Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Imperator Iustinianus Digestae IntraText CT - Text |
Dig. 46.7.0. Iudicatum solvi.
Dig. 46.7.1
Paulus 24 ad ed.
In stipulatione iudicatum solvi post rem iudicatam statim dies cedit, sed exactio in tempus reo principali indultum differtur.
Dig. 46.7.2
Paulus 71 ad ed.
Cum lite mortua nulla res sit, ideo constat fideiussores ex stipulatu iudicatum solvi non teneri.
Dig. 46.7.3pr.
Ulpianus 77 ad ed.
Si quis apud aliquem iudicem iturus stipulatus est iudicatum solvi et agit apud alterum, non committitur stipulatio, quia non huius iudicis sententiae fideiussores se subdiderunt.
Dig. 46.7.3.1
Ulpianus 77 ad ed.
Stipulationem iudicatum solvi et procurator et tutor et curator stipulari possunt.
Dig. 46.7.3.2
Ulpianus 77 ad ed.
Procuratorem eum accipere debemus, cui mandatum est, sive huius rei tantum mandatum susceperit sive etiam universorum bonorum. sed et si ratum fuerit habitum, procurator videtur.
Dig. 46.7.3.3
Ulpianus 77 ad ed.
Sed et si forte ex liberis vel parentibus aliquis interveniat vel vir uxoris nomine, a quibus mandatum non exigitur, an committatur stipulatio, quaeritur: magisque erit, ne committi debeat, nisi fuerit ei mandatum vel ratum habitum: quod enim eis agere permittitur edicto praetoris, non facit eos procuratores. itaque si talis persona interveniat, ex integro erit cavendum.
Dig. 46.7.3.4
Ulpianus 77 ad ed.
Sed et quod de tutore diximus, ita accipiendum est, ut, si is fuerit, qui tutelam administrabat, cum tutor non esset, tutoris appellatione eum non contineri.
Dig. 46.7.3.5
Ulpianus 77 ad ed.
Sed et si quidem tutor sit, non tamen quasi tutor negotia administret ( vel dum ignorat vel alia ex causa), dicendum erit non committi stipulationem: nam edicto praetoris illi tutori agendi facultas datur, cui a parente maioreve parte tutorum eorumve, cuius ea iurisdictio fuit, tutela permissa erit.
Dig. 46.7.3.6
Ulpianus 77 ad ed.
Sed et curatorem accipiemus furiosi furiosae, item pupilli pupillae, ceterorum quoque curatores, puta adulescentis: vel si alterius cuius curator sit, committi puto stipulationem.
Dig. 46.7.3.7
Ulpianus 77 ad ed.
Si tutor esse proponatur regionis alicuius vel provinciae vel rerum italicarum, consequens erit dicere, stipulationem ita demum committi, si ex ea causa egerint, quae ad administrationem eorum pertinebat.
Dig. 46.7.3.8
Ulpianus 77 ad ed.
Si reus, postquam iudicatum solvi promisit, demens factus sit, an stipulatio committatur ob rem non defensam, quaeritur: magisque est, ut committatur, si nemo eum defendat.
Dig. 46.7.3.9
Ulpianus 77 ad ed.
Ob rem non defensam stipulatio non committitur, quamdiu potest existere qui defendat.
Dig. 46.7.3.10
Ulpianus 77 ad ed.
Si plures fuerint fideiussores, posteaquam cum uno lis contestata est ex clausula ob rem non defensam, ipse reus potest suscipere defensionem:
Dig. 46.7.4
Iulianus 55 Dig.
Is autem, cum quo actum fuit, absolvi debet.
Dig. 46.7.5pr.
Ulpianus 77 ad ed.
Tam tamen fideiussore, qui iudicium acceperat, damnato frustra defensionem reus suscipit: ceterum et si solutum fuerit, posteaquam iudicatum est, repetitionem constituerimus eius quod solutum est.
Dig. 46.7.5.1
Ulpianus 77 ad ed.
Unus ex fideiussoribus vel heredibus pluribus alio cessante suscipere defensionem potest.
Dig. 46.7.5.2
Ulpianus 77 ad ed.
In hac stipulatione quia plures causae sunt una quantitate conclusae, si committeretur statim stipulatio ex uno casu, amplius ex alio committi non potest.
Dig. 46.7.5.3
Ulpianus 77 ad ed.
Nunc videamus, qualis defensio exigatur, ne committatur stipulatio, et quarum personarum. et si quidem ex personis enumeratis in defensionem quis succedat, palam est recte rem defendi nec committi stipulationem. si vero exstrinsecus persona defensoris interveniat, aeque stipulatio non committetur, si modo ille paratus sit rem boni viri arbitratu defendere, hoc est satisdare: sic enim videtur defendere, si satisdet: ceterum si simpliciter paratus sit intervenire nec admittatur, committetur ista stipulatio ob rem non defensam. quod si quis eum vel cum satisdatione vel sine satisdatione admiserit, consequens erit dicere, stipulationis istius nullam partem committi, quia sibi imputare debet, qui talem defensorem admisit.
