Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 41.5.0. Pro herede vel pro possessore.
Dig. 41.5.1
Pomponius 32 ad sab.
Pro herede ex vivi bonis nihil usucapi potest, etiamsi possessor mortui rem fuisse existimaverit.
Dig. 41.5.2pr.
Iulianus 44 Dig.
Qui legatorum servandorum causa in possessionem mittitur, non interpellat possessionem eius, qui pro herede usucapit: custodiae enim causa rem tenet. quid ergo est? etiam impleta usucapione ius pignoris retinebit, ut non prius discedat, quam si solutum ei legatum fuerit aut eo nomine satisdatum.
Dig. 41.5.2.1
Iulianus 44 Dig.
Quod volgo respondetur causam possessionis neminem sibi mutare posse, sic accipiendum est, ut possessio non solum civilis, sed etiam naturalis intellegatur. et propterea responsum est neque colonum neque eum, apud quem res deposita aut cui commodata est, lucri faciendi causa pro herede usucapere posse.
Dig. 41.5.2.2
Iulianus 44 Dig.
Filium quoque donatam rem a patre pro herede negavit usucapere servius, scilicet qui existimabat naturalem possessionem penes eum fuisse vivo patre. cui consequens est, ut filius a patre heres institutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non possit.
Dig. 41.5.3
Pomponius 23 ad q. muc.
Plerique putaverunt, si heres sim et putem rem aliquam ex hereditate esse quae non sit, posse me usucapere.
Dig. 41.5.4
Paulus 5 ad l. iul. et pap.
Constat eum, qui testamenti factionem habet, pro herede usucapere posse.