Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 46.4.0. De acceptilatione.
Dig. 46.4.1
Modestinus 2 reg.
Acceptilatio est liberatio per mutuam interrogationem, qua utriusque contingit ab eodem nexu absolutio.
Dig. 46.4.2
Ulpianus 24 ad sab.
Pupillum per acceptilationem etiam sine tutoris auctoritate liberari posse placet.
Dig. 46.4.3
Paulus 4 ad sab.
Per procuratorem nec liberari nec liberare quisquam acceptilatione sine mandato potest.
Dig. 46.4.4
Pomponius 9 ad sab.
Acceptilatio sub condicione fieri non potest.
Dig. 46.4.5
Ulpianus 34 ad sab.
In diem acceptilatio facta nullius est momenti: nam solutionis exemplo acceptilatio solet liberare.
Dig. 46.4.6
Ulpianus 47 ad sab.
Pluribus stipulationibus factis si promissor ita accepto rogasset: " quod ego tibi promisi, habesne acceptum?", si quidem apparet, quid actum est, id solum per acceptilationem sublatum est: si non apparet, omnes stipulationes solutae sunt: dummodo illud sciamus, si ego aliud accepto tuli, aliud tu rogasti, nihil valere acceptilationem.
Dig. 46.4.7
Ulpianus 50 ad sab.
Sane et sic acceptilatio fieri potest: " accepta facis decem?" ille respondit " facio".
Dig. 46.4.8pr.
Ulpianus 48 ad sab.
An inutilis acceptilatio utile habeat pactum, quaeritur: et nisi in hoc quoque contra sensum est, habet pactum. dicet aliquis: potest ergo non esse consensus? cur non possit? fingamus eum, qui accepto ferebat, scientem prudentemque nullius esse momenti acceptilationem sic accepto tulisse: quis dubitat non esse pactum, cum consensum paciscendi non habuerit?
Dig. 46.4.8.1
Ulpianus 48 ad sab.
Servus communis sicut uni ex dominis stipulari potest, ita etiam acceptum rogare uni ex dominis potest eumque in solidum liberat: et ita octavenus putat.
Dig. 46.4.8.2
Ulpianus 48 ad sab.
Accepto liberare servus communis alterum ex dominis etiam ab altero domino potest: id enim et labeoni placuit. denique libro pithanon scripsit, si a primo domino secundo socio domino suo stipulatus fuerit, posse secundum accepto rogare et per acceptilationem primum liberare, quem ipse obligaverat: sic fieri, ut per unum atque eundem servum et constituatur et tollatur obligatio.
Dig. 46.4.8.3
Ulpianus 48 ad sab.
Acceptum fieri non potest, nisi quod verbis colligatum est: acceptilatio enim verborum obligationem tollit, quia et ipsa verbis fit: neque enim potest verbis tolli, quod non verbis contractum est.
Dig. 46.4.8.4
Ulpianus 48 ad sab.
Filius familias promittendo patrem civiliter non obligat, sed se obligat: propter quod accepto rogare filius familias potest, ut se liberet, quia ipse obligatus est, pater autem acceptum rogando nihil agit, cum non sit ipse obligatus, sed filius. idem erit et in servo dicendum: nam et servus accepto liberari potest, et tolluntur etiam honorariae obligationes, si quae sunt adversus dominum. quia hoc iure utimur, ut iuris gentium sit acceptilatio: et ideo puto et graece posse acceptum fieri, dummodo sic fiat, ut latinis verbis solet: exeis labwn dynaria tosa; exo labwn.
Dig. 46.4.9
Paulus 12 ad sab.
Pars stipulationis accepto fieri potest non tantum, si sic dicat: " ex nummis decem, quos tibi promisi, quinque habesne acceptos ?", sed et si sic: " quod ego tibi promisi, id pro parte dimidia habesne acceptum ?"
Dig. 46.4.10
Pomponius 26 ad sab.
Sed et si non numerata pecunia, sed certum corpus, veluti homo in stipulationem deductus est, potest ex parte acceptilatio fieri: quo modo et uni ex heredibus acceptum fieri potest.
Dig. 46.4.11pr.
Paulus 12 ad sab.
Species adquirendi est liberare dominum obligatione: et ideo fructuarius quoque servus liberare acceptum rogando fructuarium potest, quia ex re eius videtur ei adquirere. sed et si usum tantum habemus, idem fiet. idemque dicemus et in eo, qui bona fide nobis servit, et in ceteris, qui nostro iuri subiecti sunt.
Dig. 46.4.11.1
Paulus 12 ad sab.
