Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 43.16.0. De vi et de vi armata.
Dig. 43.16.1pr.
Ulpianus 69 ad ed.
Praetor ait: " unde tu illum vi deiecisti aut familia tua deiecit, de eo quaeque ille tunc ibi habuit tantummodo intra annum, post annum de eo, quod ad eum qui vi deiecit pervenerit, iudicium dabo".
Dig. 43.16.1.1
Ulpianus 69 ad ed.
Hoc interdictum proponitur ei, qui vi deiectus est: etenim fuit aequissimum vi deiecto subvenire: propter quod ad reciperandam possessionem interdictum hoc proponitur.
Dig. 43.16.1.2
Ulpianus 69 ad ed.
Ne quid autem per vim admittatur, etiam legibus iuliis prospicitur publicorum et privatorum nec non et constitutionibus principum.
Dig. 43.16.1.3
Ulpianus 69 ad ed.
Hoc interdictum non ad omnem vim pertinet, verum ad eos, qui de possessione deiciuntur. ad solam autem atrocem vim pertinet hoc interdictum, et ad eos tantum, qui de solo deiciuntur, ut puta de fundo sive aedificio: ad alium autem non pertinet.
Dig. 43.16.1.4
Ulpianus 69 ad ed.
Et si quis de area deiectus sit, sine dubio interdicto locus est: et generaliter ad omnes hoc pertinet interdictum, qui de re solo cohaerenti deiciuntur: qualisqualis enim fuerit locus, unde quis vi deiectus est, interdicto locus erit.
Dig. 43.16.1.5
Ulpianus 69 ad ed.
Proinde et si superficiaria insula fuerit, qua quis deiectus est, apparet interdicto fore locum.
Dig. 43.16.1.6
Ulpianus 69 ad ed.
Illud utique in dubium non venit interdictum hoc ad res mobiles non pertinere: nam ex causa furti vel vi bonorum raptorum actio competit: potest et ad exhibendum agi. plane si quae res sint in fundo vel in aedibus, unde quis deiectus est, etiam earum nomine interdictum competere non est ambigendum.
Dig. 43.16.1.7
Ulpianus 69 ad ed.
Si quis de nave vi deiectus est, hoc interdicto locus non est, argumento eius, qui de vehiculo detractus est, quem nemo dixit interdicto hoc uti posse.
Dig. 43.16.1.8
Ulpianus 69 ad ed.
Plane si quis de ligneis aedibus deiectus fuerit, nemo ambigit interdicto locum fore, quia qualequale sit quod solo cohaereat, inde qui vi deiectus est habet interdictum.
Dig. 43.16.1.9
Ulpianus 69 ad ed.
Deicitur is qui possidet, sive civiliter sive naturaliter possideat: nam et naturalis possessio ad hoc interdictum pertinet.
Dig. 43.16.1.10
Ulpianus 69 ad ed.
Denique et si maritus uxori donavit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tamen si colonus.
Dig. 43.16.1.11
Ulpianus 69 ad ed.
Ait praetor: " deiecisti aut familia deiecit". merito familiae mentio habita: nam cum " deiecisti" verbum refertur ad personam eius qui deiecit nec pertineat ad eum, cuius familia deiecit ( nec enim ego videor deiecisse, si familia mea deiecerit), consequens fuit addere " aut familia tua deiecit".
Dig. 43.16.1.12
Ulpianus 69 ad ed.
Deiecisse autem etiam is videtur, qui mandavit vel iussit, ut aliquis deieceretur: parvi enim referre visum est, suis manibus quis deiciat an vero per alium: quare et si familia mea ex voluntate mea deiecerit, ego videor deiecisse.
Dig. 43.16.1.13
Ulpianus 69 ad ed.
Quotiens verus procurator deiecerit, cum utrolibet eorum, id est sive domino sive procuratore, agi posse sabinus ait et alterius nomine alteri eximi, sic tamen, si ab altero eorum litis aestimatio fuerit praestita ( non enim excusatus est, qui iussu alicuius deiecit, non magis quam si iussu alicuius occidit): cum autem falsus est procurator, cum ipso tantum procuratore interdici debere. sabini sententia vera est.
Dig. 43.16.1.14
Ulpianus 69 ad ed.
Sed et si quod alius deiecit, ratum habuero, sunt qui putent secundum sabinum et cassium, qui ratihabitionem mandato comparant, me videri deiecisse interdictoque isto teneri, et hoc verum est: rectius enim dicitur in maleficio ratihabitionem mandato comparari.
