Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

LIBER TERTIUS DECIMUS

Dig. 13.1.0. De condictione furtiva.

Dig. 13.1.1

Ulpianus 18 ad sab.

In furtiva re soli domino condictio competit.

Dig. 13.1.2

Pomponius 16 ad sab.

Condictione ex causa furtiva et furiosi et infantes obligantur, cum heredes necessarii exstiterunt, quamvis cum eis agi non possit.

Dig. 13.1.3

Paulus 9 ad sab.

Si condicatur servus ex causa furtiva, id venire in condictionem certum est quod intersit agentis, veluti si heres sit institutus et periculum subeat dominus hereditatis perdendae. quod et iulianus scribit. item si mortuum hominem condicat, consecuturum ait pretium hereditatis.

Dig. 13.1.4

Ulpianus 41 ad sab.

Si servus vel filius familias furtum commiserit, condicendum est domino id quod ad eum pervenit: in residuum noxae servum dominus dedere potest.

Dig. 13.1.5

Paulus 9 ad sab.

Ex furtiva causa filio familias condici potest: numquam enim ea condictione alius quam qui fecit tenetur aut heres eius.

Dig. 13.1.6

Ulpianus 38 ad ed.

Proinde etsi ope consilio alicuius furtum factum sit, condictione non tenebitur, etsi furti tenetur.

Dig. 13.1.7pr.

Ulpianus 42 ad sab.

Si pro fure damnum decisum sit, condictionem non impediri verissimum est: decisione enim furti quidem actio, non autem condictio tollitur.

Dig. 13.1.7.1

Ulpianus 42 ad sab.

Furti actio poenam petit legitimam, condictio rem ipsam. ea res facit, ut neque furti actio per condictionem neque condictio per furti actionem consumatur. is itaque, cui furtum factum est, habet actionem furti et condictionem et vindicationem, habet et ad exhibendum actionem.

Dig. 13.1.7.2

Ulpianus 42 ad sab.

Condictio rei furtivae, quia rei habet persecutionem, heredem quoque furis obligat, nec tantum si vivat servus furtivus, sed etiam si decesserit: sed et si apud furis heredem diem suum obiit servus furtivus vel non apud ipsum, post mortem tamen furis, dicendum est condictionem adversus heredem durare. quae in herede diximus, eadem erunt et in ceteris successoribus.

Dig. 13.1.8pr.

Ulpianus 27 ad ed.

In re furtiva condictio ipsorum corporum competit: sed utrum tamdiu, quamdiu exstent, an vero et si desierint esse in rebus humanis? et si quidem optulit fur, sine dubio nulla erit condictio: si non optulit, durat condictio aestimationis eius: corpus enim ipsum praestari non potest.

Dig. 13.1.8.1

Ulpianus 27 ad ed.

Si ex causa furtiva res condicatur, cuius temporis aestimatio fiat, quaeritur. placet tamen id tempus spectandum, quo res umquam plurimi fuit, maxime cum deteriorem rem factam fur dando non liberatur: semper enim moram fur facere videtur.

Dig. 13.1.8.2

Ulpianus 27 ad ed.

Novissime dicendum est etiam fructus in hac actione venire.

Dig. 13.1.9

Ulpianus 30 ad ed.

In condictione ex causa furtiva non pro parte quae pervenit, sed in solidum tenemur, dum soli heredes sumus, pro parte autem heres pro ea parte, pro qua heres est, tenetur.

Dig. 13.1.10pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Sive manifestus fur sive nec manifestus sit, poterit ei condici. ita demum autem manifestus fur condictione tenebitur, si deprehensa non fuerit a domino possessio eius: ceterum nemo furum condictione tenetur, posteaquam dominus possessionem adprehendit. et ideo iulianus, ut procedat in fure manifesto tractare de condictione, ita proponit furem deprehensum aut occidisse aut fregisse aut effudisse id quod interceperat.

Dig. 13.1.10.1

Ulpianus 38 ad ed.

Ei quoque, qui vi bonorum raptorum tenetur, condici posse iulianus libro vicensimo secundo digestorum significat.

Dig. 13.1.10.2

Ulpianus 38 ad ed.

Tamdiu autem condictioni locus erit, donec domini facto dominium eius rei ab eo recedat: et ideo si eam rem alienaverit, condicere non poterit.

Dig. 13.1.10.3

Ulpianus 38 ad ed.

Unde celsus libro duodecimo digestorum scribit, si rem furtivam dominus pure legaverit furi, heredem ei condicere non posse: sed et si non ipsi furi, sed alii, idem dicendum est cessare condictionem, quia dominium facto testatoris, id est domini, discessit.

