Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 42.6.0. De separationibus.
Dig. 42.6.1pr.
Ulpianus 64 ad ed.
Sciendum est separationem solere impetrari decreto praetoris.
Dig. 42.6.1.1
Ulpianus 64 ad ed.
Solet autem separatio permitti creditoribus ex his causis: ut puta debitorem quis seium habuit: hic decessit: heres ei extitit titius: hic non est solvendo: patitur bonorum venditionem: creditores seii dicunt bona seii sufficere sibi, creditores titii contentos esse debere bonis titii et sic quasi duorum fieri bonorum venditionem. fieri enim potest, ut seius quidem solvendo fuerit potueritque satis creditoribus suis vel ita semel, etsi non in assem, in aliquid tamen satisfacere, admissis autem commixtisque creditoribus titii minus sint consecuturi, quia ille non est solvendo aut minus consequantur, quia plures sunt hic. est igitur aequissimum creditores seii desiderantes separationem audiri impetrareque a praetore, ut separatim quantum cuiusque creditoribus praestetur.
Dig. 42.6.1.2
Ulpianus 64 ad ed.
Ex contrario autem creditores titii non impetrabunt separationem: nam licet alicui adiciendo sibi creditorem creditoris sui facere deteriorem condicionem. atqui igitur adiit hereditatem debitoris mei, non faciet meam deteriorem condicionem adeundo, quia licet mihi separationem impetrare, suos vero creditores oneravit, dum adiit hereditatem quae solvendo non est, nec poterunt creditores eius separationem impetrare.
Dig. 42.6.1.3
Ulpianus 64 ad ed.
Sciendum est autem, etiamsi obligata res esse proponatur ab herede iure pignoris vel hypothecae, attamen, si hereditaria fuit, iure separationis hypothecario creditori potiorem esse eum, qui separationem impetravit: et ita severus et antoninus rescripserunt.
Dig. 42.6.1.4
Ulpianus 64 ad ed.
Sed etiam adversus fiscum et municipes impetraretur separatio.
Dig. 42.6.1.5
Ulpianus 64 ad ed.
Quaesitum est, an interdum etiam heredis creditores possunt separationem impetrare, si forte ille in fraudem ipsorum adierit hereditatem. sed nullum remedium est proditum: sibi enim imputent, qui cum tali contraxerunt: nisi si extra ordinem putamus praetorem adversus calliditatem eius subvenire, qui talem fraudem commentus est: quod non facile admissum est.
Dig. 42.6.1.6
Ulpianus 64 ad ed.
Sed si quis suspectam hereditatem dicens compulsus fuerit adire et restituere hereditatem, deinde non sit cui restituat, ex quibus casibus solet hoc evenire. et ipsi quidem desideranti succurri sibi adversus creditores hereditarios subveniemus: hoc et divus pius rescripsit, ut perinde testatoris bona venirent, atque si adita hereditas non fuisset, creditoribus quoque huiusmodi heredis desiderantibus hoc idem praestandum puto, licet ipse non desideravit, ut quasi separatio quaedam praestetur.
Dig. 42.6.1.7
Ulpianus 64 ad ed.
Item videamus, si quis heres parenti extiterit, cum esset impubes, deinde intra pubertatem decesserit et substituti bona veneant, qui impuberis hereditatem adiit, an patris creditores possint separationem impetrare. et puto posse: hoc amplius puto etiam impuberis creditores posse separationem adversus creditores heredis eius impetrare.
Dig. 42.6.1.8
Ulpianus 64 ad ed.
Secundum haec videamus, si primus secundum heredem scripserit, secundus tertium et tertii bona veneant, qui creditores possint separationem impetrare. et putem, si quidem primi creditores petant, utique audiendos et adversus secundi et adversus tertii creditores: si vero secundi creditores petant, adversus tertii utique eos impetrare posse, adversus primi autem non posse. in summa primi quidem creditores adversus omnes impetrare possunt separationem, secundi creditores adversus primi non possunt, adversus tertii possunt.
Dig. 42.6.1.9
Ulpianus 64 ad ed.