Dig. 43.16.1.15
Ulpianus 69 ad ed.
Quod igitur additur " aut familia tua deiecit", merito scriptum est in eum casum, in quem familia mea vi deiecit. ceterum si iussit, ipse deiecit, nec gravari debet dominus qui non iussit, si servorum suorum factum praestaret, etsi non iussu eius deiecerunt: nam non gravabitur hoc nomine, quippe cum aut pervenit ad eum aliquid et restitueret, aut non pervenit et ipsos servos maleficii causa noxae dedendo indemnis erit: quod enim noxae dedere compellitur, in damno non debet reputare, cum servus hoc possit domini deteriorem condicionem facere.
Dig. 43.16.1.16
Ulpianus 69 ad ed.
Familiae autem appellatio servos continet:
Dig. 43.16.1.17
Ulpianus 69 ad ed.
Sed quaeritur, quem numerum servorum contineat, utrum plurium an vero et duum vel trium. sed verius est in hoc interdicto, etiamsi unus servus vi deiecerit, familiam videri deiecisse.
Dig. 43.16.1.18
Ulpianus 69 ad ed.
Familiae appellatione et eos, quos loco servorum habemus, contineri oportere dicendum est.
Dig. 43.16.1.19
Ulpianus 69 ad ed.
Si quis tamen neget se servum vel familiam defendere, cogendus est pati hoc interdictum, ad hoc scilicet, ut quod ad eum pervenit restituat.
Dig. 43.16.1.20
Ulpianus 69 ad ed.
Si filius familias vel mercennarius vi deiecerit, utile interdictum competit.
Dig. 43.16.1.21
Ulpianus 69 ad ed.
Si adversus eum, qui in libertatem ex servitute vel contra petitur, post inchoatum liberale iudicium utar interdicto et liber iudicatus fuerit et apparuerit ignorante eo a servis eius vi me deiectum, in possessionem restituar.
Dig. 43.16.1.22
Ulpianus 69 ad ed.
Quod servus vel procurator vel colonus tenent, dominus videtur possidere, et ideo his deiectis ipse deici de possessione videtur, etiamsi ignoret eos deiectos, per quos possidebat. et si quis igitur alius, per quem possidebam, deiectus fuerit, mihi competere interdictum nemini dubium est.
Dig. 43.16.1.23
Ulpianus 69 ad ed.
Interdictum autem hoc nulli competit nisi ei, qui tunc cum deiceretur possidebat, nec alius deici visus est quam qui possidet.
Dig. 43.16.1.24
Ulpianus 69 ad ed.
Sive autem corpore sive animo possidens quis deiectus est, palam est eum vi deiectum videri. idcircoque si quis de agro suo vel de domo processisset nemine suorum relicto, mox revertens prohibitus sit ingredi vel ipsum praedium, vel si quis eum in medio itinere detinuerit et ipse possederit, vi deiectus videtur: ademisti enim ei possessionem, quam animo retinebat, etsi non corpore.
Dig. 43.16.1.25
Ulpianus 69 ad ed.
Quod volgo dicitur aestivorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici proculum dicere: nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est.
Dig. 43.16.1.26
Ulpianus 69 ad ed.
Eum, qui neque animo neque corpore possidebat, ingredi autem et incipere possidere prohibeatur, non videri deiectum verius est: deicitur enim qui amittit possessionem, non qui non accipitur.
Dig. 43.16.1.27
Ulpianus 69 ad ed.
Vim vi repellere licere cassius scribit idque ius natura comparatur: apparet autem, inquit, ex eo arma armis repellere licere.
Dig. 43.16.1.28
Ulpianus 69 ad ed.
Vi possidere eum definiendum est, qui expulso vetere possessore adquisitam per vim possessionem optinet aut qui in hoc ipsum aptatus et praeparatus venit ut contra bonos mores auxilio, ne prohiberi possit ingrediens in possessionem, facit. sed qui per vim possessionem suam retinuerit, labeo ait non vi possidere.
Dig. 43.16.1.29
Ulpianus 69 ad ed.
Idem labeo ait eum, qui metu turbae perterritus fugerit, vi videri deiectum. sed pomponius ait vim sine corporali vi locum non habere, ergo etiam eum, qui fugatus est supervenientibus quibusdam, si illi vi occupaverunt possessionem, videri vi deiectum.
