Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 12.3.0. De in litem iurando.

Dig. 12.3.1

Ulpianus 51 ad sab.

Rem in iudicio deductam non idcirco pluris esse opinamur, quia crescere condemnatio potest ex contumacia non restituentis per iusiurandum in litem: non enim res pluris fit per hoc, sed ex contumacia aestimatur ultra rei pretium.

Dig. 12.3.2

Paulus 13 ad sab.

Sive nostrum quid petamus sive ad exhibendum agatur, interdum quod intersit agentis solum aestimatur, veluti cum culpa non restituentis vel non exhibentis punitur: cum vero dolus aut contumacia non restituentis vel non exhibentis, quanti in litem iuraverit actor.

Dig. 12.3.3

Ulpianus 30 ad ed.

Nummis depositis iudicem non oportet in litem iusiurandum deferre, ut iuret quisque quod sua interfuit, cum certa sit nummorum aestimatio. nisi forte de eo quis iuret, quod sua interfuit nummos sibi sua die redditos esse: quid enim, si sub poena pecuniam debuit? aut sub pignore, quod, quia deposita ei pecunia adnegata est, distractum est?

Dig. 12.3.4pr.

Ulpianus 36 ad ed.

Videamus in tutelari causa quis iurare et adversus quem possit. et quidem ipse pupillus, si impubes est, non potest: hoc enim saepissime rescriptum est. sed nec tutorem cogendum vel matrem pupilli admittendam, etsi parata esset iurare, divi fratres rescripserunt: grave enim videbatur et ignorantes et invitos tutores sub alieni compendii emolumento etiam periurium anceps subire. curatores quoque pupilli vel adulescentis non esse cogendos in litem iurare rescriptis imperatoris nostri et divi patris eius continetur. si tamen tantam affectionem pupillo suo vel adulescenti tutores vel curatores praestare volunt, auctoritas iuris non refragabitur, quin iudicio, quod inter ipsos acceptum est, finis eiusmodi possit adhiberi. non enim ad suam utilitatem iurisiurandi referenda aestimatio est, sed ad domini, cuius nomine tutelae ratio postulatur. adulescens vero si velit iurare potest.

Dig. 12.3.4.1

Ulpianus 36 ad ed.

Deferre autem iusiurandum iudicem oportet: ceterum si alius detulerit iusiurandum vel non delato iuratum sit, nulla erit religio nec ullum iusiurandum: et ita constitutionibus expressum est imperatoris nostri et divi patris eius.

Dig. 12.3.4.2

Ulpianus 36 ad ed.

Iurare autem in infinitum licet. sed an iudex modum iuriiurando statuere possit, ut intra certam quantitatem iuretur, ne arrepta occasione in immensum iuretur, quaero. et quidem in arbitrio esse iudicis deferre iusiurandum nec ne constat: an igitur qui possit iusiurandum non deferre, idem possit et taxationem iuriiurando adicere, quaeritur: arbitrio tamen bonae fidei iudicis etiam hoc congruit.

Dig. 12.3.4.3

Ulpianus 36 ad ed.

Item videndum, an possit iudex, qui detulit iusiurandum, non sequi id, sed vel prorsus absolvere vel etiam minoris condemnare quam iuratum est: et magis est, ut ex magna causa et postea repertis probationibus possit.

Dig. 12.3.4.4

Ulpianus 36 ad ed.

Ex culpa autem non esse iusiurandum deferendum constat, sed aestimationem a iudice faciendam.

Dig. 12.3.5pr.

Marcianus 4 reg.

In actionibus in rem et in ad exhibendum et in bonae fidei iudiciis in litem iuratur.

Dig. 12.3.5.1

Marcianus 4 reg.

Sed iudex potest praefinire certam summam, usque ad quam iuretur: licuit enim ei a primo nec deferre.

Dig. 12.3.5.2

Marcianus 4 reg.

Item et si iuratum fuerit, licet iudici vel absolvere vel minoris condemnare.

Dig. 12.3.5.3

Marcianus 4 reg.

Sed in his omnibus ob dolum solum in litem iuratur, non etiam ob culpam: haec enim iudex aestimat.

Dig. 12.3.5.4

Marcianus 4 reg.

Plane interdum et in actione stricti iudicii in litem iurandum est, veluti si promissor stichi moram fecerit et stichus decesserit, quia iudex aestimare sine relatione iurisiurandi non potest rem quae non extat:

Dig. 12.3.6

Paulus 26 ad ed.

Alias, si ex stipulatu vel ex testamento agatur, non solet in litem iurari.

Dig. 12.3.7

Ulpianus 8 ad ed.

Volgo praesumitur alium in litem non debere iurare quam dominum litis: denique papinianus ait alium non posse iurare quam eum, qui litem suo nomine contestatus est.

Dig. 12.3.8

Marcellus 8 Dig.

Tutor rem adulti, quam possidet, restituere ei non vult: quaero, utrum quanti res est an quanti in litem iuratum fuerit condemnari debet, respondi: non est aequum pretio, id est quanti res est, litem aestimari, cum et contumacia punienda sit et arbitrio potius domini rei pretium statuendum sit potestate petitori in litem iurandi concessa.

Dig. 12.3.9

Iavolenus 15 ex cass.

Cum furti agitur, iurare ita oportet " tanti rem fuisse cum furtum factum sit", non adici " eo plurisve", quia quod res pluris est, utique tanti est.

Dig. 12.3.10

Callistratus 1 quaest.

In instrumentis, quae quis non exhibet, actori permittitur in litem iurare, quanti sua interest ea proferri, ut tanti condemnetur reus: idque etiam divus commodus rescripsit.

Dig. 12.3.11

Paulus 3 resp.

De periurio eius, qui ex necessitate iuris in litem iuravit, quaeri facile non solere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License