Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 1.8.0. De divisione rerum et qualitate.
Dig. 1.8.1pr.
Gaius 2 inst.
Summa rerum divisio in duos articulos deducitur: nam aliae sunt divini iuris, aliae humani. divini iuris sunt veluti res sacrae et religiosae. sanctae quoque res, veluti muri et portae, quodammodo divini iuris sunt. quod autem divini iuris est, id nullius in bonis est: id vero, quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. hae autem res, quae humani iuris sunt, aut publicae aut privatae. quae publicae sunt, nullius in bonis esse creduntur, ipsius enim universitatis esse creduntur: privatae autem sunt, quae singulorum sunt.
Dig. 1.8.1.1
Gaius 2 inst.
Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. corporales hae sunt, quae tangi possunt, veluti fundus homo vestis aurum argentum et denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerumque corporale est, veluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur.
Dig. 1.8.2pr.
Marcianus 3 inst.
Quaedam naturali iure communia sunt omnium, quaedam universitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae variis ex causis cuique adquiruntur.
Dig. 1.8.2.1
Marcianus 3 inst.
Et quidem naturali iure omnium communia sunt illa: aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris.
Dig. 1.8.3
Florus 6 inst.
Item lapilli, gemmae ceteraque, quae in litore invenimus, iure naturali nostra statim fiunt.
Dig. 1.8.4pr.
Marcianus 3 inst.
Nemo igitur ad litus maris accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen ullius et aedificiis et monumentis abstineatur, quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et divus pius piscatoribus formianis et capenatis rescripsit.
Dig. 1.8.4.1
Marcianus 3 inst.
Sed flumina paene omnia et portus publica sunt.
Dig. 1.8.5pr.
Gaius 2 rer. cott.
Riparum usus publicus est iure gentium sicut ipsius fluminis. itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt.
Dig. 1.8.5.1
Gaius 2 rer. cott.
In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant,
Dig. 1.8.6pr.
Marcianus 3 inst.
In tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii revertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificaverit, eius fiet.
Dig. 1.8.6.1
Marcianus 3 inst.
Universitatis sunt non singulorum veluti quae in civitatibus sunt theatra et stadia et similia et si qua alia sunt communia civitatium. ideoque nec servus communis civitatis singulorum pro parte intellegitur, sed universitatis et ideo tam contra civem quam pro eo posse servum civitatis torqueri divi fratres rescripserunt. ideo et libertus civitatis non habet necesse veniam edicti petere, si vocet in ius aliquem ex civibus.
Dig. 1.8.6.2
Marcianus 3 inst.
Sacrae res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt.
Dig. 1.8.6.3
Marcianus 3 inst.
Sacrae autem res sunt hae, quae publice consecratae sunt, non private: si quis ergo privatim sibi constituerit sacrum [ sacrum constituerit], sacrum non est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet.
Dig. 1.8.6.4
Marcianus 3 inst.
Religiosum autem locum unusquisque sua voluntate facit, dum mortuum infert in locum suum. in commune autem sepulchrum etiam invitis ceteris licet inferre. sed et in alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus est mortuus, religiosus locus fit.
Dig. 1.8.6.5
Marcianus 3 inst.
Cenotaphium quoque magis placet locum esse religiosum, sicut testis in ea re est Vergilius.
Dig. 1.8.7
Ulpianus 25 ad ed.
Sed divi fratres contra rescripserunt.
Dig. 1.8.8pr.
Marcianus 4 reg.
Sanctum est, quod ab iniuria hominum defensum atque munitum est.
Dig. 1.8.8.1
Marcianus 4 reg.
Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi romani ferre solent, ne quis eos violaret, sicut legati graecorum ferunt ea quae vocantur cerycia.
Dig. 1.8.8.2
Marcianus 4 reg.
In municipiis quoque muros esse sanctos sabinum recte respondisse cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his immitteretur.
Dig. 1.8.9pr.
Ulpianus 68 ad ed.
Sacra loca ea sunt, quae publice sunt dedicata, sive in civitate sint sive in agro.
Dig. 1.8.9.1
Ulpianus 68 ad ed.
Sciendum est locum publicum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicavit vel dedicandi dedit potestatem.
Dig. 1.8.9.2
Ulpianus 68 ad ed.
Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio privato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione volunt, sacra inde evocare.
Dig. 1.8.9.3
Ulpianus 68 ad ed.
Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam confirmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in sanctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur.
Dig. 1.8.9.4
Ulpianus 68 ad ed.
Muros autem municipales nec reficere licet sine principis vel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere vel superponere.
Dig. 1.8.9.5
Ulpianus 68 ad ed.
Res sacra non recipit aestimationem.
Dig. 1.8.10
Pomponius 6 ex plaut.
Aristo ait, sicut id, quod in mare aedificatum sit, fieret privatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum.
Dig. 1.8.11
Pomponius 2 ex var. lect.
Si quis violaverit muros, capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis vel alia qualibet ratione. nam cives romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et abominandum sit: nam et romuli frater remus occisus traditur ob id, quod murum transcendere voluerit.