Sed et si servo quod ipse mihi promisit acceptum fecero, inutiles mihi erunt adversus dominum honorariae actiones, quae de peculio vel in rem verso dantur.
Dig. 46.4.11.2
Paulus 12 ad sab.
Si servus hereditarius ante aditam hereditatem acceptum roget, quod defunctus promisit, verius puto contingere liberationem, ut per hoc hereditas ipsa liberetur.
Dig. 46.4.11.3
Paulus 12 ad sab.
Sed et si dominus apud hostes sit, dicendum est iure postliminii confirmari acceptilationem: nam et stipulari ei, qui apud hostes est, servus potest.
Dig. 46.4.12
Pomponius 26 ad sab.
Quod in diem vel sub condicione debetur, acceptilatione tolli potest: sed ita id factum apparebit, si condicio stipulationis extiterit vel dies venerit.
Dig. 46.4.13pr.
Ulpianus 50 ad sab.
Et per iusiurandum liberti interpositam operarum obligationem per acceptilationem tolli verius est.
Dig. 46.4.13.1
Ulpianus 50 ad sab.
Si id, quod in stipulationem deductum est, divisionem non recipiat, acceptilatio in partem nullius erit momenti, ut puta si servitus fuit praedii rustici vel urbani. plane si usus fructus sit in stipulatum deductus, puta fundi titiani, poterit pro parte acceptilatio fieri et erit residuae partis fundi usus fructus. si tamen viam quis stipulatus accepto iter vel actum fecerit, acceptilatio nullius erit momenti: hoc idem est probandum, si actus accepto fuerit latus. si autem iter et actus accepto fuerit latus, consequens erit dicere liberatum eum, qui viam promisit.
Dig. 46.4.13.2
Ulpianus 50 ad sab.
Illud certum est eum, qui fundum stipulatus usum fructum vel viam accepto facit, in ea esse causa, ut acceptilatio non valeat: qui enim accepto facit, vel totum vel partem eius, quod stipulatus est, debet accepto facere, hae autem partes non sunt, non magis quam si quis domum stipulatus accepto ferat cementa vel fenestras vel parietem vel diaetam.
Dig. 46.4.13.3
Ulpianus 50 ad sab.
Si quis usum fructum stipulatus usum accepto tulerit, si quidem sic tulerit acceptum quasi usu debito, liberatio non continget: si vero quasi ex usu fructu, cum possit usus sine fructu constitui, dicendum est acceptilationem valere.
Dig. 46.4.13.4
Ulpianus 50 ad sab.
Si is, qui hominem stipulatus est, stichum accepto tulerit, iulianus libro quinquagensimo quarto digestorum scripsit acceptilationem aliquid egisse tolisseque totam obligationem: quod enim invito stipulatori promissor solvere potest, id et acceptum latum liberationem pariet.
Dig. 46.4.13.5
Ulpianus 50 ad sab.
Eum, qui fundum stipulatus est, non posse de dolo malo clausulam acceptum ferre constat: non enim in partem debiti id constitit, et aliud est quod debetur, aliud quod accepto fertur.
Dig. 46.4.13.6
Ulpianus 50 ad sab.
Si stichum aut decem sub condicione stipulatus stichum acceptum fecerit et pendente condicione stichus decesserit, decem in obligatione manebunt, perinde ac si acceptilatio interposita non fuisset.
Dig. 46.4.13.7
Ulpianus 50 ad sab.
Si fideiussori accepto fuerit latum, cum reus re, non verbis fuisset obligatus, an reus quoque liberetur? et hoc iure utimur, ut, licet reus non sit verbis obligatus, tamen acceptilatione per fideiussorem liberetur.
Dig. 46.4.13.8
Ulpianus 50 ad sab.
Si legatorum sub condicione relictorum fideiussori dato accepto latum sit, legata debebuntur postea condicione eorum existente.
Dig. 46.4.13.9
Ulpianus 50 ad sab.
Qui ita stipulatur a fideiussore: " quod titio credidero, fide tua esse iubes?", deinde, antequam crederet, acceptum fecit fideiussori, reus non liberabitur, sed quandoque ei creditum fuerit, tenetur: nam et si fideiussorem non ante liberatum esse credimus, quam cum fuerit creditum reo, non tamen reus antiquiore acceptilatione, quam obligatio eius est, liberari potuit.
Dig. 46.4.13.10
Ulpianus 50 ad sab.