Si filii familias bona veneant, qui castrense peculium habet, an separatio fiat inter castrenses creditores ceterosque, videamus. simul ergo admittentur, dummodo, si qui cum eo contraxerunt, antequam militaret, fortasse debeant separari: quod puto probandum. ergo qui ante contraxerunt, si bona castrensia distrahantur, non possunt venire cum castrensibus creditoribus. item si quid in rem patris versum est, forte poterit et creditori contradici, ne castrense peculium inquietet, cum possit potius cum patre experiri.
Dig. 42.6.1.10
Ulpianus 64 ad ed.
Illud sciendum est eos demum creditores posse impetrare separationem, qui non novandi animo ab herede stipulati sunt. ceterum si eum hoc animo secuti sunt, amiserunt separationis commodum ( quippe cum secuti sunt nomen heredis) nec possunt iam se ab eo separare, qui quodammodo eum elegerunt. sed et si usuras ab eo ea mente quasi eum eligendo exegerunt, idem erit probandum.
Dig. 42.6.1.11
Ulpianus 64 ad ed.
Item quaeritur, si satis acceperunt ab eo, an impetrent separationem. et non puto: hi enim secuti sunt eum. forte quem movebit: quid ergo, si satis non idoneum acceperunt? et sibi imputent, cur minus idoneos fideiussores accipiebant.
Dig. 42.6.1.12
Ulpianus 64 ad ed.
Praeterea sciendum est, posteaquam bona hereditaria bonis heredis mixta sunt, non posse impetrari separationem: confusis enim bonis et unitis separatio impetrari non poterit. quid ergo si praedia extent vel mancipia vel pecora, vel aliud quod separari potest? hic utique poterit impetrari separatio nec ferendus est, qui causatur bona contributa, cum praedia contribui non possint, nisi ita coniunctae possessiones et permixtae propriis, ut impossibilem separationem effecerint: quod quidem perraro contingere potest.
Dig. 42.6.1.13
Ulpianus 64 ad ed.
Quod dicitur post multum temporis separationem impetrari non posse, ita erit accipiendum, ut ultra quinquennium post aditionem numerandum separatio non postuletur.
Dig. 42.6.1.14
Ulpianus 64 ad ed.
De his autem omnibus, an admittenda separatio sit nec ne, praetoris erit vel praesidis notio, nullius alterius, hoc est eius, qui separationem indulturus est.
Dig. 42.6.1.15
Ulpianus 64 ad ed.
Si quis pignus ab herede acceperit, non est ei concedenda separatio, quasi eum secutus sit: neque enim ferendus est, qui qualiterqualiter, eligentis tamen mente, heredis personam secutus est.
Dig. 42.6.1.16
Ulpianus 64 ad ed.
Quaesitum est, si forte sint plures creditores, quidam secuti heredem, quidam non secuti, et hi, qui heredem secuti non sunt, impetraverint separationem, an eos secum admittant, qui secuti sunt. et putem nihil eis prodesse: hos enim cum creditoribus heredis numerandos.
Dig. 42.6.1.17
Ulpianus 64 ad ed.
Item sciendum est vulgo placere creditores quidem heredis, si quid superfuerit ex bonis testatoris, posse habere in suum debitum, creditores vero testatoris ex bonis heredis nihil. cuius rei ratio illa est, quod qui impetravit separationem, sibi debet imputare suam facilitatem, si, cum essent bona idonea heredis, illi maluerint bona potius defuncti sibi separari, heredis autem creditoribus hoc imputari non possit. at si creditores defuncti desiderent, ut etiam in bonis heredis substituantur, non sunt audiendi: separatio enim, quam ipsi petierunt, eos ab istis bonis separavit. si tamen temere separationem petierunt creditores defuncti, impetrare veniam possunt, iustissima scilicet ignorantiae causa allegata.
Dig. 42.6.1.18
Ulpianus 64 ad ed.
Item sciendum est necessarium heredem servum cum libertate institutum impetrare posse separationem, scilicet ut, si non attigerit bona patroni, in ea causa sit, ut ei quidquid postea adquisierit separetur: sed et si quid ei a testatore debetur.