Dig. 43.16.1.30
Ulpianus 69 ad ed.
Qui a me vi possidebat, si ab alio deiciatur, habet interdictum.
Dig. 43.16.1.31
Ulpianus 69 ad ed.
Qui vi deiectus est, quidquid damni senserit ob hoc quod deiectus est, reciperare debet: pristina enim causa restitui debet, quam habiturus erat, si non fuisset deiectus.
Dig. 43.16.1.32
Ulpianus 69 ad ed.
Si fundus, a quo vi expulsus sim, mihi restitutus esset, ceterae vero res, quae vi ablatae sunt, non restituantur, hic dicendum est interdictum nihilo minus tenere, quia verum est vi esse deiectum. plane si quis velit de possessione quidem rei soli per hoc interdictum experiri, de rebus vero mobilibus ad exhibendum actione, potest hoc suo arbitrio habere, et ita iulianus scribit: idem scribit et si quis vi bonorum raptorum de huiusmodi rebus velit experiri.
Dig. 43.16.1.33
Ulpianus 69 ad ed.
Quod autem ait praetor: " quaeque ibi habuit", sic accipimus, ut omnes res contineantur, non solum quae propriae ipsius fuerunt, verum etiam si quae apud eum depositae vel ei commodatae vel pigneratae, quarumque usum vel usum fructum vel custodiam habuit, vel si quae ei locatae sunt: cum enim dicat praetor " habuit", omnia haec habendi verbo continentur.
Dig. 43.16.1.34
Ulpianus 69 ad ed.
Rectissime autem praetor addidit " tunc ibi habuit". " tunc" sic accipimus " cum deiceretur": et ideo et si quid postea desiit illic esse, dicendum erit in interdictum venire. sic fit, ut, etiamsi homines vel pecora demortua sint post deiectionem, interdicto locus sit.
Dig. 43.16.1.35
Ulpianus 69 ad ed.
Denique scribit iulianus eum, qui vi deiecit ex eo praedio, in quo homines fuerant, propius esse, ut etiam sine culpa eius mortuis hominibus aestimationem eorum per interdictum restituere debeat, sicuti fur hominis etiam mortuo eo tenetur. huic consequens esse ait, ut villae quoque et aedium incendio consumptarum pretium restituere cogatur: ubi enim quis, inquit, deiecit, per eum stetisse videtur, quo minus restitueret.
Dig. 43.16.1.36
Ulpianus 69 ad ed.
Idcirco constare ait eum, qui vi deiecit quique vi sine dolo malo desierit possidere, interdicto teneri.
Dig. 43.16.1.37
Ulpianus 69 ad ed.
" ibi" autem ait praetor, ut ne quis et quae illic non habuit, complectatur.
Dig. 43.16.1.38
Ulpianus 69 ad ed.
Sane quod ait praetor " ibi", quomodo accipimus? utrum in eo loco, unde quis vi deiectus est, an vero in omni possessione? et melius dicetur non ad angulum referendum vel locum, in quo fuerit, verum etiam ad omnem partem possessionis, qua quis caruit, cum deicitur.
Dig. 43.16.1.39
Ulpianus 69 ad ed.
Annus in hoc interdicto utilis est.
Dig. 43.16.1.40
Ulpianus 69 ad ed.
Ex die, quo quis deiectus est, fructuum ratio habetur, quamvis in ceteris interdictis ex quo edita sunt, non retro, computantur. idem est et in rebus mobilibus, quae ibi erant: nam et earum fructus computandi sunt, ex quo quis vi deiectus est.
Dig. 43.16.1.41
Ulpianus 69 ad ed.
Non solum autem fructuum ratio in hoc interdicto habetur, verum ceterarum etiam utilitatium habenda est: nam vivianus refert in hoc interdicto omnia, quaecumque habiturus vel adsecuturus erat is qui deiectus est, si vi deiectus non esset, restitui aut eorum litem a iudice aestimari debere eumque tantum consecuturum, quanti sua interesset se vi deiectum non esse.
Dig. 43.16.1.42
Ulpianus 69 ad ed.
Ex interdicto unde vi etiam is qui non possidet restituere cogetur.
Dig. 43.16.1.43
Ulpianus 69 ad ed.
