Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 15.2.0. Quando de peculio actio annalis est.
Dig. 15.2.1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Praetor ait: " post mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteave quam is emancipatus manumissus alienatusve fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo".
Dig. 15.2.1.1
Ulpianus 29 ad ed.
Quamdiu servus vel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius vel postquam emancipatus manumissus alienatusve fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.
Dig. 15.2.1.2
Ulpianus 29 ad ed.
Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus est, sed ex quo peti potuit condicione existente.
Dig. 15.2.1.3
Ulpianus 29 ad ed.
Merito autem temporariam in hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte vel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.
Dig. 15.2.1.4
Ulpianus 29 ad ed.
Alienatio autem et manumissio ad servos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad servos quam ad filios refertur, emancipatio vero ad solum filium. sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio. sed et si morte patris vel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris vel fiscus tenebuntur.
Dig. 15.2.1.5
Ulpianus 29 ad ed.
In alienatione accipitur utique venditor, qui actione de peculio intra annum tenetur:
Dig. 15.2.1.6
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et si donavit servum vel permutavit vel in dotem dedit, in eadem causa est:
Dig. 15.2.1.7
Ulpianus 29 ad ed.
Item heres eius, qui servum legavit non cum peculio. nam si cum peculio vel legavit vel liberum esse iussit, quaestionis fuit: et mihi verius videtur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem. an ergo teneatur heres? et ait caecilius teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberavit. pegasus autem caveri heredi debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum veniunt creditores: ergo si tradiderit sine cautione, erit conveniendus.
Dig. 15.2.1.8
Ulpianus 29 ad ed.
Si praecepto servo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conveniatur, trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut scaevola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet.
Dig. 15.2.1.9
Ulpianus 29 ad ed.
Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium pomponius libro sexagensimo primo scripsit.
Dig. 15.2.1.10
Ulpianus 29 ad ed.
Quaesitum est apud labeonem, si, cum filius viveret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est. et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem verso: nam priore iudicio de in rem verso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem versum pertinet.
Dig. 15.2.2pr.
Paulus 30 ad ed.
Cum post mortem filii familias annua adversus patrem actio est, quemadmodum adversus eum esset perpetua vivo filio, ideo si ex causa redhibitionis erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem filii: idemque dicendum in omnibus temporalibus actionibus.
Dig. 15.2.2.1
Paulus 30 ad ed.
Si servus cui creditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum non anno finienda est, quamdiu postliminio reverti potest.
Dig. 15.2.3
Pomponius 4 ad q. muc.
Definitione peculii interdum utendum est etiam, si servus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam ( quamquam iam desiit morte servi vel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere ut peculio fructibus vel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, veluti si mortuum sit animal vel alio quolibet modo perierit.