Tutor, curator furiosi acceptum ferre non potuit, nec procurator quidem potest facere acceptum: sed hi omnes debent novare ( possunt enim) et sic accepto facere. ne his quidem accepto fieri potest, sed novatione facta potuerunt liberari per acceptilationem. nam et in absentium persona hoc remedio uti solemus: stipulamur ab aliquo id novandi causa, quod nobis absens debet, et ita accepto liberamus, a quo stipulati sumus: ita fiet, ut absens novatione, praesens acceptilatione liberetur.
Dig. 46.4.13.11
Ulpianus 50 ad sab.
Heres quoque et liberare et liberari accepto potest et honorarii successores.
Dig. 46.4.13.12
Ulpianus 50 ad sab.
Ex pluribus reis stipulandi si unus acceptum fecerit, liberatio contingit in solidum.
Dig. 46.4.14
Paulus 12 ad sab.
Nisi consentiat acceptilatio cum obligatione et nisi verum est, quod in acceptilatione demonstratur, imperfecta est liberatio, quia verbis verba ea demum resolvi possunt, quae inter se congruunt.
Dig. 46.4.15
Pomponius 27 ad sab.
Si is qui stichum promisit ita interroget: " quod stichum promisi, stichum et pamphilum habesne acceptos?", puto recte accepto latum et pro supervacuo pamphili mentionem factam, quemadmodum si is qui decem promisit ita interroget: " quod tibi decem promisi, viginti habesne accepta?", etiam decem nomine erit liberatus.
Dig. 46.4.16pr.
Ulpianus 7 disp.
Si ex pluribus obligatis uni accepto feratur, non ipse solus liberatur, sed et hi, qui secum obligantur: nam cum ex duobus pluribusque eiusdem obligationis participibus uni accepto fertur, ceteri quoque liberantur, non quoniam ipsis accepto latum est, sed quoniam velut solvisse videtur is, qui acceptilatione solutus est.
Dig. 46.4.16.1
Ulpianus 7 disp.
Si iudicati fideiussor sit datus acceptus eique accepto latum sit, liberabitur et iudicatus.
Dig. 46.4.17
Iulianus 54 Dig.
Qui hominem aut decem stipulatus est, si quinque accepto fecerit, partem stipulationis peremit et petere quinque aut partem hominis potest.
Dig. 46.4.18pr.
Florus 8 inst.
Et uno ex pluribus contractibus vel certis vel incertis vel, quibusdam exceptis, ceteris et omnibus ex causis una acceptilatio et liberatio fieri potest.
Dig. 46.4.18.1
Florus 8 inst.
Eius rei stipulatio, quam acceptio sequatur, a gallo aquilio talis exposita est: " quidquid te mihi ex quacumque causa dare facere oportet oportebit praesens in diemve, quarumque rerum mihi tecum actio quaeque adversus te petitio vel adversus te persecutio est eritve, quodve tu meum habes tenes possides: quanti quaeque earum rerum res erit, tantam pecuniam dari stipulatus est aulus agerius, spopondit numerius negidius". " quod numerius negidius aulo agerio promisit spopondit, id haberetne a se acceptum, numerius negidius aulum agerium rogavit, aulus agerius numerio negidio acceptum fecit " .
Dig. 46.4.19pr.
Ulpianus 2 reg.
Si accepto latum fuerit ei, qui non verbis, sed re obligatus est, non liberatur quidem, sed exceptione doli mali vel pacti conventi se tueri potest.
Dig. 46.4.19.1
Ulpianus 2 reg.
Inter acceptilationem et apocham hoc interest, quod acceptilatione omni modo liberatio contingit, licet pecunia soluta non sit, apocha non alias, quam si pecunia soluta sit.
Dig. 46.4.20
Ulpianus 77 ad ed.
Si accepto fuerit lata ob rem iudicatam clausula, Marcellus ait ceteras partes stipulationis evanuisse: propter hoc enim tantum interponuntur, ut res iudicari possit.
Dig. 46.4.21
Venonius 11 stipul.
Si sub condicione legatum mihi datum novandi causa stipulatus sum et ante existentem condicionem acceptum fecero, nerva filius ait, etiamsi condicio extiterit, neque ex testamento competituram actionem, quia novatio facta sit, neque ex stipulatu, quae acceptilatione soluta sit.
Dig. 46.4.22
Gaius 3 de verb. oblig.
Servus nec iussu domini acceptum facere potest.
Dig. 46.4.23
Labeo 5 pith. a paulo epit.
Si ego tibi acceptum feci, nihilo magis ego a te liberatus sum. paulus: immo cum locatio conductio, emptio venditio conventione facta est et nondum res intercessit, utrimque per acceptilationem, tametsi ab alterutra parte dumtaxat intercessit, liberantur obligatione.