Interdictum hoc quia atrocitatem facinoris in se habet, quaesitum est, an liberto in patronum vel liberis adversus parentes competit. et verius est nec liberto in patronum nec in parentes liberis dandum esse meliusque erit in factum actionem his competere. aliter atque si vi armata usus sit adversus libertum patronus vel adversus liberos parens: nam hic interdictum competit.
Dig. 43.16.1.44
Ulpianus 69 ad ed.
Hoc interdictum et heredi et ceteris successoribus competit.
Dig. 43.16.1.45
Ulpianus 69 ad ed.
Non alii autem, quam ei qui possidet, interdictum unde vi competere argumentum praebet, quod apud vivianum relatum est, si quis me vi deiecerit, meos non deiecerit, non posse me hoc interdicto experiri, quia per eos retineo possessionem, qui deiecti non sunt.
Dig. 43.16.1.46
Ulpianus 69 ad ed.
Idem vivianus refert: servos quosdam vi depulit, alios retinuit et vinxit aut etiam eis imperavit: vi te deiectum intellegi: desisse enim possidere, cum servi ab alio possideantur. et quod in parte servorum dictum est, idem in omnibus dici ait, si forte nemo depulsus esset, sed possideri ab eo coepissent, qui ingressus in possessionem esset.
Dig. 43.16.1.47
Ulpianus 69 ad ed.
Quid dicturi essemus, tractat, si aliquo possidente ego quoque ingressus sum in possessionem et non deiciam possessorem, sed vinctum opus facere cogam: quatenus res, inquit, esset? ego verius puto eum quoque deiectum videri, qui illic vinctus est.
Dig. 43.16.1.48
Ulpianus 69 ad ed.
Ex causa huius interdicti in heredem et bonorum possessorem ceterosque successores in factum actio competit in id quod ad eos pervenit.
Dig. 43.16.2
Paulus 65 ad ed.
Dolove malo eorum factum est, quo minus perveniret.
Dig. 43.16.3pr.
Ulpianus 69 ad ed.
Quod est et si quis armis deiectus est, quia ex facinoribus defunctorum de eo, quod ad heredem pervenit, actio datur: sufficit enim non in lucro versari eum heredem, non etiam damnum subire.
Dig. 43.16.3.1
Ulpianus 69 ad ed.
Haec actio, quae adversus heredem ceterosque successores pertinet, perpetuo competit, quia in ea rei persecutio continetur.
Dig. 43.16.3.2
Ulpianus 69 ad ed.
Armis deiectum quomodo accipimus? arma sunt omnia tela, hoc est et fustes et lapides, non solum gladii hastae frameae, id est rhomphaeae.
Dig. 43.16.3.3
Ulpianus 69 ad ed.
Plane et si unus vel alter fustem vel gladium tenuit, armis deiectus possessor videtur.
Dig. 43.16.3.4
Ulpianus 69 ad ed.
Plus dicitur, et si inermes venerant, si in ipsa concertatione qui inermes venerant eo processerunt, ut fustes aut lapides sumerent, vis erit armata.
Dig. 43.16.3.5
Ulpianus 69 ad ed.
Qui armati venerunt et si armis non sunt usi ad deiciendum, sed deiecerunt, armata vis facta esse videtur: sufficit enim terror armorum, ut videantur armis deiecisse.
Dig. 43.16.3.6
Ulpianus 69 ad ed.
Si quis autem visis armatis, qui alibi tendebant, metu hoc deterritus profugerit, non videtur deiectus, quia non hoc animo fuerunt qui armati erant, sed alio tendebant.
Dig. 43.16.3.7
Ulpianus 69 ad ed.
Proinde et si, cum armatos audisset venire, metu decesserit de possessione, sive verum sive falsum audisset, dicendum est non esse eum armis deiectum, nisi possessio ab his fuerit occupata.
Dig. 43.16.3.8
Ulpianus 69 ad ed.
Si autem, cum dominus veniret in possessionem, armati eum prohibuerunt qui invaserant possessionem, videri eum armis deiectum.
Dig. 43.16.3.9
Ulpianus 69 ad ed.
Eum igitur, qui cum armis venit, possumus armis repellere, sed hoc confestim, non ex intervallo, dummodo sciamus non solum resistere permissum, ne deiciatur, sed et si deiectus quis fuerit, eundem deicere non ex intervallo, sed ex continenti.
Dig. 43.16.3.10
Ulpianus 69 ad ed.
Cum procurator armatus venit, et ipse dominus deiecisse videtur, sive mandavit sive, ut iulianus ait, ratum habuit.
