Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 28.7.0. De condicionibus institutionum.
Dig. 28.7.1
Ulpianus 5 ad sab.
Sub impossibili condicione vel alio mendo factam institutionem placet non vitiari.
Dig. 28.7.2pr.
Ulpianus 6 ad sab.
Si testamento comprehensum sit: " ille servus, si meus erit" ( aut " qui meus erit") " cum moriar, heres esto", quatenus accipiatur " meus", quaeritur. et si quidem alienavit in eo usum fructum, nihilo minus ipsius est: si vero partem in eo alienavit, an deficiat condicio institutionis, quaeritur. et verius est non defecisse condicionem, nisi evidentissimis probationibus testatorem voluisse apparuerit pro hac condicione haec verba inseruisse " si totus servus in dominio eius remanserit": tunc enim parte alienata condicio deficit.
Dig. 28.7.2.1
Ulpianus 6 ad sab.
Sed si duo servi ita sint heredes instituti: " primus et secundus, si mei erunt cum moriar, liberi et heredes sunto" et alter ex his sit alienatus, celsus recte putat sic accipiendum, atque si singulos separatim sub eadem condicione heredes instituisset.
Dig. 28.7.3
Paulus 1 ad sab.
Si ita heres institutus sim, si decem dedero, et accipere nolit cui dare iussus sum, pro impleta condicione habetur.
Dig. 28.7.4pr.
Ulpianus 8 ad sab.
Si qui ita sint instituti: " si socii una bonorum meorum permanserint usque ad annos sedecim, heredes sunto", inutilem esse institutionem secundum verborum significationem Marcellus ait: iulianus autem, quoniam et ante aditam hereditatem iniri societas potest quasi rei futurae, valere institutionem, quod est verum.
Dig. 28.7.4.1
Ulpianus 8 ad sab.
Idem iulianus scribit eum, qui ita heres institutus est, si servum hereditarium non alienaverit, caventem coheredi implere condicionem: ceterum si solus heres scriptus sit, sub impossibili condicione heredem institutum videri: quae sententia vera est.
Dig. 28.7.5
Paulus 2 ad sab.
Si heredi plures condiciones coniunctim datae sint, omnibus parendum est, quia unius loco habentur, si disiunctim sint, cuilibet.
Dig. 28.7.6
Ulpianus 9 ad sab.
Si quis ita institutus sit, si monumentum post mortem testatoris in triduo proximo mortis eius fecisset: cum monumentum in triduo perfici non possit, dicendum erit condicionem evanescere quasi impossibilem.
Dig. 28.7.7
Pomponius 5 ad sab.
Si quis sub condicione heredes instituisset, si invicem cavissent se legata eo testamento relicta reddituros, placet remitti eis condicionem, quia ad fraudem legum respiceret, quae vetarent quosdam legata capere: quamquam et si cautum esset, in ipsa actione exceptione tuendus esset promissor.
Dig. 28.7.8pr.
Ulpianus 50 ad ed.
Quae sub condicione iurisiurandi relinquuntur, a praetore reprobantur: providit enim, ne is, qui sub iurisiurandi condicione quid accepit, aut omittendo condicionem perderet hereditatem legatumve aut cogeretur turpiter accipiendi condicionem iurare. voluit ergo eum, cui sub iurisiurandi condicione quid relictum est, ita capere, ut capiunt hi, quibus nulla talis iurisiurandi condicio inseritur, et recte: cum enim faciles sint nonnulli hominum ad iurandum contemptu religionis, alii perquam timidi metu divini numinis usque ad superstitionem, ne vel hi vel illi aut consequerentur aut perderent quod relictum est, praetor consultissime intervenit. etenim potuit is, qui voluit factum, quod religionis condicione adstringit sub condicione faciendi relinquere: ita enim homines aut facientes admitterentur aut non facientes deficerentur condicione.
Dig. 28.7.8.1
Ulpianus 50 ad ed.
Hoc edictum etiam ad legata pertinet, non tantum ad heredum institutionem.