Dig. 13.1.11

Paulus 39 ad ed.

Sed nec legatarius condicere potest: ei enim competit condictio, cui res subrepta est, vel heredi eius: sed vindicare rem legatam ab eo potest.

Dig. 13.1.12pr.

Ulpianus 38 ad ed.

Et ideo eleganter Marcellus definit libro septimo: ait enim: si res mihi subrepta tua remaneat, condices. sed et si dominium non tuo facto amiseris, aeque condices.

Dig. 13.1.12.1

Ulpianus 38 ad ed.

In communi igitur re eleganter ait interesse, utrum tu provocasti communi dividundo iudicio an provocatus es, ut, si provocasti communi dividundo iudicio, amiseris condictionem, si provocatus es, retineas.

Dig. 13.1.12.2

Ulpianus 38 ad ed.

Neratius libris membranarum aristonem existimasse, refert eum, cui pignori res data sit, incerti condictione acturum, si ea subrepta sit.

Dig. 13.1.13

Paulus 39 ad ed.

Ex argento subrepto pocula facta condici posse fulcinius ait: ergo in condictione poculorum etiam caelaturae aestimatio fiet, quae impensa furis facta est, quemadmodum si infans subreptus adoleverit, aestimatio fit adulescentis, quamvis cura et sumptibus furis creverit.

Dig. 13.1.14pr.

Iulianus 22 Dig.

Si servus furtivus sub condicione legatus fuerit, pendente ea heres condictionem habebit et, si lite contestata condicio exstiterit, absolutio sequi debebit, perinde ac si idem servus sub condicione liber esse iussus fuisset et lite contestata condicio exstitisset: nam nec petitoris iam interest hominem recipere et res sine dolo malo furis eius esse desiit. quod si pendente condicione iudicaretur, iudex aestimare debebit, quanti emptorem invenerit.

Dig. 13.1.14.1

Iulianus 22 Dig.

Cavere autem ex hac actione petitor ei cum quo agitur non debebit.

Dig. 13.1.14.2

Iulianus 22 Dig.

Bove subrepto et occiso condictio et bovis et corii et carnis domino competit, scilicet si et corium et caro contrectata fuerint [ fuerunt]: cornua quoque condicentur. sed si dominus condictione bovis pretium consecutus fuerit et postea aliquid eorum, de quibus supra dictum est, condicet, omnimodo exceptione summovetur. contra si corium condixerit et pretium eius consecutus bovem condicet, offerente fure pretium bovis detracto pretio corii doli mali exceptione summovebitur.

Dig. 13.1.14.3

Iulianus 22 Dig.

Idem iuris est uvis subreptis: nam et mustum et vinacia iure condici possunt.

Dig. 13.1.15

Celsus 12 Dig.

Quod ab alio servus subripuit, eius nomine liber furti tenetur: condici autem ei non potest, nisi liber contrectavit.

Dig. 13.1.16

Pomponius 38 ad q. muc.

Qui furtum admittit vel re commodata vel deposita utendo, condictione quoque ex furtiva causa obstringitur: quae differt ab actione commodati hoc, quod, etiamsi sine dolo malo et culpa eius interierit res, condictione tamen tenetur, cum in commodati actione non facile ultra culpam et in depositi non ultra dolum malum teneatur is, cum quo depositi agetur.

Dig. 13.1.17

Papinianus 10 quaest.

Parvi refert ad tollendam condictionem, offeratur servus furtivus an in aliud nomen aliumque statum obligationis transferatur: nec me movet, praesens homo fuerit nec ne, cum mora, quae eveniebat ex furto, veluti quadam delegatione finiatur.

Dig. 13.1.18

Scaevola 4 quaest.

Quoniam furtum fit, cum quis indebitos nummos sciens acceperit, videndum, si procurator suos nummos solvat, an ipsi furtum fiat. et pomponius epistularum libro octavo ipsum condicere ait ex causa furtiva: sed et me condicere, si ratum habeam quod indebitum datum sit. sed altera condictione altera tollitur.

Dig. 13.1.19

Paulus 3 ad ner.

Iulianus ex persona filiae, quae res amovit, dandam in patrem condictionem in peculium respondit.

Dig. 13.1.20

Tryphonus 15 disp.

Licet fur paratus fuerit excipere condictionem et per me steterit, dum in rebus humanis res fuerat, condicere eam, postea autem perempta est, tamen durare condictionem veteres voluerunt, quia videtur, qui primo invito domino rem contrectaverit, semper in restituenda ea, quam nec debuit auferre, moram facere.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License