Dig. 43.16.3.11
Ulpianus 69 ad ed.
Hoc et in familia dicendum est: nam cum familia sine me armata venit, ego non videor venisse, sed familia, nisi iussi vel ratum habui.
Dig. 43.16.3.12
Ulpianus 69 ad ed.
Hoc interdictum etiam adversus eum proponitur, qui dolo malo fecit, quo quis armis deiceretur: et post annum reddetur in id, quod pervenit ad eum qui prohibuit unde vi.
Dig. 43.16.3.13
Ulpianus 69 ad ed.
Interdictum necessarium fuisse fructuario apparet " si prohibeatur uti frui usu fructu fundi".
Dig. 43.16.3.14
Ulpianus 69 ad ed.
Uti frui autem prohibuisse is videtur, qui vi deiecit utentem et fruentem aut non admisit, cum ex fundo exisset non usus fructus deserendi causa. ceterum si quis ab initio volentem incipere uti frui prohibuit, hoc interdictum locum non habet. quid ergo est? debet fructuarius usum fructum vindicare.
Dig. 43.16.3.15
Ulpianus 69 ad ed.
Pertinet autem hoc interdictum ad eum, qui fundo uti frui prohibitus est: sed pertinebit etiam ad eum, qui aedificiis uti frui prohibetur. consequenter autem dicemus ad res mobiles hoc interdictum non pertinere, si quis uti frui prohibitus est re mobili, nisi si rei soli accedebant res mobiles: si igitur ibi fuerunt, dicendum est etiam ad eas referri hoc interdictum debere.
Dig. 43.16.3.16
Ulpianus 69 ad ed.
Item si non usus fructus, sed usus sit relictus, competit hoc interdictum. ex quacumque enim causa constitutus est usus fructus vel usus, hoc interdictum locum habebit.
Dig. 43.16.3.17
Ulpianus 69 ad ed.
Qui usus fructus nomine qualiterqualiter fuit quasi in possessione, utetur hoc interdicto. sed si quis, posteaquam prohibitus est, capite minutus sit vel mortuus, recte dicitur heredibus et successoribus competere hoc interdictum, non ut in futurum constituatur usus fructus, sed ut praeterita causa et damnum praeteritum sarciatur.
Dig. 43.16.3.18
Ulpianus 69 ad ed.
Heres quoque simili modo debebit in factum actionem suscipere in id quod ad se pervenit.
Dig. 43.16.4
Ulpianus 10 ad ed.
Si vi me deiecerit quis nomine municipum, in municipes mihi interdictum reddendum pomponius scribit, si quid ad eos pervenit.
Dig. 43.16.5
Ulpianus 11 ad ed.
Si per vim tibi possessionem tradidero, dicit pomponius unde vi interdictum cessare, quoniam non est deiectus, qui compulsus est in possessionem inducere.
Dig. 43.16.6
Paulus 17 ad ed.
In interdicto unde vi tanti condemnatio facienda est, quanti intersit possidere: et hoc iure nos uti pomponius scribit, id est tanti rem videri, quanti actoris intersit: quod alias minus esse, alias plus: nam saepe actoris pluris interesse hominem retinere, quam quanti is est, veluti cum quaestionis habendae aut rei probandae gratia aut hereditatis adeundae intersit eius eum possideri.
Dig. 43.16.7
Paulus 24 ad ed.
Cum a te vi deiectus sim, si titius eandem rem possidere coeperit, non possum cum alio quam tecum interdicto experiri.
Dig. 43.16.8
Paulus 54 ad ed.
Fulcinius dicebat vi possideri, quotiens vel non dominus, cum tamen possideret, vi deiectus est.
Dig. 43.16.9pr.
Paulus 65 ad ed.
Si plures heredes sunt, unusquisque non in amplius, quam ad eum pervenerit, tenetur. qua de causa interdum in solidum tenebitur is ad quem totum pervenerit, quamvis ex parte heres sit.
Dig. 43.16.9.1
Paulus 65 ad ed.
Deiectum ab usu fructu in eandem causam praetor restitui iubet, id est in qua futurus esset, si deiectus non esset. itaque si tempore usus fructus finitus fuerit, postquam deiectus est a domino, nihilo minus cogendus erit restituere, id est usum fructum iterum constituere.
Dig. 43.16.10
Gaius 2 ad ed. pu. de liberali c.