Dig. 42.6.2
Papinianus 25 quaest.
Ab herede vendita hereditate separatio frustra desiderabitur, utique si nulla fraudis incurrat suspicio: nam quae bona fide medio tempore per heredem gesta sunt, rata conservari solent.
Dig. 42.6.3pr.
Papinianus 27 quaest.
Debitor fideiussori heres extitit eiusque bona venierunt: quamvis obligatio fideiussionis extincta sit, nihilo minus separatio impetrabitur petente eo, cui fideiussor fuerat obligatus, sive solus sit hereditarius creditor sive plures. neque enim ratio iuris, quae causam fideiussionis propter principalem obligationem, quae maior fuit, exclusit, damno debet adficere creditorem, qui sibi diligenter prospexerat.
Dig. 42.6.3.1
Papinianus 27 quaest.
Quid ergo, si bonis fideiussoris separatis solidum ex hereditate stipulator consequi non possit? utrum portio cum ceteris heredis creditoribus ei quaerenda erit an contentus esse debebit bonis, quae separari maluit? sed cum stipulator iste non adita fideiussoris a reo hereditate bonis fideiussoris venditis in residuum pro misceri debitoris creditoribus potuerit, ratio non patitur eum in proposito summoveri.
Dig. 42.6.3.2
Papinianus 27 quaest.
Sed in quolibet alio creditore, qui separationem impetravit, probari commodius est, ut, si solidum ex hereditate servari non possit, ita demum aliquid ex bonis heredis ferat, si proprii creditores heredis fuerint dimissi. quod sine dubio admittendum est circa creditores heredis dimissis hereditariis.
Dig. 42.6.4pr.
Papinianus 12 resp.
Creditoribus, qui ex die vel sub condicione debentur et propter hoc nondum pecuniam petere possunt, aeque separatio dabitur, quoniam et ipsis cautione communi consuletur.
Dig. 42.6.4.1
Papinianus 12 resp.
Legatarios autem in ea tantum parte, quae de bonis servari potuit, habere pignoris causam convenit.
Dig. 42.6.5
Paulus 13 quaest.
Si creditores hereditarii separationem bonorum impetraverunt et inveniatur non idonea hereditas, heres autem idoneus: non poterunt reverti ad heredem, sed eo, quod semel postulaverunt, stare debent. sed si post impetratam separationem aliquid heres adquisierit, si quidem ex hereditate, admitti debebunt ad id quod adquisitum est illi qui separationem impetraverunt: sed si illis satisfactum fuerit, quod superest tribuetur propriis heredis creditoribus. at si ex alia causa heres adquisierit, non admittentur hereditarii creditores. quod si proprii ad solidum pervenerunt, id quod supererit tribuendum hereditariis quidam putant: mihi autem id non videtur: cum enim separationem petierunt, recesserunt a persona heredis et bona secuti sunt et quasi defuncti bona vendiderunt, quae augmenta non possunt recipere. idemque existimo dicendum, etiamsi circa separationem bonorum decepti minus consecuti sunt quam proprii heredis creditores. proprii autem heredis creditores habent propria eius bona et personam, quae potest donec vivit adquirere.
Dig. 42.6.6pr.
Iulianus 46 Dig.
Quotiens heredis bona solvendo non sunt, non solum creditores testatoris, sed etiam eos, quibus legatum fuerit, impetrare bonorum separationem aequum est, ita ut, cum in creditoribus solidum adquisitum fuerit, legatariis vel solidum vel portio quaeratur.
Dig. 42.6.6.1
Iulianus 46 Dig.
Si liberta heres instituta bonorum possessionem secundum tabulas petisset eius, qui solvendo non erat, quaesitum est, an bona eius separari ab hereditariis debent. respondit: non est iniquum succurri patrono, ne oneraretur aere alieno, quod liberta petendo bonorum possessionem secundum tabulas contraxerit.
Dig. 42.6.7
Marcianus 2 reg.
Qui iudicium dictaverunt heredi, separationem quasi hereditarii possunt impetrare, quia ex necessitate hoc fecerunt.