Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Digestae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Dig. 22.6.0. De iuris et facti ignorantia.

Dig. 22.6.1pr.

Paulus 44 ad ed.

Ignorantia vel facti vel iuris est.

Dig. 22.6.1.1

Paulus 44 ad ed.

Nam si quis nesciat decessisse eum, cuius bonorum possessio defertur, non cedit ei tempus: sed si sciat quidem defunctum esse cognatum, nesciat autem proximitatis nomine bonorum possessionem sibi deferri, aut se sciat scriptum heredem, nesciat autem quod scriptis heredibus bonorum possessionem praetor promittit, cedit ei tempus, quia in iure errat. idem est, si frater consanguineus defuncti credat matrem potiorem esse.

Dig. 22.6.1.2

Paulus 44 ad ed.

Si quis nesciat se cognatum esse, interdum in iure, interdum in facto errat. nam si et liberum se esse et ex quibus natus sit sciat, iura autem cognationis habere se nesciat, in iure errat: at si quis ( forte expositus) quorum parentium esset ignoret, fortasse et serviat alicui putans se servum esse, in facto magis quam in iure errat.

Dig. 22.6.1.3

Paulus 44 ad ed.

Item si quis sciat quidem alii delatam esse bonorum possessionem, nesciat autem ei tempus praeterisse bonorum possessionis, in facto errat. idem est, si putet eum bonorum possessionem accepisse. sed si sciat eum non petisse tempusque ei praeterisse, ignoret autem sibi ex successorio capite competere bonorum possessionem, cedet ei tempus, quia in iure errat.

Dig. 22.6.1.4

Paulus 44 ad ed.

Idem dicemus, si ex asse heres institutus non putet se bonorum possessionem petere posse ante apertas tabulas: quod si nesciat esse tabulas, in facto errat.

Dig. 22.6.2

Nerva 5 membr.

In omni parte error in iure non eodem loco quo facti ignorantia haberi debebit, cum ius finitum et possit esse et debeat, facti interpretatio plerumque etiam prudentissimos fallat.

Dig. 22.6.3pr.

Pomponius 3 ad sab.

Plurimum interest, utrum quis de alterius causa et facto non sciret an de iure suo ignorat.

Dig. 22.6.3.1

Pomponius 3 ad sab.

Sed cassius ignorantiam sabinum ita accipiendam existimasse refert non deperditi et nimium securi hominis.

Dig. 22.6.4

Pomponius 13 ad sab.

Iuris ignorantiam in usucapione negatur prodesse: facti vero ignorantiam prodesse constat.

Dig. 22.6.5

Clementius 2 ad l. iul. et pap.

Iniquissimum videtur cuiquam scientiam alterius quam suam nocere vel ignorantiam alterius alii profuturam.

Dig. 22.6.6

Ulpianus 18 ad l. iul. et pap.

Nec supina ignorantia ferenda est factum ignorantis, ut nec scrupulosa inquisitio exigenda: scientia enim hoc modo aestimanda est, ut neque neglegentia crassa aut nimia securitas satis expedita sit neque delatoria curiositas exigatur.

Dig. 22.6.7

Papinianus 19 quaest.

Iuris ignorantia non prodest adquirere volentibus, suum vero petentibus non nocet.

Dig. 22.6.8

Papinianus 1 def.

Error facti ne maribus quidem in damnis vel compendiis obest, iuris autem error nec feminis in compendiis prodest: ceterum omnibus iuris error in damnis amittendae rei suae non nocet.

Dig. 22.6.9pr.

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Regula est iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero ignorantiam non nocere. videamus igitur, in quibus speciebus locum habere possit, ante praemisso quod minoribus viginti quinque annis ius ignorare permissum est. quod et in feminis in quibusdam causis propter sexus infirmitatem dicitur: et ideo sicubi non est delictum, sed iuris ignorantia, non laeduntur. hac ratione si minor viginti quinque annis filio familias crediderit, subvenitur ei, ut non videatur filio familias credidisse.

Dig. 22.6.9.1

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Si filius familias miles a commilitone heres institutus nesciat sibi etiam sine patre licere adire per constitutiones principales, ius ignorare potest et ideo ei dies aditionis cedit.

Dig. 22.6.9.2

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Sed facti ignorantia ita demum cuique non nocet, si non ei summa neglegentia obiciatur: quid enim si omnes in civitate sciant, quod ille solus ignorat? et recte labeo definit scientiam neque curiosissimi neque neglegentissimi hominis accipiendam, verum eius, qui cum eam rem ut, diligenter inquirendo notam habere possit.

Dig. 22.6.9.3

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Sed iuris ignorantiam non prodesse labeo ita accipiendum existimat, si iuris consulti copiam haberet vel sua prudentia instructus sit, ut, cui facile sit scire, ei detrimento sit iuris ignorantia: quod raro accipiendum est.

Dig. 22.6.9.4

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Qui ignoravit dominum esse rei venditorem, plus in re est, quam in existimatione mentis: et ideo, tametsi existimet se non a domino emere, tamen, si a domino ei tradatur, dominus efficitur.

Dig. 22.6.9.5

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Si quis ius ignorans lege falcidia usus non sit, nocere ei dicit epistula divi pii. sed et imperatores severus et antoninus in haec verba rescripserunt: " quod ex causa fideicommissi indebitum datum est, si non per errorem solutum est, repeti non potest. quamobrem gargiliani heredes, qui, cum ex testamento eius pecuniam ad opus aquae ductus rei publicae cirtensium relictam solverint, non solum cautiones non exegerunt, quae interponi solent, ut quod amplius cepissent municipes quam per legem falcidiam licuisset redderent, verum etiam stipulati sunt, ne ea summa in alios usus converteretur et scientes prudentesque passi sunt eam pecuniam in opus aquae ductus impendi, frustra postulant reddi sibi a re publica cirtensium, quasi plus debito dederint, cum sit utrumque iniquum pecuniam, quae ad opus aquae ductus data est, repeti et rem publicam ex corpore patrimonii sui impendere in id opus, quod totum alienae liberalitatis gloriam repraesentet. quod si ideo repetitionem eius pecuniae habere credunt, quod imperitia lapsi legis falcidiae beneficio usi non sunt, sciant ignorantiam facti, non iuris prodesse nec stultis solere succurri, sed errantibus".

Dig. 22.6.9.6

Paulus l.S. de iuris et facti ign.

Et licet municipum mentio in hac epistula fiat, tamen et in qualibet persona idem observabitur. sed nec quod in opere aquae ductus relicta esse pecunia proponitur, in hunc solum casum cessare repetitionem dicendum est. nam initium constitutionis generale est: demonstrat enim, si non per errorem solutum sit fideicommissum, quod indebitum fuit, non posse repeti: item et illa pars aeque generalis est, ut qui iuris ignorantia legis falcidiae beneficio usi non sunt, non possint repetere: ut secundum hoc possit dici etiam, si pecunia, quae per fideicommissum relicta est quaeque soluta est, non ad aliquid faciendum relicta sit, et licet consumpta non sit, sed exstet apud eum cui soluta est, cessare repetitionem.

Dig. 22.6.10

Papinianus 6 resp.

Impuberes sine tutore agentes nihil posse vel scire intelleguntur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License