Dig. 46.7.5.4
Ulpianus 77 ad ed.
Si ex fideiussoribus, qui iudicatum solvi caverant, existat defensor, placuit ob rem iudicatam stipulationem non committi ceteraque eadem esse, atque si extraneus defensor existat.
Dig. 46.7.5.5
Ulpianus 77 ad ed.
In hac stipulatione hoc tractatur, an hi qui fideiusserint, si defensionem omiserint, mandati iudicio teneantur. et est verius non teneri: hi enim in quantitatem intervenerunt et hoc illis fuit mandatum, non in defensione.
Dig. 46.7.5.6
Ulpianus 77 ad ed.
Quid tamen, si et hoc sibi adsumpserint, ut defendant, an mandati possint agere? et si quidem victi sunt, utique quod ob rem iudicatam praestiterunt consequentur: sumptus tamen litis minime petent. si autem optinuerunt, poterunt sumptus litis consequi, quasi iuxta mandatum, etsi non mandatum fecerint.
Dig. 46.7.5.7
Ulpianus 77 ad ed.
Si tamen plures fideiussores defendere fuerint parati, videamus, utrum unum defensorem debent dare, an vero sufficiat, ut unusquisque eorum pro parte sua defendat vel defensorem substituat. et magis est, ut, nisi unum dent procuratorem, desiderante scilicet hoc actore, committatur stipulatio ob rem non defensam: nam et plures heredes rei necesse habebunt unum dare procuratorem, ne defensio per plures scissa incommodo aliquo adficiat actorem. aliud est in heredibus actoris, quibus necessitas non imponitur, ut per unum litigent.
Dig. 46.7.5.8
Ulpianus 77 ad ed.
Illud sciendum est ibi rem esse defendendam, ut recte defendatur, ubi debet agi.
Dig. 46.7.6
Ulpianus 78 ad ed.
Iudicatum solvi stipulatio tres clausulas in unum collatas habet: de re iudicata, de re defendenda, de dolo malo.
Dig. 46.7.7
Gaius 27 ad ed. provinc.
Si ante acceptum iudicium prohibitus fuerit procurator a domino et actor ignorans prohibitum eum esse egerit, an stipulatio committatur? et nihil aliud dici potest quam committi. quod si quis sciens prohibitum esse egerit, iulianus non putat stipulationem committi: nam ut committatur, non sufficere ait cum ea persona acceptum esse iudicium, quae stipulationi comprehensa est, sed oportere etiam causam personae eandem esse, quae stipulationis interponendae tempore fuit. et ideo si is, qui procurator datus est, heres exstiterit domino atque ita acceperit iudicium sive etiam prohibitus acceperit, non committitur stipulatio: nam et alias responsum esse, si quis absentem defendens satisdederit, deinde, vel procurator ab eo datus vel postquam heres ei extitit, iudicium acceperit, fideiussores non teneri.
Dig. 46.7.8
Paulus 74 ad ed.
Si petitor post satisdationem ante iudicium acceptum heres possessori exstiterit, extinguitur stipulatio.
Dig. 46.7.9
Ulpianus 14 ad ed.
Iudicatum solvi stipulatio expeditam habet quantitatem: in tantum enim committitur, in quantum iudex pronuntiaverit.
Dig. 46.7.10
Modestinus 4 pand.
Si ad defendendum procurator datus fuerit, satisdare iubetur iudicatum solvi stipulatione, quae non ab ipso procuratore, sed a domino litis interponitur. quod si procurator aliquem defendat, ipse cogitur satisdare iudicatum solvi stipulatione.
Dig. 46.7.11
Paulus 74 ad ed.
Si servus, qui in rem actione petebatur, lite contestata decesserit, deinde possessor litem deseruerit, quidam fideiussores eius pro lite datos non teneri putant, quia mortuo homine nulla iam res sit: quod falsum est, quoniam expedit de evictione actionis conservandae causa, item fructuum nomine rem iudicari.
Dig. 46.7.12
Pomponius 26 ad sab.
Si reus post iudicatum solvi ab eo datum in magistratu sit nec invitus in ius vocari possit, tamen, nisi res boni viri arbitratu defendatur, fideiussores tenentur.
Dig. 46.7.13pr.
Ulpianus 7 disp.
