini secundum ministerium: et ita mela scribit.
Dig. 7.7.6.1
Ulpianus 55 ad ed.
Si minor annis quinque vel debilis servus sit vel quis alius, cuius nulla opera esse apud dominum potuit, nulla aestimatio fiet.
Dig. 7.7.6.2
Ulpianus 55 ad ed.
Item voluptatis vel affectionis aestimatio non habebitur, veluti si dilexerit eum dominus aut in deliciis habuerit.
Dig. 7.7.6.3
Ulpianus 55 ad ed.
Ceterum deductis necessariis impensis fiet aestimatio.