Dig. 28.7.8.2
Ulpianus 50 ad ed.
In fideicommissis quoque oportebit eos, qui de fideicommisso cognoscunt, subsequi praetoris edictum eapropter, quia vice legatorum funguntur.
Dig. 28.7.8.3
Ulpianus 50 ad ed.
Et in mortis causa donationibus dicendum est edicto locum esse, si forte quis caverit, nisi iurasset se aliquid facturum, restituturum quod accepit: oportebit itaque remitti cautionem.
Dig. 28.7.8.4
Ulpianus 50 ad ed.
Si quis sub iurisiurandi condicione et praeterea sub alia sit institutus, huic videndum est an remittatur condicio: et magis est, ut remitti iurisiurandi condicio debeat, licet alii condicioni parendum habeat.
Dig. 28.7.8.5
Ulpianus 50 ad ed.
Sed si sub iurisiurandi condicione sit institutus aut si decem milia dederit, hoc est alternata condicione, ut aut pareat condicioni aut iuret aliud quid, videndum, numquid remitti ei condicio non debet, quia potest alteri condicioni parendo esse securus. sed est verius remittendam condicionem, ne alia ratione condicio alia eum urgueat ad iusiurandum.
Dig. 28.7.8.6
Ulpianus 50 ad ed.
Quotiens heres iurare iubetur daturum se aliquid vel facturum: quod non improbum est, actiones hereditarias non alias habebit, quam si dederit vel fecerit id, quod erat iussus iurare.
Dig. 28.7.8.7
Ulpianus 50 ad ed.
Mortuo autem vel manumisso sticho vivo testatore qui ita heres institutus est, si iurasset se stichum manumissurum, non videbitur defectus condicione heres, quamvis verum sit compellendum eum manumittere, si viveret. idem est et si ita heres institutus esset quis: " titius heres esto ita, ut stichum manumittat" aut " titio centum ita lego, ut stichum manumittat". nam mortuo sticho nemo dicet summovendum eum: non videtur enim defectus condicione, si parere condicioni non possit: implenda est enim voluntas, si potest.
Dig. 28.7.8.8
Ulpianus 50 ad ed.
De hoc iureiurando remittendo non est necesse adire praetorem: semel enim in perpetuum a praetore remissum est nec per singulos remittendum. et idcirco ex quo dies legati cesserit, remissum videtur etiam ignorante scripto herede. ideoque in herede legatarii recte probatur, ut post diem legati cedentem si decesserit legatarius, debeat heres eius actione de legato uti, quasi pure legato relicto ei cui heres exstiterat.
Dig. 28.7.9
Paulus 45 ad ed.
Condiciones, quae contra bonos mores inseruntur, remittendae sunt, veluti " si ab hostibus patrem suum non redemerit", " si parentibus suis patronove alimenta non praestiterit".
Dig. 28.7.10pr.
Ulpianus 8 disp.
Institutio talis: " si codicillis seium heredem scripsero, heres esto" non est inutilis in quovis herede instituto praeter filium: est enim condicionalis institutio. nec videtur hereditas codicillis data, quod interdictum est, verum condicionalis est haec institutio, quae testamento data esset. proinde et si ita scripserit: " cuius nomen codicillis scripsero, ille mihi heres esto", pari ratione dicendum erit institutionem valere nullo iure impediente.
Dig. 28.7.10.1
Ulpianus 8 disp.
Si quem ita institutum ponamus: " ille, si eum codicillis heredem scripsi, heres esto", valet institutio etiam in filio qui in potestate est, cum nulla sit condicio, quae in praeteritum confertur vel quae in praesens, veluti " si rex parthorum vivit", " si navis in portu stat".
Dig. 28.7.11
Iulianus 29 Dig.
Si quis testamento hoc modo scripserit: " filius meus si titium adoptaverit, heres esto: si non adoptaverit, exheres esto" et filio parato adoptare titius nolit se adrogandum dare, erit filius heres quasi expleta condicione.
Dig. 28.7.12
Hermogenianus 3 iuris epit.