Cum quaerebatur, si interposita iudicatum solvi stipulatione, cum quis rem non defenderet, postea ex eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur: dicebam unam clausulam in stipulatione iudicatum solvi et ob rem non defensam et ob rem iudicatam in se habere: cum igitur iudicatum solvi stipulatio una cludatur clausula, sive res iudicetur sive res non defendatur, merito quaeritur, si altera causa committatur, an ex altera rursum committi possit. ecce enim si quis stipuletur: " si navis ex asia venerit, aut si titius consul fuerit", constat, sive navis prior venerit sive titius consul ante factus sit, committi stipulationem: sed ubi commissa est ex priore causa, ex altera, licet existat condicio, amplius non committitur: altera causa enim, non utraque inerat stipulationi. proinde videndum, stipulatio ob rem non defensam utrum commissa est re non defensa an non prius creditur commissa, nisi ex stipulatione lis fuerit contestata? quod magis est: et ideo nec fideiussoribus videtur statim dies cedere, ubi res coeperat non defendi. proinde si forte lis finita fuerit, ad quam defensio erat necessaria, vel solutione vel transactione vel acceptilatione vel quo alio modo, consequenter placuit evanescere ob rem non defensam clausulam.
Dig. 46.7.13.1
Ulpianus 7 disp.
Si fuero a fideiussore procuratoris stipulatus iudicatum solvi quasi in rem acturus et postea in personam egero, vel alia actione acturus, aliam autem dictavero actionem, non committitur stipulatio, quia de alia actum videtur, de alia stipulatio interposita.
Dig. 46.7.14pr.
Iulianus 55 Dig.
Si ex duobus fideiussoribus, qui iudicatum solvi spoponderant, alter ob rem non defensam partem suam solverit, nihilo minus res defendi poterit. nec tamen is, qui solverit, repetet: stipulatio enim pro parte eius perempta est, perinde ac si acceptum ei factum fuisset.
Dig. 46.7.14.1
Iulianus 55 Dig.
Quotiens ex stipulatione iudicatum solvi ob rem non defensam agitur cum fideiussoribus, non est iniquum caveri dominum priore iudicio absolvi, quia omissa cautione fideiussores mandati iudicio non consequentur aut certe cogantur dominum priore iudicio defendere.
Dig. 46.7.15
Africanus 6 quaest.
Haec stipulatio " quamdiu res non defendatur", simul atque defendi coeperit aut defendi debere desierit, resolvitur.
Dig. 46.7.16
Nerva 3 membr.
Ex iudicatum solvi stipulatione ob rem non defensam cum uno ex fideiussoribus agere volo: is, quod pro parte eius fit, solvere mihi paratus est: non debet mihi in eum dari iudicium. neque enim aequum est aut iudicio destringi aut ad infitiationem compelli eum, qui sine iudice dare paratus est, quo non amplius adversarius eius per iudicem ab eo consecuturus est.
Dig. 46.7.17
Venonius 6 stipul.
Ex clausula re iudicata, dolo malo, ob rem non defensam in solidum committitur stipulatio: non enim videbitur defensa res boni viri arbitratu, quae non in solidum defensa sit.
Dig. 46.7.18
Venonius 7 disp.
Vir bonus non arbitratur indefensam esse rem, de qua praetor iudicium accipere non cogat.
Dig. 46.7.19pr.
Venonius 9 stipul.
Novissima clausula iudicatum solvi stipulationis " dolum malum abesse afuturumque esse" et in futurum tempus permanens factum demonstrat. itaque et si forte decesserit is, qui dolo fecerit, tenebitur heres eius: verbum enim " afuturumque esse" plenissimum est et ad omne tempus refertur, ut, si aliquo tempore non afuerit dolus, quoniam verum sit non afuisse, committatur haec clausula.
Dig. 46.7.19.1
Venonius 9 stipul.
Si autem adiectum sit: " si huius rei dolus malus non aberit, quanti ea res est, dari spondes?", et ob extranei dolum promissor poena tenebitur.
Dig. 46.7.19.2
Venonius 9 stipul.
Doli autem mali clausula, sicut reliquae stipulationes, in quibus tempus nominatim adiectum non est, ad principium stipulationis refertur.
Dig. 46.7.20
Scaevola 20 Dig.
Cum apud sempronium iudicem datum reus defenderetur, stipulatione cautum est, ut, quod sempronius iudex iudicasset, praestaretur: a cuius sententia petitor appellavit et, cum apud competentem appellationi iudicem res ageretur, defensore condemnato quaesitum est, an stipulatio commissa esset. respondit secundum ea quae proponerentur non esse iure commissam. claudius: ideo stipulatione adicitur: " quive in eius locum substitutus erit".
Dig. 46.7.21
Scaevola l.S. quaest. publ. tract.
Si unus ex fideiussoribus ob rem non defensam conventus sit, deinde postea res defendatur, alter fideiussorum ob rem iudicatam conveniri potest. et si reus promittendi duobus heredibus relictis decesserit, alter rem non defendat, alter defendat: is qui non defendat ob rem non defensam conveniri potest, ille qui defendat ob rem iudicatam, quoniam in unius eiusdemque persona non posse committi has duas clausulas creditur et nos dicimus semper praevalere rei iudicatae clausulam eamque solam committi.