Si de fundo proprietarium et fructuarium praedo expulerit atque ob id fructuarius constituto tempore non usus perdiderit ius suum, nemo dubitat, quin dominus, sive experiatur cum fructuario adversus praedonem sive non experiatur, retinere debeat reversum ad se usum fructum et, quod fructuarius perdidit, id ad damnum eius pertineat, cuius facto periit.
Dig. 43.16.11
Pomponius 6 ex plaut.
Vim facit, qui non sinit possidentem eo, quod possidebit, uti arbitrio suo, sive inserendo sive fodiendo sive arando sive quid aedificando sive quid omnino faciendo, per quod liberam possessionem adversarii non relinquit.
Dig. 43.16.12
Marcellus 19 Dig.
Colonus eum, cui locator fundum vendiderat, cum is in possessionem missus esset, non admisit: deinde colonus vi ab alio deiectus est: quaerebatur, quis haberet interdictum unde vi. dixi nihil interesse, colonus dominum ingredi volentem prohibuisset an emptorem, cui iussisset dominus tradi possessionem, non admisit. igitur interdictum unde vi colono competiturum ipsumque simili interdicto locatori obstrictum fore, quem deiecisse tunc videretur, cum emptori possessionem non tradidit, nisi forte propter iustam et probabilem causam id fecisset.
Dig. 43.16.13
Ulpianus 8 ad sab.
Neque unde vi neque aliud interdictum famosum est.
Dig. 43.16.14
Pomponius 29 ad sab.
Sed si vi armata deiectus es, sicut ipsum fundum recipis, etiamsi vi aut clam aut precario eum possideres, ita res quoque mobiles omnimodo recipies.
Dig. 43.16.15
Paulus 13 ad sab.
Si vi me deieceris vel vi aut clam feceris, quamvis sine dolo et culpa amiseris possessionem, tamen damnandus es, quanti mea intersit, quia in eo ipso culpa tua praecessit, quod omnino vi deiecisti aut vi aut clam fecisti.
Dig. 43.16.16
Ulpianus 29 ad ed.
In interdicto unde vi dicendum est, ut eius causa, quod ad patrem pervenit, ipse teneatur.
Dig. 43.16.17
Iulianus 48 Dig.
Qui possessionem vi ereptam vi in ipso congressu reciperat, in pristinam causam reverti potius quam vi possidere intellegendus est: ideoque si te deiecero, ilico tu me, deinde ego te, unde vi interdictum tibi utile erit.
Dig. 43.16.18pr.
Papinianus 26 quaest.
Cum fundum qui locaverat vendidisset, iussit emptorem in vacuam possessionem ire, quem colonus intrare prohibuit: postea emptor vi colonum expulit: de interdictis unde vi quaesitum est. placebat colonum interdicto venditori teneri, quia nihil interesset, ipsum an alium ex voluntate eius missum intrare prohibuerit: neque enim ante omissam possessionem videri, quam si tradita fuisset emptori, quia nemo eo animo esset, ut possessionem omitteret propter emptorem, quam emptor adeptus non fuisset. emptorem quoque, qui postea vim adhibuit, et ipsum interdicto colono teneri: non enim ab ipso, sed a venditore per vim fundum esse possessum, cui possessio esset ablata. quaesitum est, an emptori succurri debeat, si voluntate venditoris colonum postea vi expulisset. dixi non esse iuvandum, qui mandatum illicitum susceperit.
Dig. 43.16.18.1
Papinianus 26 quaest.
Eum, qui fundum vindicavit ab eo, cum quo interdicto unde vi potuit experiri, pendente iudicio nihilo minus interdicto recte agere placuit.
Dig. 43.16.19
Tryphonus 15 disp.
Merito iulianus respondit, si me de fundo vi deieceris, in quo res moventes fuerunt, cum mihi interdicto unde vi restituere debeas non solum possessionem soli, sed et ea quae ibi fuerunt, quamquam ego moram fecero, quo minus interdicto te convenirem, subtractis tamen mortalitate servis aut pecoribus aliisve rebus casu intercidentibus tuum tamen onus nihilo minus in eis restituendis esse, quia ex ipso tempore delicti plus quam frustrator debitor constitutus es.
Dig. 43.16.20
Labeo 3 pith. a paulo epit.
Si colonus tuus vi deiectus est, ages unde vi interdicto. idem si inquilinus tuus vi deiectus fuerit. paulus: idem dici potest de coloni colono, item inquilini inquilino.