Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 28.4.0. De his quae in testamento delentur inducuntur vel inscribuntur.
Dig. 28.4.1pr.
Ulpianus 15 ad sab.
Quae in testamento legi possunt, ea inconsulta deleta et inducta nihilo minus valent, consulto non valent: id vero quod non iussu domini scriptum inductum deletumve est, pro nihilo est. " legi" autem sic accipiendum non intellegi, sed oculis perspici quae sunt scripta: ceterum si extrinsecus intelleguntur, non videbuntur legi posse. sufficit autem, si legibilia sint inconsulto deleta sive ab ipso sive ab alio, sed nolentibus. " inducta" accipiendum est et si perducta sint.
Dig. 28.4.1.1
Ulpianus 15 ad sab.
Quod igitur incaute factum est, pro non facto est, si legi potuit: et ideo, etsi novissime, ut solet, testamento fuerit adscriptum: " lituras inductiones superductiones ipse feci", non videbitur referri ad ea quae inconsulto contigerunt. proinde et si inconsulto superscripsit induxisse se, manebunt et si ademit, non erunt adempta.
Dig. 28.4.1.2
Ulpianus 15 ad sab.
Sed si legi non possunt quae inconsulto delata sunt, dicendum est non deberi, sed hoc ita demum, si ante consummationem testamenti factum est.
Dig. 28.4.1.3
Ulpianus 15 ad sab.
Sed consulto quidem deleta exceptione petentes repelluntur, inconsulto vero non repelluntur, sive legi possunt sive non possunt, quoniam, si totum testamentum non exstet, constat valere omnia quae in eo scripta sunt. et si quidem illud concidit testator, denegabuntur actiones, si vero alius invito testatore, non denegabuntur.
Dig. 28.4.1.4
Ulpianus 15 ad sab.
Et hereditatis portio adempta vel tota hereditas, si forte sit substitutus, iure facta videbitur, non quasi adempta, quoniam hereditas semel data adimi facile non potest, sed quasi nec data.
Dig. 28.4.1.5
Ulpianus 15 ad sab.
Si quis codicillos in testamento confirmavit et codicillis aliquid adscripsit, mox delevit ita ut appareat, an debeatur? et pomponius scribit codicillos deletos non valere.
Dig. 28.4.2
Ulpianus 4 disp.
Cancellaverat quis testamentum vel induxerat et si propter unum heredem facere dixerat: id postea testamentum signatum est. quaerebatur de viribus testamenti deque portione eius, propter quem se cancellasse dixerat. dicebam, si quidem unius ex heredibus nomen induxerit, sine dubio ceteram partem testamenti valere et ipsi soli denegari actiones: sed legata ab eo nominatim relicta debebuntur, si voluntas ea fuit testantis, ut tantum heredis institutio improbetur. sed si instituti nomen induxit et substituti reliquit, institutus emolumentum hereditatis non habebit. sed si omnia nomina induxerit, ut proponitur, adscripserit autem idcirco se id fecisse, quia unum heredem offensum habuit, multum interesse arbitror, utrum illum tantum fraudare voluit hereditate an vero causa illius totum testamentum infirmare, ut licet unus inductionis causam praebuerit, verum omnibus offuerit. et si quidem soli ei ademptam voluit portionem, ceteris nihil nocebit inductio, non magis quam si volens unum heredem inducere invitus et alium induxerit. quod si putavit totum testamentum delendum ob unius malum meritum, omnibus denegantur actiones: sed an legatariis denegari actio debeat, quaestio est. in ambiguo tamen interpretandum erit et legata deberi et coheredum institutionem non esse infirmandam.
Dig. 28.4.3
Marcellus 29 Dig.
Proxime in cognitione principis cum quidam heredum nomina induxisset et bona eius ut caduca a fisco vindicarentur, diu de legatis dubitatum est et maxime de his legatis, quae adscripta erant his, quorum institutio fuerat inducta. plerique etiam legatarios excludendos existimabant. quod sane sequendum aiebam, si omnem scripturam testamenti cancellasset: nonullos opinari id iure ipso peremi quod inductum sit, cetera omnia valitura. quid ergo? non et illud interdum credi potest eum, qui heredum nomina induxerat, satis se consecuturum putasse, ut intestati exitum faceret? sed in re dubia benigniorem interpretationem sequi non minus iustius est quam tutius. sententia imperatoris antonini augusti pudente et pollione consulibus. " cum valerius nepos mutata voluntate et inciderit testamentum suum et heredum nomina induxerit, hereditas eius secundum divi patris mei constitutionem ad eos qui scripti fuerint pertinere non videtur". et advocatis fisci dixit: " vos habetis iudices vestros". vibius zeno dixit: " rogo, domine imperator, audias me patienter: de legatis quid statues?" antoninus caesar dixit: " videtur tibi voluisse testamentum valere, qui nomina heredum induxit?" cornelius priscianus advocatus leonis dixit: " nomina heredum tantum induxit". calpurnius longinus advocatus fisci dixit: " non potest ullum testamentum valere, quod heredem non habet". priscianus dixit: " manumisit quosdam et legata dedit". antoninus caesar remotis omnibus cum deliberasset et admitti rursus eodem iussisset, dixit: " causa praesens admittere videtur humaniorem interpretationem, ut ea dumtaxat existimemus nepotem irrita esse voluisse, quae induxit". nomen servi, quem liberum esse iusserat, induxit. antoninus rescripsit liberum eum nihilo minus fore: quod videlicet favore constituit libertatis.
Dig. 28.4.4
Papinianus 6 resp.
Pluribus tabulis eodem exemplo scriptis unius testamenti voluntatem eodem tempore dominus sollemniter complevit. si quasdam tabulas in publico depositas abstulit atque delevit, quae iure gesta sunt, praesertim cum ex ceteris tabulis quas non abstulit res gesta declaretur, non constituentur irrita. paulus notat: sed si, ut intestatus moreretur, incidit tabulas et hoc adprobaverint hi qui ab intestato venire desiderant, scriptis avocabitur hereditas.