Verba haec: " publius maevius, si volet, heres esto", in necessario condicionem faciunt, ut, si nolit, heres non existat: nam in voluntaria heredis persona frustra adduntur, cum, etsi non fuerint addita, invitus non efficitur heres.
Dig. 28.7.13
Iulianus 30 Dig.
Ei qui ita hereditatem vel legatum accepit " si decem dederit" neque hereditas neque legatum aliter adquiri potest, quam si post impletam condicionem id egerit scriptus heres vel legatarius, per quod hereditas aut legatum adquiri solet.
Dig. 28.7.14
Marcianus 4 inst.
Condiciones contra edicta imperatorum aut contra leges aut quae legis vicem optinent scriptae vel quae contra bonos [ bones] mores vel derisoriae sunt aut huiusmodi quas praetores improbaverunt pro non scriptis habentur et perinde, ac si condicio hereditati sive legato adiecta non esset, capitur hereditas legatumve.
Dig. 28.7.15
Papinianus 16 quaest.
Filius, qui fuit in potestate, sub condicione scriptus heres, quam senatus aut princeps improbant, testamentum infirmet patris, ac si condicio non esset in eius potestate: nam quae facta laedunt pietatem existimationem verecundiam nostram et, ut generaliter dixerim, contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est.
Dig. 28.7.16
Marcianus 4 inst.
" si titius heres erit, seius heres esto: si seius heres erit, titius heres esto". iulianus inutilem esse institutionem scribit, cum condicio existere non possit.
Dig. 28.7.17
Florus 10 inst.
Si plures institutiones ex eadem parte sub diversis condicionibus fuerint, condicio, quae prior exstiterit, occupabit institutionem.
Dig. 28.7.18pr.
Marcianus 7 inst.
Cum servus pure liber et heres scriptus sub condicione sit et, si heres non exstiterit, legatum acceperit, in legato repetitam videri condicionem divus pius rescripsit.
Dig. 28.7.18.1
Marcianus 7 inst.
Hac ratione et papinianus scribit, cum avia nepotem sub condicione emancipationis pro parte heredem instituit et postea codicillis scriptis hoc amplius ei legavit quam quod heredem eum instituit, repetitam videri condicionem emancipationis etiam in legato, quamvis in legato nullam, ut in hereditate, substitutionem fecisset.
Dig. 28.7.19
Marcianus 8 inst.
Si ita scriptum fuerit " titius heres esto: si titius heres erit, maevius heres esto": si titius suspectam adierit hereditatem, potest maevius suo arbitrio adire et quartam retinere.
Dig. 28.7.20pr.
Labeo 2 post. a iav. epit.
Mulier, quae viro suo ex dote promissam pecuniam debebat, virum heredem ita instituerat, si eam pecuniam, quam doti promisisset, neque petisset neque exegisset. puto, si vir denuntiasset ceteris heredibus per se non stare, quo minus acceptum faceret id quod ex dote sibi deberetur, statim eum heredem futurum. quod si solus heres institutus esset in tali condicione, nihilo minus puto statim eum heredem futurum, quia adunatos condicio pro non scripta accipienda est.
Dig. 28.7.20.1
Labeo 2 post. a iav. epit.
Si quis hereditarium servum iussus est manumittere et heres esse, quamvis, si manumiserit, nihil agat, tamen heres erit: verum est enim eum manumisisse: sed post aditionem libertas servo data secundum voluntatem testatoris convalescit.
Dig. 28.7.20.2
Labeo 2 post. a iav. epit.
Si quis te heredem ita instituit, si se heredem instituisses aut quid sibi legasses, nihil interest, quo gradu is a te heres institutus vel quid ei legatum sit, dummodo aliquo gradu id te fecisse probes.
Dig. 28.7.21
Celsus 16 Dig.
Servus alienus ita heres institui potest " cum liber erit": proprius autem ita institui non potest,
Dig. 28.7.22
Gaius 18 ad ed. provinc.
Quia ratio suadet eum qui libertatem dare potest, ipsum debere aut praesenti die aut in diem aut sub condicione dare libertatem nec habere facultatem in casum a quolibet obvenientis libertatis heredem instituere.
