Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 42.2.0. De confessis.
Dig. 42.2.1
Paulus 56 ad ed.
Confessus pro iudicato est, qui quodammodo sua sententia damnatur.
Dig. 42.2.2
Ulpianus 58 ad ed.
Non fatetur qui errat, nisi ius ignoravit.
Dig. 42.2.3
Paulus 9 ad plaut.
Iulianus ait confessum certum se debere legatum omnimodo damnandum, etiam si in rerum natura non fuisset et si iam a natura recessit, ita tamen, ut in aestimationem eius damnetur: quia confessus pro iudicato habetur.
Dig. 42.2.4
Paulus 15 ad plaut.
Si is, cum quo lege aquilia agitur, confessus est servum occidisse, licet non occiderit, si tamen occisus sit homo, ex confesso tenetur.
Dig. 42.2.5
Ulpianus 27 ad ed.
Qui stichum debere se confessus est, sive mortuus iam stichus erat sive post litis contestationem decesserit, condemnandus est.
Dig. 42.2.6pr.
Ulpianus 5 de omn. trib.
Certum confessus pro iudicato erit, incertum non erit.
Dig. 42.2.6.1
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si quis incertum confiteatur vel corpus sit confessus stichum vel fundum dare se oportere, urgueri debet, ut certum confiteatur: item eum, qui rem confessus est, ut certam quantitatem fateatur.
Dig. 42.2.6.2
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sed et si fundum vindicem meum esse tuque confessus sis, perinde habeberis, atque si dominii mei fundum esse pronuntiatum esset. et si alia quacumque actione civili vel honoraria vel interdicto exhibitorio vel restitutorio vel prohibitorio dum quis convenitur, confiteatur, dici potest in his omnibus subsequi praetorem voluntatem orationis divi marci debere et omne omnino, quod quis confessus est, pro iudicato habere. dabitur igitur ex his actionibus, ex quibus dies datur ad restituendam rem, confesso tempus ad restitutionem et, si non restituatur, lis aestimabitur.
Dig. 42.2.6.3
Ulpianus 5 de omn. trib.
Si quis absente adversario confessus sit, videndum, numquid non debeat pro iudicato haberi, quia nec qui iurat de operis, obligatur nec soleat quis absenti condemnari. certe procuratorem, tutorem curatoremve praesentem esse sufficit.
Dig. 42.2.6.4
Ulpianus 5 de omn. trib.
Sed an et ipsos procuratores vel tutores vel curatores fateri sufficiat, videamus: et non puto sufficere.
Dig. 42.2.6.5
Ulpianus 5 de omn. trib.
In pupillo tutoris auctoritatem exigimus.
Dig. 42.2.6.6
Ulpianus 5 de omn. trib.
Minorem a confessione sua restituemus.
Dig. 42.2.6.7
Ulpianus 5 de omn. trib.
Confessi utique post confessionem tempora quasi ex causa iudicati habebunt.
Dig. 42.2.7
Africanus 5 quaest.
Cum fideicommissum peteretur, heres confessus est debere: arbiter ad restituendum datus comperit nihil deberi: quaesitum est, an possit absolvere. respondi posse interesse, qua ex causa nihil debeatur. nam si ob id, quod nullum fideicommissum fuerit, non debere eum absolvere: si vero quia testator forte solvendo non erat aut quod heres omne solutum esse apud praetorem dixerat et, cum controversia et computatio difficilior esset, arbiter datus fuerit, salvo officio eum absoluturum: has enim partes eius esse, ut, si in computatione nihil inveniatur, possit absolvere. sed et ex superiore casu ad praetorem remittere debet, ut absolvatur.
Dig. 42.2.8
Paulus 4 ad sab.
Non omnimodo confessus condemnari debet rei nomine, quae, an in rerum natura esset, incertum sit.