Dig. 28.7.23
Marcellus 12 Dig.
" uter ex fratribus meis consobrinam nostram duxerit uxorem, ex dodrante, qui non duxit, ex quadrante heres esto". aut nubit alteri aut non vult nubere. consobrinam qui ex his duxit uxorem, habebit dodrantem, erit alterius quadrans. si neuter eam duxerit uxorem, non quia ipsi ducere noluerunt, sed quia illa nubere noluerit, ambo in partes aequales admittuntur: plerumque enim haec condicio: " si uxorem duxerit", " si dederit", " si fecerit" ita accipi oportet, quod per eum non stet, quo minus ducat aut det aut faciat.
Dig. 28.7.24
Papinianus 6 resp.
" qui ex fratribus meis titiam consobrinam uxorem duxerit, ex besse heres esto: qui non duxerit, ex triente heres esto". vivo testatore consobrina defuncta ambo ad hereditatem venientes semisses habebunt, quia verum est eos heredes institutos, sed emolumento portionum eventu nuptiarum discretos.
Dig. 28.7.25
Modestinus 9 reg.
Sub condicione heres institutus servus sine iussu domini condicioni parere non potest.
Dig. 28.7.26
Pomponius 2 ad q. muc.
Si pupillus sub condicione heres institutus fuerit, condicioni etiam sine tutoris auctoritate parere potest. idemque est et si legatum ei sub condicione relictum fuerit, quia condicione expleta pro eo est, quasi pure ei hereditas vel legatum relictum sit.
Dig. 28.7.27pr.
Modestinus 8 resp.
Quidam in suo testamento heredem scripsit sub tali condicione " si reliquias eius in mare abiciat": quaerebatur, cum heres institutus condicioni non paruisset, an expellendus est ab hereditate. modestinus respondit: laudandus est magis quam accusandus heres, qui reliquias testatoris non in mare secundum ipsius voluntatem abiecit, sed memoria humanae condicionis sepulturae tradidit. sed hoc prius inspiciendum est, ne homo, qui talem condicionem posuit, neque compos mentis esset. igitur si perspicuis rationibus haec suspicio amoveri potest, nullo modo legitimus heres de hereditate controversiam facit scripto heredi.
Dig. 28.7.27.1
Modestinus 8 resp.
Heredi, quem testamento pure instituit, codicillis adscripsit condicionem: quaero, an ei parere necesse habeat. modestinus respondit: hereditas codicillis neque adimi potest: porro in defectu condicionis de ademptione hereditatis cogitasse intellegitur.
Dig. 28.7.28
Papinianus 13 quaest.
Si filius sub condicione heres erit et nepotes ex eo substituantur, cum non sufficit sub qualibet condicione filium heredem institui, sed ita demum testamentum ratum est, si condicio fuit in filii potestate, consideremus, numquid intersit, quae condicio fuerit adscripta, utrum quae moriente filio impleri non potuit, veluti " si alexandriam ierit, filius heres esto" isque romae decessit, an vero quae potuit etiam extremo vitae momento impleri, veluti " si titio decem dederit, filius heres esto", quae condicio nomine filii per alium impleri potest. nam superior quidem species condicionis admittit vivo filio nepotes ad hereditatem, qui si neminem substitutum haberet, dum moritur, legitimus patri heres exstiterit, argumentoque est, quod apud servium quoque relatum est: quendam enim refert ita heredem institutum, si in capitolium ascenderit, quod si non ascendisset, legatum ei datum, eumque antequam ascenderet mortem obisse: de quo respondit servius condicionem morte defecisse ideoque moriente eo legati diem cessisse. altera vero species condicionis vivo filio non admittit nepotes ad hereditatem, qui substituti si non essent, intestato avo heredes existerent: neque enim filius videretur obstitisse, post cuius mortem patris testamentum destituitur, quemadmodum si exheredato eodem filio nepotes, cum filius moreretur, heredes fuissent instituti.